Zum Hauptinhalt

Phoenissae von Seneca

4 Abschnitte, 453 Zeilen, 2767 Wörter

Actus Primus\\ Oedipus, Antigone\\

Oedipus Caeci parentis regimen, ac fessi unicum 1 Lateris leuamen, nata, quam tanti est mihi 2 Genuisse uel sic, desere infaustum patrem. 3 In recta quid deflectis errantem gradum? 4 Permitte labi: melius inueniam uiam, 5 Quam quaero; solus, quae me ab hac uita extrahat, 6 Et hoc nefandi capitis aspectu leuet 7 Coelum atque terras. Quantulum hac egi manu! 8 Non uideo noxae conscium nostrae diem; 9 Sed uideor. Hinc iam solue inhaerentem manum, 10 Et patere caecum, qua uolet, ferri pedem. 11 Ibo, ibo, qua praerupta protendit iuga 12 Meus Cithaeron; qua peragrato celer 13 Per saxa monte iacuit Actaeon, suis 14 Noua praeda canibus; qua per obscurum nemus, 15 Siluamque opacae uallis instinctas deo 16 Egit sorores mater, et gaudens malo, 17 Vibrante fixum praetulit thyrso caput; 18 Vel qua cucurrit corpus inuisum trahens 19 Zethi iuuencus, qua per horrentes rubos 20 Tauri ferocis sanguis ostentat fugas; 21 Vel qua alta maria uertice immenso premit 22 Inoa rupes, qua scelus fugiens sui, 23 Nouumque faciens, mater insiluit freto 24 Mersura natum seque. Felices, quibus 25 Fortuna melior tam bonas matres dedit! 26 Est alius istis noster in siluis locus, 27 Qui me reposcit; hanc petam cursu incito; 28 Non haesitabit gressus; huc omni duce 29 Spoliatus ibo. Quid moror sedes meas? 30 Montem, Cithaeron, redde, et hospitium mihi 31 Illud meum restitue, ut exspirem senex, 32 Ubi debui infans. Recipe supplicium uetus 33 Semper cruente, saeue, crudelis, ferox, 34 Quum occidis, et quum parcis: olim iam tuum 35 Est hoc cadauer: perage mandatum patris, 36 Iam et matris: animus gestit antiqua exsequi 37 Supplicia. Quid me, nata, pestifero tenes 38 Amore uinctum? quid tenes? genitor uocat. 39 Sequor, sequor: iam parce - sanguineum gerens 40 Insigne regni Laius rapti furit; 41 Et ecce inanes manibus infestis petit 42 Foditque uultus. Nata, genitorem uides? 43 Ego uideo --. Tandem spiritum inimicum exspue, 44 Desertor anime, fortis in partem tui; 45 Omitte poenas languidas longae morae, 46 Mortemque totam recipe. Quid segnis traho 47 Quod uiuo? nullum facere iam possum scelus - 48 Possum miser! praedico, discede a patre; 49 Discede, uirgo: timeo post matrem omnia. 50 Antigone Vis nulla, genitor, a tuo nostram manum 51 Corpore resoluet: nemo me comitem tibi 52 Eripiet unquam. Labdaci claram domum, 53 Opulenta ferro regna germani petant; 54 Pars summa magni patris e regno mea est 55 Pater ipse: non hunc auferet frater mihi, 56 Thebana rapto sceptra qui regno tenet; 57 Non hunc cateruas alter Argolicas agens. 58 Non si reuulso Iupiter mundo tonet, 59 Mediumque nostros fulmen in nexus cadat, 60 Manum hanc remittam: prohibeas, genitor, licet, 61 Regam abnuentem; dirigam inuiti gradum. 62 In plana tendis? uado: praerupta appetis? 63 Non obsto, sed praecedo: quouis utere 64 Duce me; duobus omnis eligitur uia 65 Perire sine me non potes; mecum potes. 66 Hic alta rupes arduo surgit iugo, 67 Spectatque longe spatia subiecti maris. 68 Vis hanc petamus? Nudus hic pendet silex; 69 Hic scissa tellus faucibus ruptis hiat: 70 Vis hanc petamus? Hic rapax torrens cadit, 71 Partesque lapsi montis exesas rotat; 72 In hunc ruamus. Dum prior, quo uis, eo. 73 Non deprecor, non hortor. Exstingui cupis, 74 Votumque, genitor, maximum mors est tibi? 75 Si moreris, antecedo: si uiuis, sequor. 