Zum Hauptinhalt

Epistulae Morales, Liber XX von Seneca

5 Abschnitte, 30 Paragraphen, 4482 Wörter

CXVIII. Seneca Lvcilio Suo Salutem.

(1) Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus: soluendonon eris. Conuenerat quidem ut tua priora essent: tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis: bene credi tibi scio. Itaque in anticessum dabonec faciam quod Cicero, uir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam'si rem nullam habebit, quod in buccam uenerit scribat'. (2) Numquam potestdeesse quod scribam, ut omnia illa quae Ciceronis implent epistulas transeam:quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis uiribus pugnet; quis consulatumfiducia Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit feneratorCaecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum mouere non possint. Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et uidere quam multarumrerum candidatus sit, et non suffragari. (3) Hoc est, mi Lucili, egregium,hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire. Quam putas esse iucundum tribubus uocatis, cum candidati in templis suispendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorummanus osculis conterat quibus designatus contingendam manum negaturus est,omnes attoniti uocem praeconis expectent, stare otiosum et spectare illasnundinas nec ementem quicquam nec uendentem? (4) Quanto hic maiore gaudiofruitur qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sedmagna illa in quibus alii honores anniuersarios petunt, alii perpetuaspotestates, alii bellorum euentus prosperos triumphosque, alii diuitias,alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque! Quanti animi resest solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere, 'nihil mihi tecum,fortuna; non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli, Vatiniosfieri. Nihil rogo. ' Hoc est priuatam facere fortunam. (5) Licet ergo haec in uicem scribere et hanc semper integram egereremateriam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquidpestiferi consequantur per mala nituntur in malum petuntque mox fugiendaaut etiam fastidienda. (6) Cui enim adsecuto satis fuit quod optanti nimiumuidebatur? Non est, ut existimant homines, auida felicitas sed pusilla;itaque neminem satiat. Tu ista credis excelsa quia longe ab illis iaces;ei uero qui ad illa peruenit humilia sunt. Mentior nisi adhuc quaerit escendere:istud quod tu summum putas gradus est. (7) Omnes autem male habet ignorantiaueri. Tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse autinania aut minora quam sperauerint adepti ac multa passi uident; maiorquepars miratur ex interuallo fallentia, et uulgo bona pro magnis sunt. 1

(8) Hoc ne nobis quoque eueniat, quaeramus quid sit bonum. Varia eiusinterpretatio fuit, alius illud aliter expressit. Quidam ita finiunt: 'bonumest quod inuitat animos, quod ad se uocat'. Huic statim opponitur: quidsi inuitat quidem sed in perniciem? scis quam multa mala blanda sint. Verumet ueri simile inter se differunt. Ita quod bonum est uero iungitur; nonest enim bonum nisi uerum est. At quod inuitat ad se et adlicefacit uerisimile est: subrepit, sollicitat, adtrahit. (9) Quidam ita finierunt: 'bonumest quod adpetitionem sui mouet, uel quod impetum animi tendentis ad semouet. ' Et huic idem opponitur; multa enim impetum animi mouent quae petanturpetentium malo. Melius illi qui ita finierunt: 'bonum est quod ad se impetumanimi secundum naturam mouet et ita demum petendum est cum coepit esseexpetendum'. Iam et honestum est; hoc enim est perfecte petendum. (10) Locus ipse me admonet ut quid intersit inter bonum honestumque dicam. Aliquidinter se mixtum habent et inseparabile: nec potest bonum esse nisi cuialiquid honesti inest, et honestum utique bonum est. Quid ergo inter duointerest? Honestum est perfectum bonum, quo beata uita completur, cuiuscontactu alia quoque bona fiunt. (11) Quod dico talest: sunt quaedam nequebona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio. Haec cum honesteadministrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt. Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est;bonum ex honestofluit, honestum ex se est. Quod bonum est malum esse potuit; quod honestumest nisi bonum esse non potuit. 2

