Zum Hauptinhalt

Octavia von Seneca

Octavia Iam uaga caelo sidera fulgens 1 Aurora fugat, 2 surgit Titan radiante coma 3 mundoque diem reddit clarum. 4 Age, tot tantis onerata malis, 5 repete assuetos iam tibi questus 6 atque aequoreas uince Alcyonas, 7 uince et uolucres Pandionias: 8 grauior namque his fortuna tua est. 9 Semper genetrix deflenda mihi, 10 prima meorum causa malorum, 11 tristes questus natae exaudi, 12 si quis remanet sensus in umbris. 13 utinam ante manu grandaeua sua 14 mea rupisset stamina Clotho, 15 tua quam maerens uulnera uidi 16 oraque foedo sparsa cruore! 17 o nox semper funesta mihi; 18 tempore ab illo lux est tenebris 19 inuisa magis: 20 tulimus saeuae iussa nouercae, 21 hostilem animum uultusque truces. 22 illa, illa meis tristis Erinys 23 thalamis Stygios praetulit ignes 24 teque extinxit, miserande pater, 25 modo cui totus paruit orbis 26 ultra Oceanum cuique Britanni 27 terga dedere, 28 ducibus nostris ante ignoti 29 iurisque sui; 30 coniugis, heu me, pater, insidiis 31 oppresse iaces seruitque domus 32 cum prole tua capta tyranno. 33 Nvtrix Fulgore primo captus et fragili bono 34 fallacis aulae quisquis attonitus stupet, 35 subito latentis ecce Fortunae impetu 36 modo praepotentem cernat euersam domum 37 stirpemque Claudi, cuius imperio fuit 38 subiectus orbis, paruit liber diu 39 Oceanus et recepit inuitus rates. 40 En qui Britannis primus imposuit iugum, 41 ignota tantis classibus texit freta 42 interque gentes barbaras tutus fuit 43 et saeua maria, coniugis scelere occidit; 44 mox illa nati: cuius extinctus iacet 45 frater uenenis, maeret infelix soror 46 eademque coniunx nec graues luctus ualet 47 ira coacta tegere crudelis uiri, 48 quem spreta refugit semper atque odio pari 49 ardens mariti mutua flagrat face. 50 animum dolentis nostra solatur fides 51 pietasque frustra: uincit immitis dolor 52 consilia nostra nec regi mentis potest 53 generosus ardor, sed malis uires capit. 54 heu quam nefandum prospicit noster timor 55 scelus, quod utinam numen auertat deum. 56 Oc. O mea nullis aequanda malis 57 fortuna, licet 58 repetam luctus, Electra, tuos: 59 tibi maerenti caesum licuit 60 flere parentem, 61 scelus ulcisci uindice fratre, 62 tua quem pietas hosti rapuit 63 texitque fides: 64 me crudeli sorte parentes 65 raptos prohibet lugere timor 66 fratrisque necem deflere uetat, 67 in quo fuerat spes una mihi 68 totque malorum breue solamen. 69 nunc in luctus seruata meos 70 magni resto nominis umbra. 71 Nvt. Vox en nostras perculit aures 72 tristis alumnae; 72a 73 cesset thalamis inferre gradus 74 tarda senectus? 75 Oc. Excipe nostras lacrimas, nutrix, 76 testis nostri fida doloris. 77 Nvt. Quis te tantis soluet curis, 78 miseranda, dies? 79 Oc. Qui me Stygias mittet ad umbras. 80 Nvt. Omina quaeso sint ista procul. 81 Oc. Non uota meos tua nunc casus, 82 sed fata regunt. 83 Nvt. Dabit afflictae meliora deus 84 tempora mitis; 83a 85 tu modo blando uince obsequio 86 placata uirum. 87 Oc. Vincam saeuos ante leones 88 tigresque truces 86a 89 fera quam saeui corda tyranni: 90 odit genitos sanguine claro, 91 spernit superos hominesque simul, 92 nec fortunam capit ipse suam, 93 quam dedit illi per scelus ingens 94 infanda parens. 95 Licet ingratum dirae pudeat 96 munere matris 93a 97 hoc imperium cepisse, licet 98 tantum munus morte rependat, 99 feret hunc titulum post fata tamen 100 femina longo semper in aeuo. 101 Nvt. Animi retine uerba furentis, 102 temere emissam comprime uocem. 