76 Sed flecte mentem; pectus antiquum aduoca, 77 Victasque magno robore aerumnas doma. 78 Resiste: tantis in malis uinci malum est. 79 Oedipus Unde in nefanda specimen egregium domo? 80 Unde ista generi uirgo dissimilis suo? 81 Fortuna, credis? aliquis est ex me pius? 82 Non esset umquam, fata benenoui mea, 83 Nisi ut noceret. Ipsa se in leges nouas 84 Natura uertet, regeret in fontem citas 85 Reuolutus undas amnis, et noctem afferet 86 Phoebea lampas, Hesperus faciet diem. 87 Ut ad miserias aliquid accedat meas, 88 Pii quoque erimus. Unica Oedipodae est salus, 89 Non esse saluum. Liceat ulcisci patrem 90 Adhuc inultum. Dextra quid cessas iners 91 Exigere poenas? quidquid exactum est adhuc, 92 Matri dedisti. Mitte genitoris manum, 93 Animosa uirgo: funus extendis meum, 94 Longasque uiui ducis exsequias patris. 95 Aliquando terra corpus inuisum tege. 96 Peccas honesta mente: pietatem uocas, 97 Patrem insepultum trahere. Qui cogit mori 98 Nolentem, in aequo est, quique properantem impedit. 99 Occidere est, uetare cupientem mori. 100 Nec tamen in aequo est: alterum grauius reor: 101 Malo imperari, quam eripi mortem mihi. 102 Desiste coepto, uirgo: ius uitae ac necis 103 Meae penes me est. Regna deserui libens; 104 Regnum mei retineo. Si fida es comes, 105 Ensem parenti trade, sed notum nece 106 Ensem paterna. Tradis? an nati tenent 107 Cum regno et illum? faciet, ubicunque est, scelus. 108 Ibi sit; relinquo: natus hunc habeat meus, 109 Sed uterque. Flammas potius et uastum aggerem 110 Compone: in altos ipse me immittam rogos. 111 Erectam ad ignes funebrem escendam struem, 112 Pectusque soluam durum, et in cineres dabo 113 Hoc quidquid in me uiuit. Ubi saeuum est mare? 114 Duc, ubi sit altis prorutum saxis iugum, 115 Ubi torta rapidus ducat Ismenos uada: 116 Duc, ubi ferae sint, ubi fretum, ubi praeceps locus, 117 Si dux es. Illuc ire morituro placet, 118 Ubi sedit alta rupe semifero dolos 119 Sphinx ore nectens: dirige huc gressus pedum, 120 Hic siste patrem: dira ne sedes uacet, 121 Monstrum repone maius. Hoc saxum insidens 122 Obscura nostrae uerba fortunae loquar, 123 Quae nemo soluat. Quisquis Assyrio loca 124 Possessa regi scindis, et Cadmi nemus 125 Serpente notum, sacra quo Dirce latet, 126 Supplex adoras, quisquis Eurotam bibis, 127 Spartenque fratre nobilem gemino colis, 128 Quique Elin et Parnason, et Boeotios 129 Colonus agros uberis tondes soli, 130 Aduerte mentem: saeua Thebarum lues 131 Luctifica caecis uerba committens modis, 132 Quid simile posuit? quid tam inextricabile? 133 Aui gener, patrisque riualis sui, 134 Frater suorum liberum, et fratrum parens; 135 Uno auia partu liberos peperit uiro, 136 Sibi et nepotes. Monstra quis tanta explicet? 137 Ego ipse, uictae spolia qui Sphingis tuli, 138 Haerebo, fati tardus interpres mei. 139 Quid perdis ultra uerba? quid pectus ferum 140 Mollire tentas precibus? hoc animo sedit, 141 Effundere hanc cum morte luctantem diu 142 Animam, et tenebras petere: nam sceleri haec meo 143 Parum alta nox est. Tartaro condi iuuat, 144 Et si quid ultra Tartarum est. Tandem libet, 145 Quod olim oportet. Morte prohiberi haud queo. 146 Ferrum negabis? noxias lapso uias 147 Cludes? et arctis colla laqueis inseri 148 Prohibebis? herbas, quae feront letum, auferes? 149 Quid ista tandem cura proficiet tua? 150 Ubique mors est. Optime hoc cauit deus. 151 Eripere uitam nemo non homini potest; 152 At nemo mortem: mille ad hanc aditus patent. 153 Nil quaero: dextra noster et nuda solet 154 Bene animus uti. Dextra, nunc toto impetu, 155 Toto dolore, uiribus totis ueni. 156 Non destino unum uulneri nostro locum. 157 Totus nocens sum: qua uoles, mortem exige. 158 Effringe corpus, corque tot scelerum capax 159 Euelle; totos uiscerum nuda sinus. 