(12) Hanc quidam finitionem reddiderunt: 'bonum est quod secundum naturamest'. Adtende quid dicam: quod bonum, est secundum naturam: non protinusquod secundum naturam est etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt,sed tam pusilla sunt ut non conueniat illis boni nomen; leuia enim sunt,contemnenda. Nullum est minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguumest bonum non est: cum bonum esse coepit, non est exiguum. Unde adcognoscitur bonum? si perfecte secundum naturam est. (13) 'Fateris' inquis 'quod bonumest secundum naturam esse; haec eius proprietas est. Fateris et alia secundum naturam quidem esse sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est cumhaec non sint? quomodo ad aliam proprietatem peruenit cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse? ' 3

(14) Ipsa scilicet magnitudine. Nec hoc nouum est, quaedam crescendo mutari. Infans fuit; factus est pubes:alia eius proprietas fit; ille enim inrationalis est, hic rationalis. Quaedamincremento non tantum in maius exeunt sed in aliud. (15) 'Non fit' inquit'aliud quod maius fit. Utrum lagonam an dolium impleas uino, nihil refert:in utroque proprietas uini est. Et exiguum mellis pondus et magnum saporenon differt. ' Diuersa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas est;quamuis augeantur, manet. (16) Quaedam amplificata in suo genere et insua proprietate perdurant; quaedam post multa incrementa ultima demum uertitadiectio et nouam illis aliamque quam in qua fuerunt condicionem inprimit. Unus lapis facit fornicem, ille qui latera inclinata cuneauit et interuentusuo uinxit. Summa adiectio quare plurimum facit uel exigua? quia non augetsed implet. (17) Quaedam processu priorem exuunt formam et in nouam transeunt. Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatusest, infinitum coepit uocari; quod longe aliud factum est quam fuit cummagnum uideretur sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitauimus:nouissime crescente hac difficultate insecabile inuentum est. Sic ab eoquod uix et aegre mouebatur processimus ad inmobile. Eadem ratione aliquidsecundum naturam fuit: hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulitet bonum fecit. Vale. 4

Prosa

CXIX. Seneca Lvcilio Suo Salutem.

(1) Quotiens aliquid inueni, non expecto donec dicas 'in commune': ipse mihi dico. Quid sit quod inuenerim quaeris? Sinum laxa, merum lucrum est. Docebo quomodo fieri diues celerrime possis. Quam ualde cupis audire! nec inmerito: ad maximas te diuitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen tibi creditore: ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent. (2) Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes. Quantulumcumque est, satis erit si, quidquid deerit, id a nobis petierimus. Nihil enim,mi Lucili, interest utrum non desideres an habeas. Summa rei in utroque eadem est: non torqueberis. Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges contumax est, non potest uinci, suum poscit sed ut quidquid naturam excedit scias precarium esse, non necessarium. 1

(3) Esurio: edendum est. Utrum hic panis sit plebeius an siligineus ad naturam nihil pertinet: illauentrem non delectari uult sed impleri. Sitio: utrum haec aqua sit quamex lacu proximo excepero an ea quam multa niue clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calixan manus concaua, nihil refert. (4) Finem omnium rerum specta, et superuacua dimittes. Fames me appellat: ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendabit quodcumque conprendero. Nihil contemnit esuriens. (5) Quid sit ergo quod me delectauerit quaeris? Videtur mihi egregie dictum, 'sapiens diuitiarum naturalium est quaesitor acerrimus'. 'Inanime' inquis 'lance muneras. Quid est istud? Ego iam paraueram fiscos; circumspiciebam in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces. 2

Decipere est istud, docere paupertatem cum diuitias promiseris. 'Ita tu pauperem iudicas cui nihil deest? 'Suo' inquis 'et patientiae suae beneficio, non fortunae. ' Ideo ergo illum non iudicas diuitem quia diuitiae eius desinere non possunt? (6) Utrum mauis habere multum an satis? Qui multum habet plus cupit, quod est argumentum nondum illum satis habere; qui satis habet consecutus est quod numquam diuiti contigit, finem. An has ideo non putas esse diuitias quia propter illas nemo proscriptus est? quia propter illas nulli uenenum filius, nulli uxor inpegit? quia in bello tutae sunt? quia in pace otiosae? quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere? 3