103 Oc. Toleranda quamuis patiar, haud umquam queant 104 nisi morte tristi nostra finiri mala. 105 genetrice caesa, per scelus rapto patre, 106 orbata fratre, miseriis luctu obruta, 107 maerore pressa, coniugi inuisa ac meae 108 subiecta famulae, luce non grata fruor, 109 trepidante semper corde non mortis metu, 110 sed sceleris++absit crimen a fatis meis, 111 mori iuuabit; poena nam grauior nece est 112 uidere tumidos et truces miserae mihi 113 uultus tyranni, iungere atque hosti oscula, 114 timere nutus cuius obsequium meus 115 haud ferre posset fata post fratris dolor 116 scelere interempti, cuius imperium tenet 117 et sorte gaudet auctor infandae necis. 118 Quam saepe tristis umbra germani meis 119 offertur oculis, membra cum soluit quies 120 et fessa fletu lumina oppressit sopor: 121 modo facibus atris armat infirmas manus 122 oculosque et ora fratris infestus petit, 123 modo trepidus idem refugit in thalamos meos; 124 persequitur hostis atque inhaerenti mihi 125 uiolentus ensem per latus nostrum rapit. 126 tunc tremor et ingens excutit somnos pauor 127 renouatque luctus et metus miserae mihi. 128 Adice his superbam paelicem, nostrae domus 129 spoliis nitentem, cuius in munus suam 130 Stygiae parentem natus imposuit rati, 131 quam, dira post naufragia, superato mari, 132 ferro interemit saeuior pelagi fretis: 133 quae spes salutis, post nefas tantum, mihi? 134 inimica uictrix imminet thalamis meis 135 odioque nostri flagrat et pretium stupri 136 iustae maritum coniugis poscit caput. 137 Emergere umbris et fer auxilium tuae 138 natae inuocanti, genitor, aut Stygios sinus 139 tellure rupta pande, quo praeceps ferar. 140 Nvt. Frustra parentis inuocas manes tui, 141 miseranda, frustra, nulla cui prolis suae 142 manet inter umbras cura: qui nato suo 143 praeferre potuit sanguine alieno satum 144 genitamque fratris coniugem captus sibi 145 toris nefandis flebili iunxit face. 146 hinc orta series facinorum: caedes, doli, 147 regni cupido, sanguinis diri sitis; 148 mactata soceri concidit thalamis gener 149 uictima, tuis ne fieret hymenaeis potens. 150 pro facinus ingens! feminae est munus datus 151 Silanus et cruore foedauit suo 152 patrios penates, criminis ficti reus. 153 intrauit hostis, ei mihi, captam domum 154 dolis nouercae, principis factus gener 155 idemque natus, iuuenis infandi ingeni, 156 capaxque scelerum, dira cui genetrix facem 157 accendit et te iunxit inuitam metu. 158 Tantoque uictrix facta successu ferox 159 ausa imminere est orbis imperio sacri. 160 quis tot referre facinorum formas potest 161 et spes nefandas feminae et blandos dolos 162 regnum petentis per gradus scelerum omnium? 163 tunc sancta Pietas extulit trepidos gradus 164 uacuamque Erinys saeua funesto pede 165 intrauit aulam, polluit Stygia face 166 sacros penates, iura naturae furens 167 fasque omne rupit: miscuit coniunx uiro 168 uenena saeua, cecidit atque eadem sui 169 mox scelere nati. Tu quoque extinctus iaces, 170 deflende nobis semper, infelix puer, 171 modo sidus orbis, columen augustae domus, 172 Britannice, heu me, nunc leuis tantum cinis 173 et tristis umbra; saeua cui lacrimas dedit 174 etiam nouerca, cum rogis artus tuos 175 dedit cremandos membraque et uultus deo 176 similes uolanti saeuiens flamma abstulit. 177 Oc. Extinguat et me, ne manu nostra cadat! 178 Nvt. Natura uires non dedit tantas tibi. 179 Oc. Dolor ira maeror miseriae luctus dabunt. 180 Nvt. Vince obsequendo potius immitem uirum. 