Zum Hauptinhalt

P. i Maronis Aeneidos Liber Secvndvs von Vergil

1 Abschnitt, 432 Zeilen, 2772 Wörter

Conticuere omnes intentique ora tenebant. 1 Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: 2 Infandum, regina, iubes renovare dolorem, 3 Troianas ut opes et lamentabile regnum 4 eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi 5 et quorum pars magna fui. quis talia fando 6 Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi 7 temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo 8 praecipitat suadentque cadentia sidera somnos. 9 sed si tantus amor casus cognoscere nostros 10 et breviter Troiae supremum audire laborem, 11 quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, 12 incipiam. fracti bello fatisque repulsi 13 ductores Danaum tot iam labentibus annis 14 instar montis equum divina Palladis arte 15 aedificant, sectaque intexunt abiete costas; 16 votum pro reditu simulant; ea fama vagatur. 17 huc delecta virum sortiti corpora furtim 18 includunt caeco lateri penitusque cavernas 19 ingentis uterumque armato milite complent. 20 est in conspectu Tenedos, notissima fama 21 insula, dives opum Priami dum regna manebant, 22 nunc tantum sinus et statio male fida carinis: 23 huc se provecti deserto in litore condunt; 24 nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas. 25 ergo omnis longo soluit se Teucria luctu; 26 panduntur portae, iuvat ire et Dorica castra 27 desertosque videre locos litusque relictum: 28 hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles; 29 classibus hic locus, hic acie certare solebant. 30 pars stupet innuptae donum exitiale Minervae 31 et molem mirantur equi; primusque Thymoetes 32 duci intra muros hortatur et arce locari, 33 sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant. 34 at Capys, et quorum melior sententia menti, 35 aut pelago Danaum insidias suspectaque dona 36 praecipitare iubent subiectisque urere flammis, 37 aut terebrare cavas uteri et temptare latebras. 38 scinditur incertum studia in contraria vulgus. 39

Primus ibi ante omnis magna comitante caterva 40 Laocoon ardens summa decurrit ab arce, 41 et procul 'o miseri, quae tanta insania, cives? 42 creditis avectos hostis? aut ulla putatis 43 dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes? 44 aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, 45 aut haec in nostros fabricata est machina muros, 46 inspectura domos venturaque desuper urbi, 47 aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri. 48 quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.' 49 sic fatus ualidis ingentem viribus hastam 50 in latus inque feri curvam compagibus alvum 51 contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso 52 insonuere cavae gemitumque dedere cavernae. 53 et, si fata deum, si mens non laeva fuisset, 54 impulerat ferro Argolicas foedare latebras, 55 Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres. 56

Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum 57 pastores magno ad regem clamore trahebant 58 Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro, 59 hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis, 60 obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus, 61 seu versare dolos seu certae occumbere morti. 62 undique visendi studio Troiana iuventus 63 circumfusa ruit certantque inludere capto. 64 accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno 65 disce omnis. 66 namque ut conspectu in medio turbatus, inermis 67 constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit, 68 'heu, quae nunc tellus,' inquit, 'quae me aequora possunt 69 accipere? aut quid iam misero mihi denique restat, 70 cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi 71 Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?' 72 quo gemitu conversi animi compressus et omnis 73 impetus. hortamur fari quo sanguine cretus, 74 quidve ferat; memoret quae sit fiducia capto. 75 'Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor 76 vera,' inquit; 'neque me Argolica de gente negabo. 77 hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem 78 finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. 79 fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris 80 Belidae nomen Palamedis et incluta fama 81 gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi 82 insontem infando indicio, quia bella vetabat, 83 demisere neci, nunc cassum lumine lugent: 84 illi me comitem et consanguinitate propinquum 85 pauper in arma pater primis huc misit ab annis. 86 dum stabat regno incolumis regumque vigebat 87 conciliis, et nos aliquod nomenque decusque 88 gessimus. invidia postquam pellacis Ulixi 89 (haud ignota loquor) superis concessit ab oris, 90 adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam 91 et casum insontis mecum indignabar amici. 92 nec tacui demens et me, fors si qua tulisset, 93 si patrios umquam remeassem victor ad Argos, 94 promisi ultorem et verbis odia aspera movi. 95 hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes 96 criminibus terrere novis, hinc spargere voces 97 in vulgum ambiguas et quaerere conscius arma. 98 nec requievit enim, donec Calchante ministro— 99 sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revoluo, 100 quidue moror? si omnis uno ordine habetis Achivos, 101 idque audire sat est, iamdudum sumite poenas: 102 hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.' 103