(7) 'At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non sitit. ' Plus Iuppiter non habet. Numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est. Post Dareum et Indos pauper est Alexander. Mentior? Quaerit quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes nouas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit. Quod naturae satis est homini non est. (8) Inuentus est qui concupisceret aliquid post omnia: tanta est caecitas mentium et tanta initiorum suorum unicuique, cum processit, obliuio. Ille modo ignobilis anguli non sine controuersia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est. (9) Neminem pecunia diuitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit. Quaeris quae sit huius rei causa? plus incipit habere posse qui plus habet. Ad summam quem uoles mihi ex his quorum nomina cum Crasso Licinoque numerantur in medium licet protrahas; adferat censum et quidquid habet et quidquid sperat simul conputet: iste, si mihi credis, pauper est, si tibi, potest esse. (10) At hic qui se ad quod exigit natura composuit non tantum extra sensum est paupertatis sed extra metum. Sed ut scias quam difficile sit res suas ad naturalem modum coartare, hic ipse quem circumcidimus, quem tu uocas pauperem, habet aliquid et superuacui. (11) At excaecant populum et in se conuertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est. Omnium istorum felicitas in publicum spectat: ille quem nos et populo et fortunae subduximus beatus introsum est. (12) Nam quod ad illos pertinet apud quos falso diuitiarum nomen inuasit occupata paupertas, sic diuitias habent quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat. E contrario dicere solemus 'febris illum tenet': eodem modo dicendum est 'diuitiae illum tenent'. Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut paruo: tantum miscere uitia desideriis noli. (13) Quaeris quali mensa, quali argento, quam paribus ministeriis et leuibus adferatur cibus? Nihil praeter cibum natura desiderat. 4

Num, tibi cum fauces urit sitis, aurea quaeris 5 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter 6 pauonem rhombumque? 7

(14) Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat non nimis curat. Infelicis luxuriae ista tormenta sunt: quaerit quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat uentrem sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam reuocet. Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere quo poculo (aquae) aut quam eleganti manu ministretur. Nam si pertinere ad te iudicas quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis. 8

(15) Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit. Recipiunt superuacua dilectum: 'hoc parum decens, illud parum lautum, oculos hoc meos laedit'. Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis uiuendi iura discripsit, ut salui essemus, non ut delicati: ad salutem omnia parata sunt et in promptu, delicis omnia misere ac sollicite comparantur. (16) Utamur ergo hoc naturae beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine melius illam meruisse de nobis quam quia quidquid ex necessitate desideratur sine fastidio sumitur. Vale. 9

Prosa

CXX. Seneca Lvcilio Suo Salutem.

(1) Epistula tua per plures quaestiunculas uagata est sed in una constititet hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia peruenerit. Haec duo apud alios diuersa sunt, apud nos tantum diuisa. (2) Quid sithoc dicam. Bonum putant esse aliqui id quod utile est. Itaque hoc et diuitiiset equo et uino et calceo nomen inponunt; tanta fit apud illos boni uilitaset adeo in sordida usque descendit. Honestum putant cui ratio recti officiiconstat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem,fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam. (3) <nos> istaduo quidem facimus, sed ex uno. 1

Nihil est bonum nisi quod honestum est;quod honestum, est utique bonum. Superuacuum iudico adicere quid interista discriminis sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam, nihil nobis uideri<bonum> quo quis et male uti potest; uides autem diuitiis, nobilitate,uiribus quam multi male utantur. Nunc ergo ad id reuertor de quo desideras dici, quomodo ad nos primaboni honestique notitia peruenerit. (4) Hoc nos natura docere non potuit:semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam aiunt nos innotitiam incidisse, quod est incredibile, uirtutis alicui speciem casuoccucurrisse. Nobis uidetur obseruatio collegisse et rerum saepe factaruminter se conlatio; per analogian nostri intellectum et honestum et bonumiudicant. Hoc uerbum cum Latini grammatici ciuitate donauerint, ego damnandumnon puto, <immo> in ciuitatem suam redigendum. Utar ergo illo non tantumtamquam recepto sed tamquam usitato. Quae sit haec analogia dicam. (5) Noueramus corporis sanitatem: ex hac cogitauimus esse aliquam et animi. Noueramus uires corporis: ex his collegimus esse et animi robur. Aliquabenigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant: haec coepimustamquam perfecta mirari. Suberant illis multa uitia quae species conspicuialicuius facti fulgorque celabat: haec dissimulauimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra uerum tulit: ex his ergo speciem ingentis boni traximus. (6) Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicauit regias opes posse contemnere. Idem medico Pyrrhi promittente uenenum se regi daturum monuit Pyrrhum caueret insidias. 2

