P. i Maronis Aeneidos Liber Vndecimvs von Vergil
1 Abschnitt, 435 Zeilen, 2392 Wörter
Oceanum interea surgens Aurora reliquit: 1 Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis 2 praecipitant curae turbataque funere mens est, 3 vota deum primo victor solvebat Eoo. 4 ingentem quercum decisis undique ramis 5 constituit tumulo fulgentiaque induit arma, 6 Mezenti ducis exuvias, tibi magne tropaeum 7 bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas 8 telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum 9 perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae 10 subligat atque ensem collo suspendit eburnum. 11 tum socios (namque omnis eum stipata tegebat 12 turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis: 13 'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, 14 quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo 15 primitiae manibusque meis Mezentius hic est. 16 nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. 17 arma parate, animis et spe praesumite bellum, 18 ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa 19 adnuerint superi pubemque educere castris, 20 impediat segnisve metu sententia tardet. 21 interea socios inhumataque corpora terrae 22 mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. 23 ite,' ait 'egregias animas, quae sanguine nobis 24 hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25 muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem 26 mittatur Pallas, quem non virtutis egentem 27 abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' 28
Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum 29 corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes 30 servabat senior, qui Parrhasio Evandro 31 armiger ante fuit, sed non felicibus aeque 32 tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. 33 circum omnis famulumque manus Troianaque turba 34 et maestum Iliades crinem de more solutae. 35 ut vero Aeneas foribus sese intulit altis 36 ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt 37 pectoribus, maestoque immugit regia luctu. 38 ipse caput nivei fultum Pallantis et ora 39 ut vidit levique patens in pectore vulnus 40 cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis: 41 'tene,' inquit 'miserande puer, cum laeta veniret, 42 invidit Fortuna mihi, ne regna videres 43 nostra neque ad sedes victor veherere paternas? 44 non haec Evandro de te promissa parenti 45 discedens dederam, cum me complexus euntem 46 mitteret in magnum imperium metuensque moneret 47 acris esse viros, cum dura proelia gente. 48 et nunc ille quidem spe multum captus inani 49 fors et vota facit cumulatque altaria donis, 50 nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis 51 debentem vano maesti comitamur honore. 52 infelix, nati funus crudele videbis! 53 hi nostri reditus exspectatique triumphi? 54 haec mea magna fides? at non, Evandre, pudendis 55 vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum 56 optabis nato funus pater. ei mihi quantum 57 praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!' 58
Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus 59 imperat, et toto lectos ex agmine mittit 60 mille viros qui supremum comitentur honorem 61 intersintque patris lacrimis, solacia luctus 62 exigua ingentis, misero sed debita patri. 63 haud segnes alii cratis et molle feretrum 64 arbuteis texunt virgis et vimine querno 65 exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. 66 hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt: 67 qualem virgineo demessum pollice florem 68 seu mollis violae seu languentis hyacinthi, 69 cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, 70 non iam mater alit tellus virisque ministrat. 71 tum geminas vestis auroque ostroque rigentis 72 extulit Aeneas, quas illi laeta laborum 73 ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido 74 fecerat et tenui telas discreverat auro. 75 harum unam iuveni supremum maestus honorem 76 induit arsurasque comas obnubit amictu, 77 multaque praeterea Laurentis praemia pugnae 78 aggerat et longo praedam iubet ordine duci; 79 addit equos et tela quibus spoliaverat hostem. 80 vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris 81 inferias, caeso sparsurus sanguine flammas, 82 indutosque iubet truncos hostilibus armis 83 ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. 84 ducitur infelix aevo confectus Acoetes, 85 pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora, 86 sternitur et toto proiectus corpore terrae; 87 ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. 88 post bellator equus positis insignibus Aethon 89 it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. 90 hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus 91 victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur 92 Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. 93 postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, 94 substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: 95 'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli 96 fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla, 97 aeternumque vale.' nec plura effatus ad altos 98 tendebat muros gressumque in castra ferebat. 99