Tum vero ardemus scitari et quaerere causas, 104 ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. 105 prosequitur pavitans et ficto pectore fatur: 106

'Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta 107 moliri et longo fessi discedere bello; 108 fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti 109 interclusit hiems et terruit Auster euntis. 110 praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis 111 staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. 112 suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi 113 mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: 114 "sanguine placastis ventos et virgine caesa, 115 cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras; 116 sanguine quaerendi reditus animaque litandum 117 Argolica." vulgi quae uox ut venit ad auris, 118 obstipuere animi gelidusque per ima cucurrit 119 ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo. 120 hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu 121 protrahit in medios; quae sint ea numina divum 122 flagitat. et mihi iam multi crudele canebant 123 artificis scelus, et taciti ventura videbant. 124 bis quinos silet ille dies tectusque recusat 125 prodere voce sua quemquam aut opponere morti. 126 vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, 127 composito rumpit vocem et me destinat arae. 128 adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat, 129 unius in miseri exitium conversa tulere. 130 iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari 131 et salsae fruges et circum tempora vittae. 132 eripui, fateor, leto me et vincula rupi, 133 limosoque lacu per noctem obscurus in ulva 134 delitui dum vela darent, si forte dedissent. 135 nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi 136 nec dulcis natos exoptatumque parentem, 137 quos illi fors et poenas ob nostra reposcent 138 effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. 139 quod te per superos et conscia numina veri, 140 per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam 141 intemerata fides, oro, miserere laborum 142 tantorum, miserere animi non digna ferentis.' 143

His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro. 144 ipse viro primus manicas atque arta levari 145 vincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis: 146 'quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios 147 (noster eris) mihique haec edissere vera roganti: 148 quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor? 149 quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli?' 150 dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga 151 sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: 152 'vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum 153 testor numen,' ait, 'vos arae ensesque nefandi, 154 quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi: 155 fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, 156 fas odisse viros atque omnia ferre sub auras, 157 si qua tegunt, teneor patriae nec legibus ullis. 158 tu modo promissis maneas servataque serves 159 Troia fidem, si vera feram, si magna rependam. 160 omnis spes Danaum et coepti fiducia belli 161 Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo 162 Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, 163 fatale adgressi sacrato avellere templo 164 Palladium caesis summae custodibus arcis, 165 corripuere sacram effigiem manibusque cruentis 166 virgineas ausi divae contingere vittas, 167 ex illo fluere ac retro sublapsa referri 168 spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. 169 nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. 170 vix positum castris simulacrum: arsere coruscae 171 luminibus flammae arrectis, salsusque per artus 172 sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu) 173 emicuit parmamque ferens hastamque trementem. 174 extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, 175 nec posse Argolicis exscindi Pergama telis 176 omina ni repetant Argis numenque reducant 177 quod pelago et curvis secum auexere carinis. 178 et nunc quod patrias vento petiere Mycenas, 179 arma deosque parant comites pelagoque remenso 180 improvisi aderunt; ita digerit omina Calchas. 181 hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso 182 effigiem statuere, nefas quae triste piaret. 183 hanc tamen immensam Calchas attollere molem 184 roboribus textis caeloque educere iussit, 185 ne recipi portis aut duci in moenia posset, 186 neu populum antiqua sub religione tueri. 187 nam si vestra manus violasset dona Minervae, 188 tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum 189 convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; 190 sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, 191 ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello 192 venturam, et nostros ea fata manere nepotes.' 193

Talibus insidiis periurique arte Sinonis 194 credita res, captique dolis lacrimisque coactis 195 quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles, 196 non anni domuere decem, non mille carinae. 197