Eiusdem animi fuit auro non uinci, ueneno non uincere. Admirati sumus ingentem uirum quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem,quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederetetiam in hostes nefas, qui in summa paupertate quam sibi decus feceratnon aliter refugit diuitias quam uenenum. 'Viue' inquit 'beneficio meo,Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi. ' (7) Horatius Cocles solus impleuit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum,dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit donecreuulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculumesse patriam periculo suo sensit, 'ueniat, si quis uult' inquit 'sic euntemsequi' iecitque se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alueo fluminis ut armatus quam ut saluus exiret, retento armorum uictricium decoretam tutus redit quam si ponte uenisset. (8) Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere uirtutis. 3

Adiciam quod mirum fortasse uideatur: mala interdum speciem honestiobtulere et optimum ex contrario enituit. Sunt enim, ut scis, uirtutibusuitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est: sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit utrum quis dare sciatan seruare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant sed proiciunt:non uoco ego liberalem pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem,temeritas fortitudinem. (9) Haec nos similitudo coegit adtendere et distinguerespecie quidem uicina, re autem plurimum inter se dissidentia. Dum obseruamuseos quos insignes egregium opus fecerat, coepimus adnotare quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel. Hunc uidimus in bellofortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam: factum laudauimus, contempsimus uirum. 4

(10) Alium uidimus aduersus amicosbenignum, aduersus inimicos temperatum, et publica et priuata sancte acreligiose administrantem; non deesse ei in iis quae toleranda erant patientiam,in iis quae agenda prudentiam. Vidimus ubi tribuendum esset plena manudantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporisanimo subleuantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi,iam non consilio bonus, sed more eo perductus ut non tantum recte facereposset, sed nisi recte facere non posset. (11) Intelleximus in illo perfectamesse uirtutem. Hanc in partes diuisimus: oportebat cupiditates refrenari,metus conprimi, facienda prouideri, reddenda distribui: conprehendimustemperantiam, fortitudinem, prudentiam, iustitiam et suum cuique dedimusofficium. Ex quo ergo uirtutem intelleximus? ostendit illam nobis ordoeius et decor et constantia et omnium inter se actionum concordia et magnitudosuper omnia efferens sese. Hinc intellecta est illa beata uita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota. (12) Quomodo ergo hoc ipsum nobis apparuit? dicam. Numquam uir ille perfectus adeptusque uirtutem fortunae maledixit,numquam accidentia tristis excepit, ciuem esse se uniuersi et militem credenslabores uelut imperatos subit. Quidquid inciderat non tamquam malum aspernatusest et in se casu delatum, sed quasi delegatum sibi. 'Hoc qualecumque est'inquit 'meum est; asperum est, durum est, in hoc ipso nauemus operam. '(13) Necessario itaque magnus apparuit qui numquam malis ingemuit, numquamde fato suo questus est; fecit multis intellectum sui et non aliter quamin tenebris lumen effulsit aduertitque in se omnium animos, cum esset placiduset lenis, humanis diuinisque rebus pariter aequus. (14) Habebat perfectumanimum et ad summam sui adductum, supra quam nihil est nisi mens dei, exquo pars et in hoc pectus mortale defluxit; quod numquam magis diuinumest quam ubi mortalitatem suam cogitat et scit in hoc natum hominem, utuita defungeretur, nec domum esse hoc corpus sed hospitium, et quidem breuehospitium, quod relinquendum est ubi te grauem esse hospiti uideas. 5