181 Oc. Vt fratrem ademptum scelere restituat mihi? 182 Nvt. Incolumis ut sis ipsa, labentem ut domum 183 genitoris olim subole restituas tua. 184 Oc. Expectat aliam principis subolem domus; 185 me dira miseri fata germani trahunt. 186 Nvt. Confirmet animum ciuium tantus fauor. 187 Oc. Solatur iste nostra, non releuat mala. 188 Nvt. Vis magna populi est. Oc. Principis maior tamen. 189 Nvt. Respiciet ipse coniugem. Oc. Paelex uetat. 190 Nvt. Inuisa cunctis nempe. Oc. Sed cara est uiro. 191 Nvt. Nondum uxor est. Oc. Iam fiet, et genetrix simul. 192 Nvt. Iuuenilis ardor impetu primo furit, 193 languescit idem facile nec durat diu 194 in Venere turpi, ceu leuis flammae uapor: 195 amor perennis coniugis castae manet. 196 Violare prima quae toros ausa est tuos 197 animumque domini famula possedit diu, 198 iam metuit eadem++Oc. Nempe praelatam sibi. 199 Nvt. Subiecta et humilis, atque monumenta extruit 200 quibus timorem falsa testatur suum. 201 Et hanc leuis fallaxque destituet deus 202 uolucer Cupido: sit licet forma eminens, 203 opibus superba, gaudium capiet breue. 204 Passa est similes ipsa dolores 205 regina deum, 206 cum se formas uertit in omnes 207 dominus caeli diuumque pater 208 et modo pennas sumpsit oloris, 209 modo Sidonii cornua tauri; 210 aureus idem fluxit in imbri; 211 fulgent caelo sidera Ledae, 212 patrio residet Bacchus Olympo, 213 deus Alcides possidet Heben 214 nec Iunonis iam timet iras, 215 cuius gener est qui fuit hostis. 216 Vicit sapiens tamen obsequium 217 coniugis altae pressusque dolor: 218 sola Tonantem tenet aetherio 219 secura toro maxima Iuno, 220 nec mortali captus forma 221 deserit altam Iuppiter aulam. 222 Tu quoque, terris altera Iuno, 223 soror Augusti coniunxque, graues 224 uince dolores. 225 Oc. Iungentur ante saeua sideribus freta 226 et ignis undae, Tartaro tristi polus, 227 lux alma tenebris, roscidae nocti dies, 228 quam cum scelesti coniugis mente impia 229 mens nostra, semper fratris extincti memor. 230 utinam nefandi principis dirum caput 231 obruere flammis caelitum rector paret, 232 qui saepe terras fulmine infesto quatit 233 mentesque nostras ignibus terret sacris 234 nouisque monstris; uidimus caelo iubar 235 ardens cometen pandere infaustam facem, 236 qua plaustra tardus noctis alterna uice 237 regit Bootes, frigore Arctoo rigens: 238 en ipse diro spiritu saeui ducis 239 polluitur aether, gentibus clades nouas 240 minantur astra, quas regit dux impius. 241 non tam ferum Typhona neglecto Ioue 242 irata Tellus edidit quondam parens: 243 haec grauior illo pestis, hic hostis deum 244 hominumque templis expulit superos suis 245 ciuesque patria, spiritum fratri abstulit, 246 hausit cruorem matris++et lucem uidet 247 fruiturque uita noxiam atque animam trahit! 248 Pro summe genitor, tela cur frustra iacis 249 inuicta totiens temere regali manu? 250 in tam nocentem dextra cur cessat tua? 251 utinam suorum facinorum poenas luat 252 Nero insitiuus, Domitio genitus patre, 253 orbis tyrannus, quem premit turpi iugo 254 morumque uitiis nomen Augustum inquinat! 255 Nvt. Indignus ille, fateor, est thalamis tuis; 256 sed cede fatis atque fortunae tuae, 257 alumna, quaeso, neue uiolenti moue 258 iram mariti. forsitan uindex deus 259 existet aliquis, laetus et ueniet dies. 260 Oc. Graui deorum nostra iam pridem domus 261 urgetur ira, prima quam pressit Venus 262 furore miserae dura genetricis meae, 263 quae nupta demens nupsit incesta face, 264 oblita nostri, coniugis, legum immemor. 