Hic aliud maius miseris multoque tremendum 198 obicitur magis atque improvida pectora turbat. 199 Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, 200 sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. 201 ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta 202 (horresco referens) immensis orbibus angues 203 incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt; 204 pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque 205 sanguineae superant undas, pars cetera pontum 206 pone legit sinuatque immensa volumine terga. 207 fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant 208 ardentisque oculos suffecti sanguine et igni 209 sibila lambebant linguis vibrantibus ora. 210 diffugimus visu exsangues. illi agmine certo 211 Laocoonta petunt; et primum parva duorum 212 corpora natorum serpens amplexus uterque 213 implicat et miseros morsu depascitur artus; 214 post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem 215 corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam 216 bis medium amplexi, bis collo squamea circum 217 terga dati superant capite et cervicibus altis. 218 ille simul manibus tendit divellere nodos 219 perfusus sanie vittas atroque veneno, 220 clamores simul horrendos ad sidera tollit: 221 qualis mugitus, fugit cum saucius aram 222 taurus et incertam excussit cervice securim. 223 at gemini lapsu delubra ad summa dracones 224 effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem, 225 sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. 226 tum vero tremefacta novus per pectora cunctis 227 insinuat pavor, et scelus expendisse merentem 228 Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur 229 laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam. 230 ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae 231 numina conclamant. 232 dividimus muros et moenia pandimus urbis. 233 accingunt omnes operi pedibusque rotarum 234 subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo 235 intendunt; scandit fatalis machina muros 236 feta armis. pueri circum innuptaeque puellae 237 sacra canunt funemque manu contingere gaudent; 238 illa subit mediaeque minans inlabitur urbi. 239 o patria, o divum domus Ilium et incluta bello 240 moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae 241 substitit atque utero sonitum quater arma dedere; 242 instamus tamen immemores caecique furore 243 et monstrum infelix sacrata sistimus arce. 244 tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris 245 ora dei iussu non umquam credita Teucris. 246 nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset 247 ille dies, festa velamus fronde per urbem. 248

Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox 249 involvens umbra magna terramque polumque 250 Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri 251 conticuere; sopor fessos complectitur artus. 252 et iam Argiua phalanx instructis navibus ibat 253 a Tenedo tacitae per amica silentia lunae 254 litora nota petens, flammas cum regia puppis 255 extulerat, fatisque deum defensus iniquis 256 inclusos utero Danaos et pinea furtim 257 laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras 258 reddit equus laetique cavo se robore promunt 259 Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes, 260 demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque 261 Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon 262 et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos. 263 invadunt urbem somno vinoque sepultam; 264 caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis 265 accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. 266

Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris 267 incipit et dono divum gratissima serpit. 268 in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector 269 visus adesse mihi largosque effundere fletus, 270 raptatus bigis ut quondam, aterque cruento 271 pulvere perque pedes traiectus lora tumentis. 272 ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo 273 Hectore qui redit exuvias indutus Achilli 274 vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis! 275 squalentem barbam et concretos sanguine crinis 276 vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros 277 accepit patrios. ultro flens ipse videbar 278 compellare virum et maestas expromere voces: 279 'o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum, 280 quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris 281 exspectate venis? ut te post multa tuorum 282 funera, post varios hominumque urbisque labores 283 defessi aspicimus! quae causa indigna serenos 284 foedavit vultus? aut cur haec vulnera cerno?' 285 ille nihil, nec me quaerentem uana moratur, 286 sed graviter gemitus imo de pectore ducens, 287 'heu fuge, nate dea, teque his' ait 'eripe flammis. 288 hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. 289 sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra 290 defendi possent, etiam hac defensa fuissent. 291 sacra suosque tibi commendat Troia penatis; 292 hos cape fatorum comites, his moenia quaere 293 magna pererrato statues quae denique ponto.' 294 sic ait et manibus vittas Vestamque potentem 295 aeternumque adytis effert penetralibus ignem. 296

Diverso interea miscentur moenia luctu, 297 et magis atque magis, quamquam secreta parentis 298 Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, 299 clarescunt sonitus armorumque ingruit horror. 300 excutior somno et summi fastigia tecti 301 ascensu supero atque arrectis auribus asto: 302 in segetem veluti cum flamma furentibus Austris 303 incidit, aut rapidus montano flumine torrens 304 sternit agros, sternit sata laeta boumque labores 305 praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto 306 accipiens sonitum saxi de vertice pastor. 307 tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt 308 insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam 309 Volcano superante domus, iam proximus ardet 310 Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. 311 exoritur clamorque virum clangorque tubarum. 312 arma amens capio; nec sat rationis in armis, 313 sed glomerare manum bello et concurrere in arcem 314 cum sociis ardent animi; furor iraque mentem 315 praecipitat, pulchrumque mori succurrit in armis. 316

Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum, 317 Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, 318 sacra manu victosque deos parvumque nepotem 319 ipse trahit cursuque amens ad limina tendit. 320 'quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?' 321 vix ea fatus eram gemitu cum talia reddit: 322 'venit summa dies et ineluctabile tempus 323 Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens 324 gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos 325 transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. 326 arduus armatos mediis in moenibus astans 327 fundit equus victorque Sinon incendia miscet 328 insultans. portis alii bipatentibus adsunt, 329 milia quot magnis umquam venere Mycenis; 330 obsedere alii telis angusta viarum 331 oppositis; stat ferri acies mucrone corusco 332 stricta, parata neci; vix primi proelia temptant 333 portarum vigiles et caeco Marte resistunt.' 334 talibus Othryadae dictis et numine divum 335 in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, 336 quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor. 337 addunt se socios Rhipeus et maximus armis 338 Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque 339 et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus 340 Mygdonides—illis ad Troiam forte diebus 341 venerat insano Cassandrae incensus amore 342 et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, 343 infelix qui non sponsae praecepta furentis 344 audierit! 345 quos ubi confertos ardere in proelia vidi, 346 incipio super his: 'iuvenes, fortissima frustra 347 pectora, si vobis audentem extrema cupido 348 certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis: 349 excessere omnes adytis arisque relictis 350 di quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi 351 incensae. moriamur et in media arma ruamus. 352 una salus victis nullam sperare salutem.' 353 sic animis iuvenum furor additus. inde, lupi ceu 354 raptores atra in nebula, quos improba ventris 355 exegit caecos rabies catulique relicti 356 faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis 357 vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus 358 urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. 359 quis cladem illius noctis, quis funera fando 360 explicet aut possit lacrimis aequare labores? 361 urbs antiqua ruit multos dominata per annos; 362 plurima perque vias sternuntur inertia passim 363 corpora perque domos et religiosa deorum 364 limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri; 365 quondam etiam victis redit in praecordia virtus 366 uictoresque cadunt Danai. crudelis ubique 367 luctus, ubique pavor et plurima mortis imago. 368

Primus se Danaum magna comitante caterva 369 Androgeos offert nobis, socia agmina credens 370 inscius, atque ultro verbis compellat amicis: 371 'festinate, viri! nam quae tam sera moratur 372 segnities? alii rapiunt incensa feruntque 373 Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?' 374 dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur 375 fida satis) sensit medios delapsus in hostis. 376 obstipuit retroque pedem cum voce repressit. 377 improvisum aspris veluti qui sentibus anguem 378 pressit humi nitens trepidusque repente refugit 379 attollentem iras et caerula colla tumentem, 380 haud secus Androgeos visu tremefactus abibat. 381 inruimus densis et circumfundimur armis, 382 ignarosque loci passim et formidine captos 383 sternimus; aspirat primo Fortuna labori. 384 atque hic successu exsultans animisque Coroebus 385 'o socii, qua prima' inquit 'Fortuna salutis 386 monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur: 387 mutemus clipeos Danaumque insignia nobis 388 aptemus. dolus an virtus, quis in hoste requirat? 389 arma dabunt ipsi.' sic fatus deinde comantem 390 Androgei galeam clipeique insigne decorum 391 induitur laterique Argiuum accommodat ensem. 392 hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus 393 laeta facit: spoliis se quisque recentibus armat. 394 vadimus immixti Danais haud numine nostro 395 multaque per caecam congressi proelia noctem 396 conserimus, multos Danaum demittimus Orco. 397 diffugiunt alii ad navis et litora cursu 398 fida petunt; pars ingentem formidine turpi 399 scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo. 400

Heu nihil inuitis fas quemquam fidere divis! 401 ecce trahebatur passis Priameia virgo 402 crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae 403 ad caelum tendens ardentia lumina frustra, 404 lumina, nam teneras arcebant vincula palmas. 405 non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus 406 et sese medium iniecit periturus in agmen; 407 consequimur cuncti et densis incurrimus armis. 408 hic primum ex alto delubri culmine telis 409 nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes 410 armorum facie et Graiarum errore iubarum. 411 tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira 412 undique collecti invadunt, acerrimus Aiax 413 et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis: 414 adversi rupto ceu quondam turbine venti 415 confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois 416 Eurus equis; stridunt silvae saevitque tridenti 417 spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. 418 illi etiam, si quos obscura nocte per umbram 419 fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, 420 apparent; primi clipeos mentitaque tela 421 agnoscunt atque ora sono discordia signant. 422 ilicet obruimur numero, primusque Coroebus 423 Penelei dextra divae armipotentis ad aram 424 procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus 425 qui fuit in Teucris et servantissimus aequi 426 (dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymasque 427 confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, 428 labentem pietas nec Apollinis infula texit. 429 Iliaci cineres et flamma extrema meorum, 430 testor, in occasu vestro nec tela nec ullas 431 vi 432

Dichtung