Zum Hauptinhalt

Agamemnon von Seneca

Thyestis Vmbra Opaca linquens Ditis inferni loca, 1 adsum profundo Tartari emissus specu, 2 incertus utras oderim sedes magis: 3 fugio Thyestes inferos, superos fugo. 4 En horret animus et pauor membra excutit: 5 uideo paternos, immo fraternos lares. 6 hoc est uetustum Pelopiae limen domus; 7 hinc auspicari regium capiti decus 8 mos est Pelasgis, hoc sedent alti toro 9 quibus superba sceptra gestantur manu, 10 locus hic habendae curiae—hic epulis locus. 11 Libet reuerti. nonne uel tristes lacus 12 incolere satius? nonne custodem Stygis 13 trigemina nigris colla iactantem iubis 14 * * * * * 14a 15 ubi ille celeri corpus euinctus rotae 16 in se refertur, ubi per aduersum irritus 17 redeunte totiens luditur saxo labor, 18 ubi tondet ales auida fecundum iecur, 19 et inter undas feruida exustus siti 20 aquas fugaces ore decepto appetit 21 poenas daturus caelitum dapibus graues? 22 Sed ille nostrae pars quota est culpae senex? 23 reputemus omnes quos ob infandas manus 24 quaesitor urna Gnosius uersat reos: 25 uincam Thyestes sceleribus cunctos meis. 26 a fratre uincar? liberis plenus tribus 27 in me sepultis? uiscera exedi mea. 28 Nec hactenus Fortuna maculauit patrem, 29 sed maius aliud ausa commisso scelus 30 gnatae nefandos petere concubitus iubet. 31 non pauidus hausi dicta, sed cepi nefas. 32 ergo ut per omnis liberos irem parens, 33 coacta fatis gnata fert utero graui 34 me patre dignum. uersa natura est retro: 35 auo parentem, pro nefas, patri uirum, 36 gnatis nepotes miscui—nocti diem. 37 Sed sera tandem respicit fessos malis 38 post fata demum sortis incertae fides: 39 rex ille regum, ductor Agamemnon ducum, 40 cuius secutae mille uexillum rates 41 Iliaca uelis maria texerunt suis, 42 post decima Phoebi lustra deuicto Ilio 43 adest—daturus coniugi iugulum suae. 44 Iam iam natabit sanguine alterno domus: 45 enses secures tela, diuisum graui 46 ictu bipennis regium uideo caput; 47 iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor— 48 parantur epulae. causa natalis tui, 49 Aegisthe, uenit. quid pudor uultus grauat? 50 quid dextra dubio trepida consilio labat? 51 quid ipse temet consulis torques rogas, 52 an deceat hoc te? respice ad patrem: decet. 53 Sed cur repente noctis aestiuae uices 54 hiberna longa spatia producunt mora, 55 aut quid cadentes detinet stellas polo? 56 Phoebum moramur. redde iam mundo diem. 57 [Chorvs] O regnorum magnis fallax 58 Fortuna bonis, 59 in praecipiti dubioque locas 60 excelsa nimis. 61 Numquam placidam sceptra quietem 62 certumue sui tenuere diem: 63 alia ex aliis cura fatigat 64 uexatque animos noua tempestas. 65 non sic Libycis Syrtibus aequor 66 furit alternos uoluere fluctus, 67 non Euxini turget ab imis 68 commota uadis 69 unda niuali uicina polo, 70 ubi caeruleis immunis aquis 71 lucida uersat plaustra Bootes, 72 ut praecipites regum casus 73 Fortuna rotat. 74 metui cupiunt metuique timent, 75 non nox illis alma recessus 76 praebet tutos, 77 non curarum somnus domitor 78 pectora soluit. 79 Quas non arces scelus alternum 80 dedit in praeceps? impia quas non 81 arma fatigant? iura pudorque 82 et coniugii sacrata fides 83 fugiunt aulas; sequitur tristis 84 sanguinolenta Bellona manu 85 quaeque superbos urit Erinys, 86 nimias semper comitata domos, 87 quas in planum quaelibet hora 88 tulit ex alto. 89 Licet arma uacent cessentque doli, 90 sidunt ipso pondere magna 91 ceditque oneri fortuna suo: 92 uela secundis inflata Notis 93 uentos nimium timuere suos; 94 nubibus ipsis inserta caput 95 turris pluuio uapulat Austro, 96 densasque nemus spargens umbras 97 annosa uidet robora frangi; 98 feriunt celsos fulmina colles, 99 corpora morbis maiora patent, 100 et cum in pastus armenta uagos 101 uilia currant, 102 placet in uulnus maxima ceruix: 103 quidquid in altum Fortuna tulit, 104 ruitura leuat. 