(15) Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sedeuenientis, si haec in quibus uersatur humilia iudicat et angusta, si exirenon metuit; scit enim quo exiturus sit qui unde uenerit meminit. Non uidemusquam multa nos incommoda exagitent, quam male nobis conueniat hoc corpus? (16) Nunc de capite, nunc de uentre, nunc de pectore ac faucibus querimur;alias nerui nos, alias pedes uexant, nunc deiectio, nunc destillatio; aliquandosuperest sanguis, aliquando deest: hinc atque illinc temptamur et expellimur. Hoc euenire solet in alieno habitantibus. (17) At nos corpus tam putresortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humanaprotendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri inpudentius, quid stultius potest? Nihil satis est morituris,immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo unde nobiscadendum est hora nos omnis inpellit. (18) Vide in quanta caecitate mensnostra sit: hoc quod futurum dico cum maxime fit, et pars eius magna iamfacta est; nam quod uiximus tempus eo loco est quo erat antequam uiximus. Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuliconferant. Non ille gradus lassitudinem facit in quo deficimus, sed illeprofitetur; ad mortem dies extremus peruenit, accedit omnis; carpit nosilla, non corripit. Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae datquidem operam ut in hac statione qua positus est honeste se atque industriegerat, ceterum nihil horum quae circa sunt suum iudicat, sed ut commodatisutitur, peregrinus et properans. 6

(19) Cum aliquem huius uideremus constantiae, quidni subiret nos speciesnon usitatae indolis? utique si hanc, ut dixi, magnitudinem ueram esseostendebat aequalitas. Vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternisVatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis seuerus est Curius,parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus uilibus Tubero, modo Licinumdiuitis, Apicium cenis, Maecenatem delicis prouocant. (20) Maximum indiciumest malae mentis fluctuatio et inter simulationem uirtutum amoremque uitiorumadsidua iactatio. (is) 7

Habebat saepe ducentos, 8 saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas, 9 omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et 10 concha salis puri, toga quae defendere frigus 11 quamuis crassa queat'. Decies centena dedisses 12 huic parco, paucis contento: quinque diebus 13 nil erat. 14

(21) Homines multi tales sunt qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquameundem, ne similem quidem sibi; adeo in diuersum aberrat. Multos dixi? prope est ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et uotum:modo uxorem uult habere, modo amicam, modo regnare uult, modo id agit nequis sit officiosior seruus, modo dilatat se usque ad inuidiam, modo subsiditet contrahitur infra humilitatem uere iacentium, nunc pecuniam spargit,nunc rapit. (22) Sic maxime coarguitur animus inprudens: alius prodit atquealius et, quo turpius nihil iudico, inpar sibi est. Magnam rem puta unumhominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformessumus. Modo frugi tibi uidebimur et graues, modo prodigi et uani; mutamussubinde personam et contrariam ei sumimus quam exuimus. Hoc ergo a te exige,ut qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serues; efficeut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo quem here uidisti meritodici potest 'hic qui est? ': tanta mutatio est. Vale. 15

Prosa

CXXI. Seneca Lvcilio Suo Salutem.

(1) Litigabis, ego uideo, cum tibi hodiernam quaestiunculam, in quasatis diu haesimus, exposuero; iterum enim exclamabis 'hoc quid ad mores? 'Sed exclama, dum tibi primum alios opponam cum quibus litiges, Posidoniumet Archidemum (hi iudicium accipient) , deinde dicam: non quidquid moraleest mores bonos facit. 1