160 Fractum incitatis ictibus guttur sonet; 161 Laceraeue fixis unguibus uenae fluant. 162 Aut dirige iras, quo soles: haec uulnera 163 Rescissa multo sanguine ac tabe irriga. 164 Hac extrahe animam, duram, inexpugnabilem. 165 Et tu, parens, ubicunque poenarum arbiter 166 Adstas mearum non ego hoc tantum scelus 167 Ulla expiari credidi poena satis 168 Unquam, nec ista morte contentus fui, 169 Nec me redemi parte: membratim tibi 170 Volui perire, debitum tandem exige: 171 Nunc soluo poenas; tunc tibi inferias dedi. 172 Ades, atque inertem dexteram introrsus preme, 173 Magisque merge: timida tum paruo caput 174 Libauit haustu, uixque cupientes sequi 175 Eduxit oculos. Haeret etiam nunc mihi 176 Ille animus, haeret, cum recusantem manum 177 pressere uultus. Audies uerum, Oedipe: 178 Minus eruisti lumina audacter tua, 179 Quam praestitisti. Nunc manum cerebro indue. 180 Hac parte mortem perage, qua coepit mori. 181 Antigone Pauca, o parens magnanime, miserandae precor 182 Ut uerba natae mente placata audias. 183 Non te ut reducam ueteris ad specimen domus, 184 Habitumque regni flore pollentem inclito; 185 Peto; ast ut iras, tempore aut ipsa mora 186 Fractas, remisso pectore ac placido feras. 187 Et hoc decebat roboris tanti uirum, 188 Non esse sub dolore, nec uictum malis 189 Dare terga. Non est, ut putas, uirtus, pater, 190 Timere uitam, sed malis ingentibus 191 Obstare, nec se uertere, ac retro dare. 192 Qui fata proculcauit, ac uitae bona 193 Proiecit, atque abcidit, et casus suos 194 Onerauit ipse, cui deo nullo est opus, 195 Quare ille mortem cupiat, aut quare petat? 196 Utrumque timidi est.: nemo contemsit mori, 197 Qui concupiuit. Cuius haud ultra mala 198 Exire possunt, in loco tuto est situs. 199 Quis iam deorum, uelle fac, quidquam potest 200 Malis tuis adiicere? iam nec tu potes, 201 Nisi hoc, ut esse te putes dignum nece. 202 Non es; nec ulla pectus hoc culpa attigit. 203 Et hoc magis te, genitor, insontem uoca, 204 Quod innocens es, diis quoque inuitis. Quid est 205 Quod te efferarit, quod nouos suffixerit 206 Stimulos dolori? quid te ad infernas agit 207 Sedes? quid ex his pellit? ut careas die? 208 Cares; ut altis nobilem muris domum, 209 Patriamque fugias? patria tibi uiuo periit. 210 Natos fugis, matremque? ab aspectu omnium 211 Fortuna te submouit, et quidquid potest 212 Auferre cuiquam mors, tibi haec uita abstulit. 213 Regni tumultus, turba fortunae prior 214 Abscessit a te iussa. Quem, genitor, fugis? 215 Oedipus Me fugio; fugio conscium scelerum omnium 216 Pectus, manumque hanc fugio, et hoc caelum, et deos: 217 Et dira fugio scelera, quae feci nocens. 218 Ego hoc solum, frugifera quo surgit Ceres, 219 Premo? has ego auras ore pestifero traho? 220 Ego laticis haustu satior? aut ullo fruor 221 Almae parentis munere? ego castam manum 222 Nefandus, incestificus, exsecrabilis 223 Attrecto? ego ullos aure concipio sonos, 224 Per quos parentis nomen, aut nati audiam? 225 Utinam quidem rescindere has quirem uias, 226 Manibusque adactis omne, qua uoces meant, 227 Aditusque uerbis tramite angusto patet, 228 Eruere possem, nata: iam sensum tui, 229 Quae pars meorum es criminum, infelix pater 230 Fugissem. Inhaeret ac recrudescit nefas 231 Subinde; et aures ingerunt, quidquid mihi 232 Donastis, oculi. Cur caput tenebris graue 233 Non mitto ad umbras Ditis aeternas? quid hic 234 Manes meos detineo? quid terram grauo? 235 Mixtusque superis erro? quid restat mali? 236 Regnum, parentes, liberi, uirtus quoque, 237 Et ingenii solertis eximium decus 238 Periere: cuncta sors mihi infesta abstulit. 