105 Modicis rebus longius aeuum est: 106 felix mediae quisquis turbae 107 sorte quietus 108 aura stringit litora tuta 109 timidusque mari credere cumbam 110 remo terras propiore legit. 111 [Clytemestra] Quid, segnis anime, tuta consilia expetis? 112 quid fluctuaris? clausa iam melior uia est. 113 licuit pudicos coniugis quondam toros 114 et sceptra casta uidua tutari fide; 115 periere mores ius decus pietas fides 116 et qui redire cum perit nescit pudor; 117 da frena et omnem prona nequitiam incita: 118 per scelera semper sceleribus tutum est iter. 119 Tecum ipsa nunc euolue femineos dolos, 120 quod ulla coniunx perfida atque impos sui 121 amore caeco, quod nouercales manus 122 ausae, quod ardens impia uirgo face 123 Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe: 124 ferrum, uenena—uel Mycenaeas domos 125 coniuncta socio profuge furtiua rate. 126 Quid timida loqueris furta et exilium et fugas? 127 soror ista fecit: te decet maius nefas. 128 [Nvtrix] Regina Danaum et inclitum Ledae genus, 129 quid tacita uersas quidue consilii impotens 130 tumido feroces impetus animo geris? 131 licet ipsa sileas, totus in uultu est dolor. 132 proin quidquid est, da tempus ac spatium tibi: 133 quod ratio non quit, saepe sanauit mora. 134 [Cl.] Maiora cruciant quam ut moras possim pati; 135 flammae medullas et cor exurunt meum; 136 mixtus dolori subdidit stimulos timor; 137 inuidia pulsat pectus, hinc animum iugo 138 premit cupido turpis et uinci uetat; 139 et inter istas mentis obsessae faces 140 fessus quidem et deiectus et pessumdatus 141 pudor rebellat. fluctibus uariis agor, 142 ut, cum hinc profundum uentus, hinc aestus rapit, 143 incerta dubitat unda cui cedat malo. 144 proinde omisi regimen e manibus meis: 145 quocumque me ira, quo dolor, quo spes feret, 146 hoc ire pergam; fluctibus dedimus ratem. 147 ubi animus errat, optimum est casum sequi. 148 [Nvt.] Caeca est temeritas quae petit casum ducem. 149 [Cl.] Cui ultima est fortuna, quid dubiam timet? 150 [Nvt.] Tuta est latetque culpa, si pateris, tua. 151 [Cl.] Perlucet omne regiae uitium domus. 152 [Nvt.] Piget prioris et nouum crimen struis? 153 [Cl.] Res est profecto stulta nequitiae modus. 154 [Nvt.] Quod metuit auget qui scelus scelere obruit. 155 [Cl.] Et ferrum et ignis saepe medicinae loco est. 156 [Nvt.] Extrema primo nemo temptauit loco. 157 [Cl.] Rapienda rebus in malis praeceps uia est. 158 [Nvt.] At te reflectat coniugi nomen sacrum. 159 [Cl.] Decem per annos uidua respiciam uirum? 160 [Nvt.] Meminisse debes sobolis ex illo tuae. 161 [Cl.] Equidem et iugales filiae memini faces 162 et generum Achillem: praestitit matri fidem. 163 [Nvt.] Redemit illa classis immotae moras 164 et maria pigro fixa languore impulit. 165 [Cl.] Pudet doletque: Tyndaris, caeli genus, 166 lustrale classi Doricae peperi caput! 167 reuoluit animus uirginis thalamos meae 168 quos ille dignos Pelopia fecit domo, 169 cum stetit ad aras ore sacrifico pater 170 quam nuptialis! horruit Calchas suae 171 responsa uocis et recedentes focos. 172 o scelera semper sceleribus uincens domus: 173 cruore uentos emimus, bellum nece! 174 sed uela pariter mille fecerunt rates? 175 non est soluta prospero classis deo; 176 eiecit Aulis impias portu rates. 177 Sic auspicatus bella non melius gerit: 178 amore captae captus, immotus prece 179 Zminthea tenuit spolia Phoebei senis, 180 ardore sacrae uirginis iam tum furens. 181 non illum Achilles flexit indomitus minis, 182 non ille solus fata qui mundi uidet 183 (in nos fidelis augur, in captas leuis), 184 non populus aeger et relucentes rogi; 185 inter ruentis Graeciae stragem ultimam 186 sine hoste uictus marcet ac Veneri uacat 187 reparatque amores; neue desertus foret 188 a paelice umquam barbara caelebs torus, 189 ablatam Achilli diligit Lyrnesida 190 nec rapere puduit e sinu auulsam uiri— 191 en Paridis hostem! nunc nouum uulnus gerens 192 amore Phrygiae uatis incensus furit, 193 et post tropaea Troica ac uersum Ilium 194 captae maritus remeat et Priami gener. 