Iamque oratores aderant ex urbe Latina 100 velati ramis oleae veniamque rogantes: 101 corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, 102 redderet ac tumulo sineret succedere terrae; 103 nullum cum victis certamen et aethere cassis; 104 parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. 105 quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis 106 prosequitur venia et verbis haec insuper addit: 107 'quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, 108 implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? 109 pacem me exanimis et Martis sorte peremptis 110 oratis? equidem et vivis concedere vellem. 111 nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, 112 nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit 113 hospitia et Turni potius se credidit armis. 114 aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115 si bellum finire manu, si pellere Teucros 116 apparat, his mecum decuit concurrere telis: 117 vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset. 118 nunc ite et miseris supponite civibus ignem.' 119 dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes 120 conversique oculos inter se atque ora tenebant. 121
Tum senior semperque odiis et crimine Drances 122 infensus iuveni Turno sic ore vicissim 123 orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis, 124 vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? 125 iustitiaene prius mirer belline laborum? 126 nos vero haec patriam grati referemus ad urbem 127 et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino 128 iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus. 129 quin et fatalis murorum attollere moles 130 saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.' 131 dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant. 132 bis senos pepigere dies, et pace sequestra 133 per silvas Teucri mixtique impune Latini 134 erravere iugis. ferro sonat alta bipenni 135 fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, 136 robora nec cuneis et olentem scindere cedrum 137 nec plaustris cessant vectare gementibus ornos. 138
Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, 139 Evandrum Evandrique domos et moenia replet, 140 quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. 141 Arcades ad portas ruere et de more vetusto 142 funereas rapuere faces; lucet via longo 143 ordine flammarum et late discriminat agros. 144 contra turba Phrygum veniens plangentia iungit 145 agmina. quae postquam matres succedere tectis 146 viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. 147 at non Evandrum potis est vis ulla tenere, 148 sed venit in medios. feretro Pallante reposto 149 procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, 150 et via vix tandem voci laxata dolore est: 151 'non haec, o Palla, dederas promissa parenti, 152 cautius ut saevo velles te credere Marti. 153 haud ignarus eram quantum nova gloria in armis 154 et praedulce decus primo certamine posset. 155 primitiae iuvenis miserae bellique propinqui 156 dura rudimenta, et nulli exaudita deorum 157 vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx, 158 felix morte tua neque in hunc servata dolorem! 159 contra ego vivendo vici mea fata, superstes 160 restarem ut genitor. Troum socia arma secutum 161 obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem 162 atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret! 163 nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas 164 iunximus hospitio dextras: sors ista senectae 165 debita erat nostrae. quod si immatura manebat 166 mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante 167 ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit. 168 quin ego non alio digner te funere, Palla, 169 quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam 170 Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis. 171 magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto; 172 tu quoque nunc stares immanis truncus in arvis, 173 esset par aetas et idem si robur ab annis, 174 Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? 175 vadite et haec memores regi mandata referte: 176 quod vitam moror invisam Pallante perempto 177 dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique 178 quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus 179 fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero, 180 nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.' 181
Aurora interea miseris mortalibus almam 182 extulerat lucem referens opera atque labores: 183 iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon 184 constituere pyras. huc corpora quisque suorum 185 more tulere patrum, subiectisque ignibus atris 186 conditur in tenebras altum caligine caelum. 187 ter circum accensos cincti fulgentibus armis 188 decurrere rogos, ter maestum funeris ignem 189 lustravere in equis ululatusque ore dedere. 190 spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma, 191 it caelo clamorque virum clangorque tubarum. 192 hic alii spolia occisis derepta Latinis 193 coniciunt igni, galeas ensisque decoros 194 frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, 195 ipsorum clipeos et non felicia tela. 196 multa boum circa mactantur corpora Morti, 197 saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris 198 in flammam iugulant pecudes. tum litore toto 199 ardentis spectant socios semustaque servant 200 busta, neque avelli possunt, nox umida donec 201 invertit caelum stellis ardentibus aptum. 202
Nec minus et miseri diversa in parte Latini 203 innumeras struxere pyras, et corpora partim 204 multa virum terrae infodiunt, avectaque partim 205 finitimos tollunt in agros urbique remittunt. 206 cetera confusaeque ingentem caedis acervum 207 nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti 208 certatim crebris conlucent ignibus agri. 209 tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: 210 maerentes altum cinerem et confusa ruebant 211 ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. 212 iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, 213 praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. 214 hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum 215 pectora maerentum puerique parentibus orbi 216 dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos; 217 ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, 218 qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. 219 ingravat haec saevus Drances solumque vocari 220 testatur, solum posci in certamina Turnum. 221 multa simul contra variis sententia dictis 222 pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, 223 multa virum meritis sustentat fama tropaeis. 224
Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, 225 ecce super maesti magna Diomedis ab urbe 226 legati responsa ferunt: nihil omnibus actum 227 tantorum impensis operum, nil dona neque aurum 228 nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis 229 quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. 230 deficit ingenti luctu rex ipse Latinus: 231 fatalem Aenean manifesto numine ferri 232 admonet ira deum tumulique ante ora recentes. 233 ergo concilium magnum primosque suorum 234 imperio accitos alta intra limina cogit. 235 olli convenere fluuntque ad regia plenis 236 tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo 237 et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. 238 atque hic legatos Aetola ex urbe remissos 239 quae referant fari iubet, et responsa reposcit 240 ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis, 241 et Venulus dicto parens ita farier infit: 242
'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra, 243 atque iter emensi casus superavimus omnis, 244 contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. 245 ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis 246 victor Gargani condebat Iapygis agris. 247 postquam introgressi et coram data copia fandi, 248 munera praeferimus, nomen patriamque docemus, 249 qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. 250 auditis ille haec placido sic reddidit ore: 251 "o fortunatae gentes, Saturnia regna, 252 antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos 253 sollicitat suadetque ignota lacessere bella? 254 quicumque Iliacos ferro violavimus agros 255 (mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis, 256 quos Simois premat ille viros) infanda per orbem 257 supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, 258 vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae 259 sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus. 260 militia ex illa diversum ad litus abacti 261 Atrides Protei Menelaus adusque columnas 262 exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes. 263 regna Neoptolemi referam versosque penatis 264 Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? 265 ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum 266 coniugis infandae prima inter limina dextra 267 oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter. 268 invidisse deos, patriis ut redditus aris 269 coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? 270 nunc etiam horribili visu portenta sequuntur 271 et socii amissi petierunt aethera pennis 272 fluminibusque vagantur aves (heu, dira meorum 273 supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus implent. 274 haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 275 tempore cum ferro caelestia corpora demens 276 appetii et Veneris violavi vulnere dextram. 277 ne vero, ne me ad talis impellite pugnas. 278 nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum 279 Pergama nec veterum memini laetorve malorum. 280 munera quae patriis ad me portatis ab oris 281 vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra 282 contulimusque manus: experto credite quantus 283 in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. 284 si duo praeterea talis Idaea tulisset 285 terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes 286 Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. 287 quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, 288 Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium 289 haesit et in decimum vestigia rettulit annum. 290 ambo animis, ambo insignes praestantibus armis, 291 hic pietate prior. coeant in foedera dextrae, 292 qua datur; ast armis concurrant arma cavete." 293 et responsa simul quae sint, rex optime, regis 294 audisti et quae sit magno sententia bello.' 295 Vix ea legati, variusque per ora cucurrit 296 Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur 297 cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur 298 vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. 299 ut primum placati animi et trepida ora quierunt, 300 praefatus divos solio rex infit ab alto: 301
'Ante equidem summa de re statuisse, Latini, 302 et vellem et fuerat melius, non tempore tali 303 cogere concilium, cum muros adsidet hostis. 304 bellum importunum, cives, cum gente deorum 305 invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant 306 proelia nec victi possunt absistere ferro. 307 spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis, 308 ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis. 309 cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, 310 ante oculos interque manus sunt omnia vestras. 311 nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus 312 esse, fuit; toto certatum est corpore regni. 313 nunc adeo quae sit dubiae sententia menti, 314 expediam et paucis (animos adhibete) docebo. 315 est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, 316 longus in occasum, finis super usque Sicanos; 317 Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros 318 exercent collis atque horum asperrima pascunt. 319 haec omnis regio et celsi plaga pinea montis 320 cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas 321 dicamus leges sociosque in regna vocemus: 322 considant, si tantus amor, et moenia condant. 