239 Lacrimae supererant; has quoque eripuit mihi. 240 Absiste: nullas animus admittit preces, 241 Nouamque poenam sceleribus quaerit parem. 242 Et esse par quae poterit? Infanti quoque 243 Decreta mors est. Fata quis tam tristia 244 Sortitus unquam? uideram nondum diem, 245 Uterique nondum solueram clusi moras; 246 Et iam timebar. Protinus quosdam editos 247 Nox occupauit, et nouae luci abstulit. 248 Mors me antecessit. Aliquis intra uiscera 249 Materna letum praecoquis fati tulit: 250 Sed numquid et peccauit? Abstrusum, abditum, 251 Dubiumque an essem, sceleris infandi reum 252 Deus egit. Illo teste damnauit parens, 253 Calidoque teneros transuit ferro pedes, 254 Et in alta nemora pabulum misit feris, 255 Auibusque saeuis, quas Cithaeron noxius 256 Cruore saepe regio tinctas alit. 257 Sed quem deus damnauit, abiecit pater, 258 Mors quoque refugit. Praestiti Delphis fidem 259 Genitorem adortus impia straui nece. 260 Hoc alia pietas redimet: occidi patrem, 261 Sed matrem amaui. Proloqui hymenaeum pudet. 262 Taedasque nostras: has quoque inuitum pati 263 Te toge poenas; facinus ignotum, efferum, 264 Inusitatum effare, quod populi horreant, 265 Quod esse factum nulla non aetas negat, 266 Quod patricidam pudeat. In patrios toros 267 Tuli paterno sanguine aspersas manus, 268 Scelerisque pretium maius accepi scelus. 269 Leue est paternum facinus: in thalamos meos 270 Deducta mater, ne parum scelerum foret, 271 Foecunda. Nullum crimen hoc maius potest 272 Natura ferre. Si quod etiamnum est tamen, 273 Qui facere possent, dedimus: abieci necis 274 Pretium paternae sceptrum, et hoc iterum manus 275 Armauit alias. Optime regni mei 276 Fatum ipse noui: nemo sine sacro feret 277 Illud cruore. Magna praesagit mala 278 Paternus animus. Iacta iam sunt semina 279 Cladis futurae: spernitur pacti fides: 280 Hic occupato cedere imperio negat; 281 Ius ille, et icti foederis testes deos 282 Inuocat, et Argos exsul alque urbes mouet 283 Graias in arma. Non leuis fessis uenit 284 Ruina Thebis: tela, flammae, uulnera 285 Instant, et istis si quod est maius malum, 286 Ut esse genitos nemo non ex me sciat. 287 Antigone Si nulla, genitor, causa uiuendi tibi est. 288 Haec una abunde est, ut pater natos regas 289 Grauiter furentes. Tu impii belli minas 290 Auertere unus, tuque uecordes potes 291 Inhibere iuuenes, ciuibus pacem dare, 292 Patriae quietem, foederi laeso fidem. 293 Vitam tibi ipse si negas, multis negas. 294 Oedipus Illis parentis ullus aut aequi est amor, 295 Auidis cruoris, imperii, armorum, doli, 296 Diris, scelestis, breuiter ut dicam, meis? 297 Certant in omne facinus, et pensi nihil 298 Ducunt, ubi illos ira praecipites agat, 299 Nefasque nullum, per nefas nati, putant. 300 Non patris illos tangit afflicti pudor, 301 Non patria; regno pectus attonitum furit. 302 Selo, quo ferantur, quanta moliri parent; 303 Ideoque leti quaero maturi uiam, 304 Morique propero, dam in domo nemo est mea 305 Nocentior me --. Nata, quid genibus meis 306 Fies aduoluta? quid prece indomitum domas? 307 Unum hoc habet fortuna, quo possim capi, 308 Inuictus aliis: sola tu affectus potes 309 Mollire duros, sola pietatem in domo 310 Docere nostra. Nil graue aut miserum est mihi, 311 Quod te sciam uoluisse. Tu tantum impera. 312 Hic Oedipus Aegaea tranabit freta, 313 Iubente te, flammasque, quas Siculo uomit 314 De monte tellus igneos uoluens globos, 315 Excipiet oue, seque serpenti offeret, 316 Quae saeua furto nemoris Herculeo furit; 317 Iubente te, praebebit alitibus iecur; 318 Iubente te, uel uiuet --. 319