(2) Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud adexercendum, aliud ad uestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum;omnia tamen ad hominem pertinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt. Mores alia aliter attingunt: quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedamnaturam eorum et originem scrutantur. (3) Cum <quaero> quare hominemnatura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicasmores reliquisse? falsum est. Quomodo enim scies qui habendi sint nisiquid homini sit optimum inueneris, nisi naturam eius inspexeris? Tunc demumintelleges quid faciendum tibi, quid uitandum sit, cum didiceris quid naturaetuae debeas. (4) 'Ego' inquis 'uolo discere quomodo minus cupiam, minustimeam. Superstitionem mihi excute; doce leue esse uanumque hoc quod felicitasdicitur, unam illi syllabam facillime accedere. ' Desiderio tuo satis faciam:et uirtutes exhortabor et uitia conuerberabo. Licet aliquis nimium inmoderatumquein hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimosinhibere et uoluptates ituras in dolorem conpescere et uotis obstrepere. Quidni? cum maxima malorum optauerimus, et ex gratulatione natum sit quidquidadloquimur. 2

(5) Interim permitte mihi ea quae paulo remotiora uidentur excutere. Quaerebamus an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus. Esseautem ex eo maxime apparet quod membra apte et expedite mouent non aliterquam in hoc erudita; nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumentasua tractat ex facili, rector nauis scite gubernaculum flectit, pictorcolores quos ad reddendam similitudinem multos uariosque ante se posuitcelerrime denotat et inter ceram opusque facili uultu ac manu commeat:sic animal in omnem usum sui mobilest. 3

(6) Mirari solemus saltandi peritosquod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manuset uerborum uelocitatem gestus adsequitur: quod illis ars praestat, hisnatura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat. Hoc editaprotinus faciunt; cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur. 4

(7) 'Ideo' inquit 'partes suas animalia apte mouent quia, si alitermouerint, dolorem sensura sunt. Ita, ut uos dicitis, coguntur, metusqueilla in rectum, non uoluntas mouet. ' Quod est falsum; tarda enim sunt quaenecessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigitilla ad hoc doloris timor ut in naturalem motum etiam dolore prohibentenitantur. (8) Sic infans qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simultemptare uires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit donec seper dolorem ad id quod natura poscit exercuit. Animalia quaedam tergi duriorisinuersa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant donec ad locumreponantur. Nullum tormentum sentit supina testudo, inquieta est tamendesiderio naturalis status nec ante desinit niti, quatere se, quam in pedesconstitit. (9) Ergo omnibus constitutionis suae sensus est et inde membrorumtam expedita tractatio, nec ullum maius indicium habemus cum hac illa aduiuendum uenire notitia quam quod nullum animal ad usum sui rude est. 5

(10) 'Constitutio' inquit 'est, ut uos dicitis, principale animi quodammodo se habens erga corpus. Hoc tam perplexum et subtile et uobis quoqueuix enarrabile quomodo infans intellegit? Omnia animalia dialectica nascioportet ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant. '(11) Verum erat quod opponis si ego ab animalibus constitutionis finitionemintellegi dicerem, non ipsam constitutionem. Facilius natura intellegiturquam enarratur. Itaque infans ille quid sit constitutio non nouit, constitutionemsuam nouit; et quid sit animal nescit, animal esse se sentit. (12) Praetereaipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure. Nosquoque animum habere nos scimus: quid sit animus, ubi sit, qualis sit autunde nescimus. Qualis ad nos (peruenerit) animi nostri sensus, quamuisnaturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionissuae sensus est. Necesse est enim id sentiant per quod alia quoque sentiunt;necesse est eius sensum habeant cui parent, a quo reguntur. (13) Nemo nonex nobis intellegit esse aliquid quod impetus suos moueat: quid sit illudignorat. Et conatum sibi esse scit: quis sit aut unde sit nescit. Sic infantibusquoque animalibusque principalis partis suae sensus est non satis dilucidusnec expressus. 6