323 sin alios finis aliamque capessere gentem 324 est animus possuntque solo decedere nostro, 325 bis denas Italo texamus robore navis; 326 seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam 327 materies: ipsi numerumque modumque carinis 328 praecipiant, nos aera, manus, naualia demus. 329 praeterea, qui dicta ferant et foedera firment 330 centum oratores prima de gente Latinos 331 ire placet pacisque manu praetendere ramos, 332 munera portantis aurique eborisque talenta 333 et sellam regni trabeamque insignia nostri. 334 consulite in medium et rebus succurrite fessis.' 335 Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni 336 obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, 337 largus opum et lingua melior, sed frigida bello 338 dextera, consiliis habitus non futtilis auctor, 339 seditione potens (genus huic materna superbum 340 nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), 341 surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: 342 'rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem 343 consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur 344 quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. 345 det libertatem fandi flatusque remittat, 346 cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros 347 (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) 348 lumina tot cecidisse ducum totamque videmus 349 consedisse urbem luctu, dum Troia temptat 350 castra fugae fidens et caelum territat armis. 351 unum etiam donis istis, quae plurima mitti 352 Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, 353 adicias, nec te ullius violentia vincat 354 quin natam egregio genero dignisque hymenaeis 355 des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas. 356 quod si tantus habet mentes et pectora terror, 357 ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: 358 cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. 359 quid miseros totiens in aperta pericula civis 360 proicis, o Latio caput horum et causa malorum? 361 nulla salus bello, pacem te poscimus omnes, 362 Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. 363 primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse 364 nil moror), en supplex venio. miserere tuorum, 365 pone animos et pulsus abi. sat funera fusi 366 vidimus ingentis et desolavimus agros. 367 aut, si fama movet, si tantum pectore robur 368 concipis et si adeo dotalis regia cordi est, 369 aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370 scilicet ut Turno contingat regia coniunx, 371 nos animae viles, inhumata infletaque turba, 372 sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis, 373 si patrii quid Martis habes, illum aspice contra 374 qui vocat.' 375 Talibus exarsit dictis violentia Turni. 376 dat gemitum rumpitque has imo pectore voces: 377 'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi 378 tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis 379 primus ades. sed non replenda est curia verbis, 380 quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem 381 agger murorum nec inundant sanguine fossae. 382 proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris 383 argue tu, Drance, quando tot stragis acervos 384 Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis 385 insignis agros. possit quid vivida virtus 386 experiare licet, nec longe scilicet hostes 387 quaerendi nobis; circumstant undique muros. 388 imus in adversosquid cessas? an tibi Mavors 389 ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis 390 semper erit? 391 pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum 392 arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim 393 sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit 394 procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? 395 haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens 396 et quos mille die victor sub Tartara misi, 397 inclusus muris hostilique aggere saeptus. 398 nulla salus bello? capiti cane talia, demens, 399 Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno 400 ne cessa turbare metu atque extollere viris 401 gentis bis victae, contra premere arma Latini. 402 nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, 403 nunc et Tydides et Larisaeus Achilles, 404 amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. 405 vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit, 406 artificis scelus, et formidine crimen acerbat. 407 numquam animam talem dextra hac (absiste moveri) 408 amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. 409 nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. 410 si nullam nostris ultra spem ponis in armis, 411 si tam deserti sumus et semel agmine verso 412 funditus occidimus neque habet Fortuna regressum, 413 oremus pacem et dextras tendamus inertis. 414 quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset! 415 ille mihi ante alios fortunatusque laborum 416 egregiusque animi, qui, ne quid tale videret, 417 procubuit moriens et humum semel ore momordit. 418 sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus 419 auxilioque urbes Italae populique supersunt, 420 sin et Troianis cum multo gloria venit 421 sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis 422 tempestas), cur indecores in limine primo 423 deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus? 424 multa dies variique labor mutabilis aevi 425 rettulit in melius, multos alterna revisens 426 lusit et in solido rursus Fortuna locavit. 427 non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: 428 at Messapus erit felixque Tolumnius et quos 429 tot populi misere duces, nec parva sequetur 430 gloria delectos Latio et Laurentibus agris. 431 est et Volscorum egregia de gente Camilla 432 agmen agens equitum et florentis aere catervas. 433 quod si me solum Teucri in certamina poscunt 434 idque placet tantumque bonis communibus obst 435