Dichtung

Actus Secundus\\ Nuntius, Oedipus, Antigone\\

Nuntius Exemplum in ingens regia stirpe edite, 1 Thebae, pauentes arma fraterna, inuocant, 2 Rogantque tectis arceas patriis faces. 3 Non sunt minae: iam propius accessit malum. 4 Nam regna repetens frater, et pactas uices, 5 In bella cunctos Graeciae populos agit; 6 Septena muros castra Thebanos premunt. 7 Succurre; prohibe pariter et bellum et nefas. 8 Oedipus Ego ille sum, qui scelera committi uetem 9 Et abstinere sanguine a caro manus 10 Doceam? magister iuris et amoris pii 11 Ego sum? Meorum facinorum exempla appetunt: 12 Me nunc sequuntur; laudo, et agnosco libens. 13 Exhortor, aliquid ut patre hoc dignum gerant. 14 Agite, o propago clara, generosam indolem 15 Probate factis; gloriam ac laudes meas 16 Superate, et aliquid facite; propter quod patrem 17 Adhuc iuuet uixisse. Facietis, scio: 18 Sic estis orti. Scelere defungi haud leui, 19 Haud usitato, tanta nobilitas potest. 20 Ferte arma: facibus petite penetrales deos, 21 Frugemque flamma metite natalis soli. 22 Miscete cuncta: rapite in exitium omnia: 23 Disiicite passim moenia, in planum date. 24 Templis deos obruite: maculatos lares 25 Conflate: ab imo tota considat domus: 26 Urbs concremetur: primus a thalamis meis 27 Incipiat ignis. 28

Antigone Mitte uiolentum impetum 29 Doloris, ac te publica exorent mala, 30 Auctorque placidae liberis pacis ueni. 31 Oedipus Vides modestae deditum menti senem, 32 Placidaeque amantem pacis ad partes uotas? 33 Tumet animus ira, feruet immensum dolor, 34 Maiusque, quam quod casus et iuuenum furor 35 Conatur, aliquid cupio. Non satis est adhuc 36 Ciuile bellum: frater in fratrem ruat. 37 Nec hoc sat est: quod debet, ut fiat nefas 38 De more nostro, quod meos deceat toros, 39 Date arma patri. Nemo me ex his eruat 40 Siluis: latebo rupis exesae cauo, 41 Aut sepe densa corpus abstrusum tegam. 42 Hinc aucupabor uerba rumoris uagi, 43 Et saeua fratrum bella, quod possum, audiam. 44