(14) 'Dicitis' inquit 'omne animal primum constitutioni suae conciliari,hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominemsibi non tamquam animali sed tamquam rationali; ea enim parte sibi carusest homo qua homo est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationalipotest, cum rationalis nondum sit? ' (15) Unicuique aetati sua constitutioest, alia infanti, alia puero, <alia adulescenti>, alia seni: omnesei constitutioni conciliantur in qua sunt. Infans sine dentibus est: huicconstitutioni suae conciliatur. Enati sunt dentes: huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba quae in segetem frugemque uentura est aliam constitutionemhabet tenera et uix eminens sulco, aliam cum conualuit et molli quidemculmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flauescit et ad areamspectat et spica eius induruit: in quamcumque constitutionem uenit, eamtuetur, in eam componitur. (16) Alia est aetas infantis, pueri, adulescentis,senis; ego tamen idem sum qui et infans fui et puer et adulescens. Sic,quamuis alia atque alia cuique constitutio sit, conciliatio constitutionissuae eadem est. Non enim puerum mihi aut iuuenem aut senem, sed me naturacommendat. Ergo infans ei constitutioni suae conciliatur quae tunc infantiest, non quae futura iuueni est; neque enim si aliquid illi maius in quodtranseat restat, non hoc quoque in quo nascitur secundum naturam est. (17) Primum sibi ipsum conciliatur animal; debet enim aliquid esse ad quod aliareferantur. Voluptatem peto. Cui? mihi; ergo mei curam ago. Dolorem refugio. Pro quo? pro me; ergo mei curam ago. Si omnia propter curam mei facio,ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis, nec inseritur sedinnascitur. (18) Producit fetus suos natura, non abicit; et quia tutelacertissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque, ut in prioribusepistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero uel ouo modo effusaquid sit infestum ipsa protinus norunt et mortifera deuitant; umbram quoquetransuolantium reformidant obnoxia auibus rapto uiuentibus. Nullum animalad uitam prodit sine metu mortis. 7

(19) 'Quemadmodum' inquit 'editum animal intellectum habere aut salutarisaut mortiferae rei potest? ' Primum quaeritur an intellegat, non quemadmodumintellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet quod nihil amplius,si intellexerint, facient. Quid est quare pauonem, quare anserem gallinanon fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem? quarepulli faelem timeant, canem non timeant? Apparet illis inesse nocituriscientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cauent. (20) Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent necumquam obliuiscuntur huius tutelae et diligentiae: aequalis est illis apernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora uiuendo; ex quo quidem apparetnon usu illa in hoc peruenire sed naturali amore salutis suae. Et tardumest et uarium quod usus docet: quidquid natura tradit et aequale omnibusest et statim. (21) Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosaintellegere cogatur. Sentit se carne constare; itaque sentit quid sit quosecari caro, quo uri, quo obteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum:horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt;simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuuatura petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt;sine ulla cogitatione quae hoc dictet, sine consilio fit quidquid naturapraecepit. (22) Non uides quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia,quanta diuidui laboris obeundi undique concordia? Non uides quam nullimortalium imitabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere,alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex densorara, qua minora animalia, in quorum perniciem illa tenduntur, uelut retibusinplicata teneantur? (23) Nascitur ars ista, non discitur. Itaque nullumest animal altero doctius: uidebis araneorum pares telas, par in fauisangulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile quidquid ars tradit:ex aequo uenit quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam suiet eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere etuiuere. (24) Nec est mirum cum eo nasci illa sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum <in> illa natura contulit ad permanendum, (in) conciliationem et caritatem sui. Non poterant salua esse nisi uellent;nec (non) hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. Sed in nullo deprendes uilitatem sui, <ne> neglegentiam quidem; tacitisquoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad uiuendum sollertia est. Videbis quae aliis inutilia sunt sibi ipsa non deesse. Vale. 8

Prosa

CXXII. Seneca Lvcilio Suo Salutem.

(1) Detrimentum iam dies sensit; resiluit aliquantum, ita tamen ut liberale adhuc spatium sit si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosiormeliorque si quis illum expectat et lucem primam excipit: turpis qui altosole semisomnus iacet, cuius uigilia medio die incipit; et adhuc multishoc antelucanum est. (2) Sunt qui officia lucis noctisque peruerterintnec ante diducant oculos hesterna graues crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur quos natura, ut ait Vergilius, pedibusnostris subditos e contrario posuit, 1

nosque ubi primus equis Oriens adflauit anhelis, 2 illis sera rubens accendit lumina Vesper, 3

Prosa