195 Accingere, anime: bella non leuia apparas. 196 scelus occupandum est; pigra, quem expectas diem? 197 Pelopia Phrygiae sceptra dum teneant nurus? 198 an te morantur uirgines uiduae domi 199 patrique Orestes similis? horum te mala 200 uentura moueant, turbo quis rerum imminet. 201 quid, misera, cessas? [en adest gnatis tuis 202 furens nouerca] per tuum, si aliter nequit, 203 latus exigatur ensis et perimat duos; 204 misce cruorem, perde pereundo uirum: 205 mors misera non est commori cum quo uelis. 206 [Nvt.] Regina, frena temet et siste impetus 207 et quanta temptes cogita: uictor uenit 208 Asiae ferocis, ultor Europae, trahit 209 captiua Pergama et diu uictos Phrygas; 210 hunc fraude nunc conaris et furto aggredi? 211 quem non Achilles ense uiolauit fero, 212 quamuis procacem toruus armasset manum, 213 non melior Aiax morte decreta furens, 214 non sola Danais Hector et bello mora, 215 non tela Paridis certa, non Memnon niger, 216 non Xanthus armis corpora immixta aggerens 217 fluctusque Simois caede purpureos agens, 218 non niuea proles Cycnus aequorei dei, 219 non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, 220 non picta pharetras et securigera manu 221 peltata Amazon, hunc domi reducem paras 222 mactare et aras caede maculare impia? 223 Vltrix inultum Graecia hoc facinus feret? 224 equos et arma classibusque horrens fretum 225 propone et alto sanguine exundans solum 226 et tota captae fata Dardaniae domus 227 regesta Danais—comprime adfectus truces 228 mentemque tibimet ipsa pacifica tuam. 229 [Aegisthvs] Quod tempus animo semper ac mente horrui 230 adest profecto, rebus extremum meis. 231 quid terga uertis, anime? quid primo impetu 232 deponis arma? crede perniciem tibi 233 et dira saeuos fata moliri deos: 234 oppone cunctis uile suppliciis caput, 235 ferrumque et ignes pectore aduerso excipe, 236 Aegisthe: non est poena sic nato mori. 237 Tu nos pericli socia, tu, Leda sata, 238 comitare tantum: sanguinem reddet tibi 239 ignauus iste ductor ac fortis pater. 240 sed quid trementis circuit pallor genas 241 iacensque uultu languido optutus stupet? 242 [Cl.] Amor iugalis uincit ac flectit retro, 243 referimur illuc, unde non decuit prius 244 abire; sed nunc casta repetatur fides, 245 nam sera numquam est ad bonos mores uia: 246 quem paenitet peccasse paene est innocens. 247 [Ae.] Quo raperis amens? credis aut speras tibi 248 Agamemnonis fidele coniugium? ut nihil 249 subesset animo quod graues faceret metus, 250 tamen superba et impotens flatu nimis 251 Fortuna magno spiritus tumidos daret. 252 grauis ille sociis stante adhuc Troia fuit: 253 quid rere ad animum suapte natura trucem 254 Troiam addidisse? rex Mycenarum fuit, 255 ueniet tyrannus: prospera animos efferunt. 256 Effusa circa paelicum quanto uenit 257 turba apparatu! sola sed turba eminet 258 tenetque regem famula ueridici dei. 259 feresne thalami uicta consortem tui? 260 at illa nolet. ultimum est nuptae malum 261 palam maritam possidens paelex domum. 262 nec regna socium ferre nec taedae sciunt. 263 [Cl.] Aegisthe, quid me rursus in praeceps agis 264 iramque flammis iam residentem incitas? 265 permisit aliquid uictor in captam sibi: 266 nec coniugem hoc respicere nec dominam decet. 267 lex alia solio est, alia priuato in toro. 268 quid, quod seueras ferre me leges uiro 269 non patitur animus turpis admissi memor? 270 det ille ueniam facile cui uenia est opus. 271 [Ae.] Ita est? pacisci mutuam ueniam licet? 272 ignota tibi sunt iura regnorum aut noua? 273 nobis maligni iudices, aequi sibi, 274 id esse regni maximum pignus putant, 275 si quidquid aliis non licet solis licet. 276 [Cl.] * * * 272a 277 ignouit Helenae: iuncta Menelao redit 278 quae Europam et Asiam paribus afflixit malis. 279 [Ae.] Sed nulla Atriden Venere furtiua abstulit 280 nec cepit animum coniugi obstrictum suae. 281 iam crimen ille quaerit et causas parat. 282 nil esse crede turpe commissum tibi: 283 quid honesta prodest uita, flagitio uacans? 