Dichtung

Actus Tertius\\ Iocasta, Antigone, Nuntius\\

Iocasta Felix Agaue, facinus horrendum, manu 1 Qua fecerat, gestauit, et spolium tulit 2 Cruenta nati Maenas in partes dati. 3 Fecit scelus; sed misera non ultra suum 4 Scelus hoc cucurrit. Hoc leue est, quod sum nocens; 5 Feci nocentes. Hoc quoque etiamnum leue est; 6 Peperi nocentes. Deerat aerumnis meis, 7 Ut et hostem amarem. Bruma ter posuit niues, 8 Et tertia iam falce decubuit Ceres, 9 Ut exsul errat natus et patria caret, 10 Profugusque regum auxilia Graiorum rogat. 11 Gener est Adrasti, cuius imperio mare, 12 Quod cingit Isthmon, regitur: hic gentes suas, 13 Septemque secum regna ad auxilium trahit 14 Generi. Quid optem, quidue decernam, haud scio 15 Regnum reposcit: causa repetentis bona est; 16 Mala, sic petentis. Vota quae faciam parens? 17 Utrimque natum uideo: nil possum pie 18 Pietate salua facere: quodcumque alteri 19 Optabo nato, fiet alterius malo. 20 Sed utrumque quamuis diligam affectu pari, 21 Quo causa melior, sorsque deterior trahit, 22 Inclinat animus, semper infirmo fauens. 23 Miseros magis fortuna conciliat suis. 24 Nuntius Regina, dum tu flebiles questus cies, 25 Terisque tempus, tota nudatis stetit 26 Acies in armis: aera iam bellum cient, 27 Aquilaque pugnam signifer mota uocat. 28 Septena reges bella dispositi parant: 29 Animo pari Cadmea progenies subit: 30 Cursu citato miles hinc illinc ruit. 31 Vide, ut atra nubes puluere abscondat diem; 32 Fumoque similes campus in caelum erigat 33 Nebulas, equestri fracta quas tellus pede 34 Submittit: et, si uera metuentes uident, 35 Infesta fulgent signa: subrectis adest 36 Frons prima telis: aurea clarum nota 37 Nomen ducum uexilla praescriptum ferunt. 38 I, redde amorem fratribus, pacem omnibus, 39 Et impia arma mater opposita impedi. 40 Antigone Perge, o parens, et concita celerem gradum; 41 Compesce tela, fratribus ferrum excute. 42 Nudum inter enses pectus infestos tene; 43 Aut solue bellum, mater, aut prima excipe. 44 Iocasta Ibo, ibo et armis obuium opponam caput. 45 Stabo inter arma: petere qui fratrem uolet, 46 Petat ante matrem: tela, qui fuerit plus, 47 Rogante ponat matre; qui non est pius, 48 Incipiat, a me. Feruidos iuuenes anus 49 Tenebo: nullum teste me fiet nefas; 50 Aut si aliquod et me teste committi potest, 51 Non fiet unum. 52

Antigone Signa collatis mitant 53 Vicina signis; clamor hostilis fremit: 54 Scelus in propinquo est; occupa, mater, preces. 55 Et ecce motos fletibus credas meis; 56 Sic agmen armis segne compositis uenit. 57 Procedit acies tarda, sed properant duces. 58 Iocasta Quis me procellae turbine insanae uehens 59 Volucer per auras uentus aetherias aget? 60 Quae Sphinx, uel atra nube subtexens diem 61 Stymphalis, auidis praepetem pennis feret? 62 Aut quae per altas aeris rapiet uias 63 Harpyia, saeui regis obseruans famem, 64 Et inter acies proiiciet raptam duas? 65 Nuntius. Vadit furenti similis, aut etiam furit. 66 Sagitta qualis Parthica uelox manu 67 Excussa fertur; qualis insano ratis 68 Premente uento rapitur; aut qualis cadit 69 Delapsa caelo stella, cum stringens polum 70 Rectam citatis ignibus rumpit uiam; 71 Attonita cursu fugit, et binas statim 72 Diduxit acies. Victa materna prece 73 Haesere bella, iamque in alternam necem 74 Illinc et hinc miscere cupientes manum, 75 Librata dextra tela suspensa tenent. 76 Paci fauetur: omnium ferrum latet 77 Cessatque tectum; uibrat in fratrum manu. 78 Laniata canas mater ostendit comas; 79 Rogat abnuentes: irrigat fletugenas. 80 Negare matri, qui diu dubitat, potest. 81

Dichtung

Actus Quartus\\ Iocasta, Polynices, Eteocles\\

Iocasta In me arma et ignes uertite: in me omnis ruat 1 Unam iuuentus, quaeque ab Inachio uenit 2 Animosa muro, quaeque Thebana ferox 3 Descendit arce: ciuis atque hostis simul 4 Hunc petite uentrem, qui dedit fratres uiro. 5 Mea membra passim spargite ac diuellite: 6 Ego utrumque peperi. Ponitis ferrum ocius? 7 An dico et ex quo? Dexteras matri date; 8 Date, dum piae sunt. Erro 9

Dichtung