Zum Hauptinhalt

Aeneid I von Vergil

Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab orīs 1 Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit 2 lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō 3 vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram; 4 multa quoque et bellō passūs, dum conderet urbem, 5 inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum, 6 Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae. 7

Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō, 8 quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs 9 īnsīgnem pietāte virum, tot adīre labōrēs 10 impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae? 11

Urbs antÄŤqua fuit, TyriÄŤ tenuēre colōnÄŤ, 12 Karthāgō, ÄŞtaliam contrā TiberÄŤnaque longē 13 ōstia, dÄŤves opum studiÄŤsque asperrima bellÄŤ, 14 quam IĹŤnō fertur terrÄŤs magis omnibus ĹŤnam 15 posthabitā coluisse Samō; hÄŤc illius arma, 16 hÄŤc currus fuit; hōc rēgnum dea gentibus esse, 17 sÄŤ quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque. 18 Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dĹŤcÄŤ 19 audierat, Tyriās olim quae verteret arcēs; 20 hinc populum lātē regem bellōque superbum 21 ventĹŤrum excidiō Libyae: sÄŤc volvere Parcās. 22 Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellÄŤ, 23 prÄŤma quod ad Trōiam prō cārÄŤs gesserat ArgÄŤs— 24 necdum etiam causae ÄŤrārum saevÄŤque dolōrēs 25 exciderant animō: manet altā mente repostum 26 iĹŤdicium Paridis sprētaeque iniĹŤria fōrmae, 27 et genus invÄŤsum, et raptÄŤ Ganymēdis honōrēs. 28 HÄŤs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō 29 Trōas, rēliquiās Danaum atque immÄŤtis AchillÄŤ, 30 arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs 31 errābant, āctÄŤ FātÄŤs, maria omnia circum. 32 Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem! 33

Vix e conspectu Siculae telluris in altum 34 vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35 cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, 36 haec secum: 'Mene incepto desistere victam, 37 nec posse Italia Teucrorum avertere regem? 38 Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem 39 Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, 40 unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? 41 Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, 42 disiecitque rates evertitque aequora ventis, 43 illum expirantem transfixo pectore flammas 44 turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 45 Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque 46 et soror et coniunx, una cum gente tot annos 47 bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret 48 praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' 49

Talia flammato secum dea corde volutans 50 nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, 51 Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro 52 luctantes ventos tempestatesque sonoras 53 imperio premit ac vinclis et carcere frenat. 54 Illi indignantes magno cum murmure montis 55 circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce 56 sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. 57 Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum 58 quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. 59 Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, 60 hoc metuens, molemque et montis insuper altos 61 imposuit, regemque dedit, qui foedere certo 62 et premere et laxas sciret dare iussus habenas. 63 Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: 64

'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex 65 et mulcere dedit fluctus et tollere vento, 66 gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, 67 Ilium in Italiam portans victosque Penates: 68 incute vim ventis submersasque obrue puppes, 69 aut age diversos et disiice corpora ponto. 70 Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, 71 quarum quae forma pulcherrima Deiopea, 72 conubio iungam stabili propriamque dicabo, 73 omnis ut tecum meritis pro talibus annos 74 exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' 75 Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes 76 explorare labor; mihi iussa capessere fas est. 77 Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque 78 concilias, tu das epulis accumbere divom, 79 nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem 81 impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, 82 qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. 83 Incubuere mari, totumque a sedibus imis 84 una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. 86 Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. 87 Eripiunt subito nubes caelumque diemque 88 Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. 89 Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, 90 praesentemque viris intentant omnia mortem. 91

Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: 92 ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas 93 talia voce refert: 'O terque quaterque beati, 94 quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis 95 contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis 96 Tydide! Mene Iliacis occumbere campis 97 non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, 98 saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens 99 Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis 100 scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' 101

Talia iactanti stridens Aquilone procella 102 velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. 103 Franguntur remi; tum prora avertit, et undis 104 dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. 105 Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens 106 terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. 107 Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet— 108 saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras— 109 dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto 110 in brevia et Syrtis urget, miserabile visu, 111 inliditque vadis atque aggere cingit harenae. 112 Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, 113 ipsius ante oculos ingens a vertice pontus 114 in puppim ferit: excutitur pronusque magister 115 volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem 116 torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. 117 Adparent rari nantes in gurgite vasto, 118 arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. 119 Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, 120 et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, 121 vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes 122 accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. 123

Interea magno misceri murmure pontum, 124 emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 125 stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto 126 prospiciens, summa placidum caput extulit unda. 127 Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, 128 fluctibus oppressos Troas caelique ruina, 129 nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. 130 Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: 131

'Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? 132 Iam caelum terramque meo sine numine, venti, 133 miscere, et tantas audetis tollere moles? 134 Quos ego—sed motos praestat componere fluctus. 135 Post mihi non simili poena commissa luetis. 136 Maturate fugam, regique haec dicite vestro: 137 non illi imperium pelagi saevumque tridentem, 138 sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, 139 vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula 140 Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.' 141

Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, 142 collectasque fugat nubes, solemque reducit. 143 Cymothoe simul et Triton adnixus acuto 144 detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; 145 et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, 146 atque rotis summas levibus perlabitur undas. 147 Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est 148 seditio, saevitque animis ignobile volgus, 149 iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat; 150 tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem 151 conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; 152 ille regit dictis animos, et pectora mulcet,— 153 sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 154 prospiciens genitor caeloque invectus aperto 155 flectit equos, curruque volans dat lora secundo. 156

Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu 157 contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. 158 Est in secessu longo locus: insula portum 159 efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto 160 frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. 161 Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur 162 in caelum scopuli, quorum sub vertice late 163 aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis 164 desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. 165 Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, 166 intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, 167 nympharum domus: hic fessas non vincula navis 168 ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. 169 Huc septem Aeneas collectis navibus omni 170 ex numero subit; ac magno telluris amore 171 egressi optata potiuntur Troes harena, 172 et sale tabentis artus in litore ponunt. 173 Ac primum silici scintillam excudit Achates, 174 succepitque ignem foliis, atque arida circum 175 nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. 176 Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma 177 expediunt fessi rerum, frugesque receptas 178 et torrere parant flammis et frangere saxo. 179

Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 180 prospectum late pelago petit, Anthea si quem 181 iactatum vento videat Phrygiasque biremis, 182 aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. 183 Navem in conspectu nullam, tris litore cervos 184 prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur 185 a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. 186 Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas 187 corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; 188 ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis 189 cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem 190 miscet agens telis nemora inter frondea turbam; 191 nec prius absistit, quam septem ingentia victor 192 corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet. 193 Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. 194 Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes 195 litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, 196 dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: 197

'O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— 198 O passi graviora, dabit deus his quoque finem. 199 Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis 200 accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa 201 experti: revocate animos, maestumque timorem 202 mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. 203 Per varios casus, per tot discrimina rerum 204 tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas 205 ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. 206 Durate, et vosmet rebus servate secundis.' 207

Talia voce refert, curisque ingentibus aeger 208 spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. 209 Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; 210 tergora deripiunt costis et viscera nudant; 211 pars in frusta secant veribusque trementia figunt; 212 litore aena locant alii, flammasque ministrant. 213 Tum victu revocant vires, fusique per herbam 214 implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. 215 Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, 216 amissos longo socios sermone requirunt, 217 spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, 218 sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. 219 Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, 220 nunc Amyci casum gemit et crudelia secum 221 fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. 222

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo 223 despiciens mare velivolum terrasque iacentis 224 litoraque et latos populos, sic vertice caeli 225 constitit, et Libyae defixit lumina regnis. 226 Atque illum talis iactantem pectore curas 227 tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis 228 adloquitur Venus: 'O qui res hominumque deumque 229 aeternis regis imperiis, et fulmine terres, 230 quid meus Aeneas in te committere tantum, 231 quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, 232 cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? 233 Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, 234 hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 235 qui mare, qui terras omni dicione tenerent, 236 pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? 237 Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas 238 solabar, fatis contraria fata rependens; 239 nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 240 insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? 241 Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, 242 Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus 243 regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, 244 unde per ora novem vasto cum murmure montis 245 it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. 246 Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit 247 Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit 248 Troia; nunc placida compostus pace quiescit: 249 nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, 250 navibus (infandum!) amissis, unius ob iram 251 prodimur atque Italis longe disiungimur oris. 252 Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?' 253

Olli subridens hominum sator atque deorum, 254 voltu, quo caelum tempestatesque serenat, 255 oscula libavit natae, dehinc talia fatur: 256 'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum 257 fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini 258 moenia, sublimemque feres ad sidera caeli 259 magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. 260 Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, 261 longius et volvens fatorum arcana movebo) 262 bellum ingens geret Italia, populosque feroces 263 contundet, moresque viris et moenia ponet, 264 tertia dum Latio regnantem viderit aestas, 265 ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. 266 At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo 267 additur,—Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,— 268 triginta magnos volvendis mensibus orbis 269 imperio explebit, regnumque ab sede Lavini 270 transferet, et longam multa vi muniet Albam. 271 Hic iam ter centum totos regnabitur annos 272 gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, 273 Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem. 274 Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus 275 Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet 276 moenia, Romanosque suo de nomine dicet. 277 His ego nec metas rerum nec tempora pono; 278 imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, 279 quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 280 consilia in melius referet, mecumque fovebit 281 Romanos rerum dominos gentemque togatam: 282 sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, 283 cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas 284 servitio premet, ac victis dominabitur Argis. 285 Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, 286 imperium oceano, famam qui terminet astris,— 287 Iulius, a magno demissum nomen Iulo. 288 Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, 289 accipies secura; vocabitur hic quoque votis. 290 Aspera tum positis mitescent saecula bellis; 291 cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, 292 iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis 293 claudentur Belli portae; Furor impius intus, 294 saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis 295 post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' 296

Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, 297 ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces 298 hospitio Teucris, ne fati nescia Dido 299 finibus arceret: volat ille per aera magnum 300 remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. 301 Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni 302 corda volente deo; in primis regina quietum 303 accipit in Teucros animum mentemque benignam. 304

At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, 305 ut primum lux alma data est, exire locosque 306 explorare novos, quas vento accesserit oras, 307 qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, 308 quaerere constituit, sociisque exacta referre 309 Classem in convexo nemorum sub rupe cavata 310 arboribus clausam circum atque horrentibus umbris 311 occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, 312 bina manu lato crispans hastilia ferro. 313

Cui mater media sese tulit obvia silva, 314 virginis os habitumque gerens, et virginis arma 315 Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat 316 Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum. 317 Namque umeris de more habilem suspenderat arcum 318 venatrix, dederatque comam diffundere ventis, 319 nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. 320 Ac prior, 'Heus' inquit 'iuvenes, monstrate mearum 321 vidistis si quam hic errantem forte sororum, 322 succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, 323 aut spumantis apri cursum clamore prementem.' 324

Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: 325 'Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum— 326 O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus 327 mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe— 328 an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?— 329 sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, 330 et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris 331 iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque 332 erramus, vento huc vastis et fluctibus acti: 333 multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' 334

Tum Venus: 'Haud equidem tali me dignor honore; 335 virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, 336 purpureoque alte suras vincire cothurno. 337 Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; 338 sed fines Libyci, genus intractabile bello. 339 Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 340 germanum fugiens. Longa est iniuria, longae 341 ambages; sed summa sequar fastigia rerum. 342

'Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri 343 Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, 344 cui pater intactam dederat, primisque iugarat 345 ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat 346 Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. 347 Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum 348 impius ante aras, atque auri caecus amore, 349 clam ferro incautum superat, securus amorum 350 germanae; factumque diu celavit, et aegram, 351 multa malus simulans, vana spe lusit amantem. 352 Ipsa sed in somnis inhumati venit imago 353 coniugis, ora modis attollens pallida miris, 354 crudeles aras traiectaque pectora ferro 355 nudavit, caecumque domus scelus omne retexit. 356 Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, 357 auxiliumque viae veteres tellure recludit 358 thesauros, ignotum argenti pondus et auri. 359 His commota fugam Dido sociosque parabat: 360 conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni 361 aut metus acer erat; navis, quae forte paratae, 362 corripiunt, onerantque auro: portantur avari 363 Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. 364 Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis 365 moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, 366 mercatique solum, facti de nomine Byrsam, 367 taurino quantum possent circumdare tergo. 368 Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, 369 quove tenetis iter? 'Quaerenti talibus ille 370 suspirans, imoque trahens a pectore vocem: 371

'O dea, si prima repetens ab origine pergam, 372 et vacet annalis nostrorum audire laborum, 373 ante diem clauso componat Vesper Olympo. 374 Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris 375 Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos 376 forte sua Libycis tempestas adpulit oris. 377 Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates 378 classe veho mecum, fama super aethera notus. 379 Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. 380 Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, 381 matre dea monstrante viam, data fata secutus; 382 vix septem convolsae undis Euroque supersunt. 383 Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, 384 Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem 385 passa Venus medio sic interfata dolore est: 386

'Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras 387 vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem. 388 Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, 389 Namque tibi reduces socios classemque relatam 390 nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, 391 ni frustra augurium vani docuere parentes. 392 Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, 393 aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto 394 turbabat caelo; nunc terras ordine longo 395 aut capere, aut captas iam despectare videntur: 396 ut reduces illi ludunt stridentibus alis, 397 et coetu cinxere polum, cantusque dedere, 398 haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum 399 aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. 400 Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.' 401

Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, 402 ambrosiaeque comae divinum vertice odorem 403 spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, 404 et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem 405 adgnovit, tali fugientem est voce secutus: 406 'Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis 407 ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram 408 non datur, ac veras audire et reddere voces?' 409

Dichtung