284 ubi dominus odit, fit nocens, non quaeritur. 285 Spartenne repetes spreta et Eurotan tuum 286 patriasque sedes profuga? non dant exitum 287 repudia regum: spe metus falsa leuas. 288 [Cl.] Delicta nouit nemo nisi fidus mea. 289 [Ae.] Non intrat umquam regium limen fides. 290 [Cl.] Opibus merebor, ut fidem pretio obligem. 291 [Ae.] Pretio parata uincitur pretio fides. 292 [Cl.] Surgit residuus pristinae mentis pudor; 293 quid obstrepis? quid uoce blandiloqua mala 294 consilia dictas? scilicet nubam tibi, 295 regum relicto rege, generosa exuli? 296 [Ae.] Et cur Atrida uideor inferior tibi, 297 gnatus Thyestae? [Cl.] Si parum est, adde et nepos. 298 [Ae.] Auctore Phoebo gignor; haud generis pudet. 299 [Cl.] Phoebum nefandae stirpis auctorem uocas, 300 quem nocte subita frena reuocantem sua 301 caelo expulistis? quid deos probro addimus? 302 subripere doctus fraude geniales toros, 303 quem Venere tantum scimus inlicita uirum, 304 facesse propere ac dedecus nostrae domus 305 asporta ab oculis: haec uacat regi ac uiro. 306 [Ae.] Exilia mihi sunt haud noua; assueui malis. 307 si tu imperas, regina, non tantum domo 308 Argisue cedo: nil moror iussu tuo 309 aperire ferro pectus aerumnis graue. 310 [Cl.] Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam. 311 quae iuncta peccat debet et culpae fidem. 312 secede mecum potius, ut rerum statum 313 dubium ac minacem iuncta consilia explicent. 314 [Chorvs] Canite, o pubes inclita, Phoebum! 315 tibi festa caput turba coronat, 316 tibi uirgineas laurum quatiens 317 more comas 318 innuba fudit stirps Inachia. 319 Tu quoque nostros, Thespias hospes, 320 comitare choros, 321 quaeque Erasini gelidos fontes, 322 quaeque Eurotan, 323 quaeque uirenti tacitum ripa 324 bibis Ismenon, 325 quam fatorum praescia Manto, 326 sata Tiresia, 327 Latonigenas monuit sacris 328 celebrare deos. 329 Arcus, uictor, pace relata, 330 Phoebe, relaxa 331 umeroque graues leuibus telis 332 pone pharetras 333 resonetque manu pulsa citata 334 uocale chelys: 335 nil acre uelim magnumque modis 336 intonet altis, 337 sed quale soles leuiore lyra 338 flectere carmen 339 simplex, lusus cum docta tuos 340 Musa recenset. 341 licet et chorda grauiore sones, 342 quale canebas 343 cum Titanas fulmine uictos 344 uidere dei, 345 uel cum montes montibus altis 346 super impositi 347 struxere gradus trucibus monstris, 348 stetit imposita Pelion Ossa, 349 pinifer ambos pressit Olympus. 350 Ades, o magni, soror et coniunx, 351 consors sceptri, regia Iuno: 352 tua te colimus turba Mycenae, 353 tu sollicitum supplexque tui 354 numinis Argos sola tueris, 355 tu bella manu pacemque geris; 356 tu nunc laurus Agamemnonias 357 accipe uictrix. 358 Tibi multifora tibia buxo 359 sollemne canit, 360 tibi fila mouent docta puellae 361 carmine molli, 362 tibi uotiuam matres Graiae 363 lampada iactant: 364 ad tua coniunx candida tauri 365 delubra cadet nescia aratri, 366 nullo collum signata iugo. 367 Tuque, o magni gnata Tonantis, 368 incluta Pallas, 369 quae Dardanias saepe petisti 370 cuspide turres, 371 te permixto matrona minor 372 maiorque choro 373 colit et reserat ueniente dea 374 templa sacerdos: 375 tibi nexilibus turba coronis 376 redimita uenit, 377 tibi grandaeui lassique senes 378 compote uoto reddunt grates 379 libantque manu uina trementi. 380 Et te Triuiam nota memores 381 uoce precamur: 382 tu maternam sistere Delon, 383 Lucina, iubes, 384 huc atque illuc prius errantem 385 Cyclada uentis; 386 nunc iam stabilis fixa terras 387 radice tenet, 388 respuit auras religatque rates 389 assueta sequi. 390 tu Tantalidos funera matris 391 uictrix numeras: 392 stat nunc Sipyli uertice summo 393 flebile saxum 394 et adhuc lacrimas marmora fundunt 395 antiqua nouas. 396 colit impense femina uirque 397 numen geminum. 398 Tuque ante omnis, pater ac rector 399 fulmine pollens, 400 cuius nutu simul extremi 401 tremuere poli, 402 generis nostri, Iuppiter, auctor, 403

Dichtung