265 illos soluta crine, succincta anguibus 266 ultrix Erinys uenit ad Stygios toros 267 raptasque thalamis sanguine extinxit faces; 268 incendit ira principis pectus truci 269 caedem in nefandam: cecidit infelix parens, 270 heu, nostra ferro meque perpetuo obruit 271 extincta luctu; coniugem traxit suum 272 natumque ad umbras, prodidit lapsam domum. 273 Nvt. Renouare luctus parce cum fletu pios, 274 manes parentis neue sollicita tuae, 275 graues furoris quae sui poenas dedit. 276 Chorvs Quae fama modo uenit ad aures? 277 utinam falso credita perdat 278 frustra totiens iactata fidem, 279 nec noua coniunx nostri thalamos 280 principis intret, teneatque suos 281 nupta penates Claudia proles. 282 edat partu pignora pacis, 283 qua tranquillus gaudeat orbis 284 seruetque decus Roma aeternum. 285 Fratris thalamos sortita tenet 286 maxima Iuno, 287 soror Augusti sociata toris 288 cur a patria pellitur aula? 289 sancta quid illi prodest pietas 290 diuusque pater? 286a 291 quid uirginitas castusque pudor? 292 Nos quoque nostri sumus immemores 293 post fata ducis, cuius stirpem 294 prodimus aegro suadente metu. 295 Vera priorum uirtus quondam 296 Romana fuit uerumque genus 297 Martis in illis sanguisque uiris. 298 Illi reges hac expulerunt 299 urbe superbos 294a 300 ultique tuos sunt bene manes, 301 mactata tua, miseranda, manu, 302 nata Lucreti, 303 stuprum saeui passa tyranni. 304 Te quoque bellum triste secutum est, 305 uirgo dextra caesa parentis, 306 ne seruitium paterere graue et 307 improba ferret praemia uictrix 308 dira libido. 309 Dedit infandi sceleris poenas 310 cum Tarquinio Tullia coniunx, 311 quae per caesi membra parentis 312 egit saeuos impia currus 313 laceroque seni uiolenta rogos 314 nata negauit. 308a 315 Haec quoque nati uidere nefas 316 saecula magnum, 317 cum Tyrrhenum rate ferali 318 princeps captam fraude parentem 319 misit in aequor. 312a 320 Properant placidos linquere portus 321 iussi nautae, 322 resonant remis pulsata freta; 323 fertur in altum prouecta ratis, 324 quae resoluto robore labens 325 pressa dehiscit sorbetque mare. 326 Tollitur ingens clamor ad astra 327 cum femineo mixtus planctu. 328 mors ante oculos dira uagatur; 329 quaerit leti sibi quisque fugam: 330 alii lacerae puppis tabulis 331 haerent nudi fluctusque secant, 332 repetunt alii litora nantes; 333 multos mergunt fata profundo. 334 Scindit uestes Augusta suas 335 laceratque comas 336 rigat et maestis fletibus ora. 337 postquam spes est nulla salutis, 338 ardens ira, iam uicta malis: 339 'haec' exclamat 'mihi pro tanto 340 munere reddis praemia, nate? 341 hac sum, fateor, digna carina, 342 quae te genui, quae tibi lucem 343 atque imperium nomenque dedi 344 Caesaris amens. 345 Exere uultus Acheronte tuos 346 poenisque meis pascere, coniunx: 347 ego causa tuae, miserande, necis 348 natoque tuo funeris auctor 349 en, ut merui, ferar ad manes 350 inhumata tuos, 351 obruta saeuis aequoris undis.' 352 Feriunt fluctus ora loquentis, 353 ruit in pelagus rursumque salo 354 pressa resurgit; 355 pellit palmis cogente metu 356 freta, sed cedit fessa labori. 357 Mansit tacitis in pectoribus 358 spreta tristi iam morte fides: 359 multi dominae ferre auxilium 360 pelago fractis uiribus audent; 361 bracchia quamuis lenta trahentem 362 uoce hortantur manibusque leuant. 363 Quid tibi saeui fugisse maris 364 profuit undas? 365 ferro es nati moritura tui, 366 cuius facinus uix posteritas, 367 tarde semper saecula credent. &n 368

Dichtung