Zum Hauptinhalt

Liber IX von Seneca der Ältere

1 Abschnitt, 39 Paragraphen, 4506 Wörter

Iam videbar promissum meum implesse; circumspiciebam tamen, num quid me praeteriret. ultro Votieni Montani mentionem intulistis, et velim vos subinde aliqua nomina mihi offerre, quibus (e)vocetur memoria mea; quae quomodo senilis per se marcet, admonita et aliquando lacessita facile se colliget. 1

MONTANVS VOTIENVS adeo numquam ostentationis (de)clamavit causa, ut ne exercitat(ion)is quidem declamaverit. rationem quaerenti mihi ait: utram vis, honestam an veram? si honestam, ne (***; si veram, ne) male adsuescam. qui declamationem parat, scribit non ut vincat sed ut placeat. omnia itaque lenocinia [ita] conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit. sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se approbare, non causam. 2 sequitur autem hoc usque in forum declamatores vitium, ut necessaria deserant, dum speciosa sectantur. 3

Accedit etiam illud, quod adversarios quamvis fatuos fingunt: respondent illis et quae volunt et cum volunt. praeterea nihil est, quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. vix itaque in foro futurus periculosus stupor discuti potest, qui crevit dum tutus est. 4

Quid quod laudationibus crebris sustinentur, et memoria illorum adsuevit certis intervallis quiescere? cum ventum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant. 5 adice nunc, quod +ab+ illis nullius interventu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur; familiares sunt omnium vultus. in foro, ut nihil aliud, ipsum illos forum turbat. hoc, quod vulgo narratur, an verum sit, tu melius potes scire: Latronem Porcium, declamatoriae virtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio, propinquo suo, diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet, nec ante potuisse confirmari (tectum) ac parietem desiderantem, quam impetravit, ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. 6 usque eo ingenia in scholasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. 7

Non est autem utilis exercitatio nisi quae operi simillima est, in quod exercet; itaque durior solet esse vero certamine: gladiatores gravioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam adversarius detinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de velocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut levetur quo decernimus. 8 In scholasticis declamationibus contra (e)venit: omnia molliora et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt. illic iudici blandiuntur, hic imperant. illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, vox ad aures iudicis perferenda; hic ex vultu dicentis pendent omnium vultus. itaque, velut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scholis in forum transeuntes omnia tamquam nova et inusitata perturbant, nec ante in oratorem corroborantur quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scholasticis deliciis languidum vero labore durarunt. 9

Lepidus, vir egregius et qui declamatorio non studio *** 10

ADVLTERVM CVM ADVLTERA QVI DEPRENDERIT, DVM VTRVMQVE CORPVS INTERFICIAT, SINE FRAVDE SIT. INGRATI SIT ACTIO. Miltiades peculatus damnatus in carcere alligatus decessit. Cimon, filius eius, ut eum sepeliret, vicarium se pro corpore patris dedit. Callias dives sordide natus redemit eum a re publica et pecuniam solvit; filiam ei suam collocavit, quam ille deprensam in adulterio deprecante patre occidit. ingrati reus est. 11 ALBVCI SILI. Non movet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam sed causam spectavimus. Non dubito, quin Callias redempturus fuerit Miltiaden si iam habuisset filiam nubilem. 12

MVSAE. Alius aliud pati non potest: mihi adulterium (gravius) carcer est. 13

ARELLI FVSCI patris. 'Nihil' inquit 'filiae plus possum dare quam Cimonem virum. quando(que) mihi ex eo contingent nepotes.' Ferrum a lege mihi traditum ad vindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam, Callia, si tales solvisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem. 14 CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem? Non sum innocentior quam pater, ne (fe)licior quidem: hoc unum interest inter parentis et fili fortunam, quod illius calamitatium exitus fuit carcer, mearum initium. Exponam vobis, quam in neminem meorum ingratus sim: unus Miltiadis census inventus est Cimon filius. ne hic quidem quicquam habuit, quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynaegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec verebar, ne Cynaegirus suas pluris aestimaret manus: redemptus Cimon redemptoris felicitas est. 15 VOTIENI MONTANI. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium, aut: reddidi. certius reddam, cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. Non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo, nisi liber sum. Est vir egregius Callias, est misericors ‚ sed utinam tantum adversus bonos! Maior iniuria est, si nunc manus Cimonis alligantur, quam fuit beneficium, quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo impudicam pati voluit. Vis tu divitias tuas abscondere, cum in eos incideris, qui mendicitate censentur? nihil habet domus nostra melius, quod ostendat, quam paupertatem: da pecuniam Miltiadi, qua damnationem luat; nocens erit. da Cimoni, qua patrem redimat; pius non erit. 16 VIBI GALLI. Nullo mihi felicior videor quam quod Miltiadis pretium fui. alligatus iacebat Persicae potentiae vindex, libertatis publicae adsertor; alligatus iacebat crimen ingratae civitatis. Adulteram dimittam, patiar adulteram, qui non tam glorior, quod filius sum Miltiadis quam quod vicarius? quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si adulterum solum occidero, exulandum est; quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. 'Vterque magnum beneficium dedistis (et) statim, dum datis, recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem.' Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: 'ubi sunt illae manus, quae solvere Miltiadem?' non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria; feci quod soleo: nihil aliud respexi quam patrem. 17 MENTONIS. Cogita adulteros esse, pro quibus rogas; cogita, qualium misereri soleas. turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum, qui referre gratiam ne mortuis quidem desino. Ita mihi veros habere liberos contingat, quod quantum esset, Miltiades expertus est. 18 PORCI LATRONIS. Ego adulteros dimittam? ardet cupiditate vindictae animus. has manus continere non posset Miltiades, quas alligare potuit. Si in hoc solutus (sum,) redde me carceri. Ille Graeciae servator et vindex Persarum Orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum Fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus ob hoc videlicet ipsum, ut innocentia eius, quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. (si) quis in civitate misericors est, nunc occasio(nem) misericordiae invenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum impenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed quia habuit: dignus erat Callias tales habere, quales redemit. Quodsi me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero solvor. Vt audivi esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in civitate nostra quemquam, qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset redemissem. 19 BLANDI. Obiciat licet vincula, numquam tamen efficiet, ut non magis carcere glorier quam matrimonio. diversi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, vincula non potes ferre; ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? 20

ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. 'statim' inquam 'Callias experitur an gratus sim'. +habes in gallian sine Cimone+ Pro una rogat, duos eripit. 21

FVLVI SPARSI. Dic nunc: 'ego te carceri exemi', dum ego respondeam: ego me carceri tradidi. numquam effici poterit, ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captivis suis plenum. 22 IVNI GALLIONIS. 'Beneficium' inquit 'tibi dedi, quod filiam tibi collocavi': nunc vero, Miltiade, graviorem fortunam carcere sustines: Callias tecum (nepotes) communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas invocavit manus. 23

BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci, dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes divitias, tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum. 24 Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an non quisquis gratiam non rettulit, cum posset, ingrati teneatur: multa, inquit, interveniant, propter quae non debeam facere, etiamsi possum. si non tenetur quisquis non rettulit gratiam cum posset, an hic teneatur. hoc in haec divisit: an [id] possit ob id damnari, quod lege fecit. deinde, an facere debuerit, novissume, an, si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem sed, ut illi mos erat, protractatione aut loco. 25 MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit, an gratiam rettulerit Cimon Calliae: duxi, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? 26

GALLIO illam quaestionem duram movit sed diligenter executus est, quae solet esse (in) ingrati controversiis prima, an beneficium acceperit: non erat, inquit, mihi poena in carcere esse; mea voluntate illo perveneram. ita putas me libentius in cubiculo meo iacuisse? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. deinde et illam subiunxit quaestionem, an teneatur is, qui beneficium accepit, quod non petit: non rogavi, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae, putasti ad gloriam tuam pertinere. ita tu non accepisses beneficium, si tibi solvere Miltiaden contigisset? 27 SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam collocasset. hoc, quod secundum posuit, nemo alius pro beneficio imputavit; in quo adeo non est dubium, an beneficium non dederit, ut dubium sit, an receperit. 28

BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an, si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret, Cimoni sit beneficium: beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium: consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. deinde, an sua causa Callias fecerit. voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam: non magis poterat ignotum esse, a quo Cimon solutus esset, quam pro quo alligatus. voluisti habere generum nobilem, pium. 29

HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an rettulerit gratiam hoc ipso quod occidit: liberavi te, inquit, summo dedecore; invito tibi beneficium dedi. non est, quod mireris, nam et tu me non rogantem redemisti. hoc loco illos patres, qui filias vitiatas occiderunt, qui incluserunt. 30 Color et GALLIONI et LATRONI et MONTANO placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS multa in avarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum vult illud probare, reddidisse se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset. 31

LATRO dixit: filiam tuam dimittam? quid adultero faciam? pro una rogas, duos eripis. hanc HYBREAS aliter dixit sententiam: SOI DE, MOICHE, TI POIESO; ME CHAI SOU KALLIAS PATER ESTIN; haec tota diversa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia. 32

Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS, rhetor ex Asianis, non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: ACHARISTOS SOI DOcho, KALLIA; OUCH OIDAS, POU MOI TEN CHARIN EDOCHAS; 33 hanc sic mutavit Arellius Fuscus: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. memini deinde Fuscum, cum haec (ei) Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in Latinum; et aiebat non commendationis id se aut furti sed exercitationis causa facere: do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed vincere. (multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt sed provocaverunt.) tunc deinde rettulit [qua] Thucydidis sententiam: DEINAI GAR AI EUPRAKSIAI SUGCHRUPSAI CHAI SUSCHIASAI TA ECHASTON AMARTEMATA, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt vitiis optentui. cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi habes, quae salvo sensu detrahas: deme vel SUGCHRUPSAI vel SUSCHIASAI, deme ECHASTON; constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. 34 Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincitur. 35

CESTIVS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni, quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset, dum superveniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es: ego non expectaveram, dum rogarer. 36 HISPO ROMANIVS hunc colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione insolentem invisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem operam dedisse, ut mores puellae in vitia non tantum labi pateretur sed ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam. nanctum occasionem non intermisisse, expectasse tamen, dum superveniret pater. Hoc se cogitasse: 'expectat me: vult mecum pares rationes facere.' fecisset, si non ostendisset patri adulteram filiam. 37

GARGONIVS in hac controversia foedo genere cacozeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub Miltiadis tropaeis concumbere. 38

DORION, cum descripsisset gloriae sibi fuisse carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse, dixit: OTE EISELTHEN KALLIAS, TAS PEDAS APECHALUPSA. HYBREAS dixit: SUGGNOMEN ECHE MOI *** 39

MAIESTATIS LAESAE SIT ACTIO. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam vidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 40 MENTONIS. Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret vidisse. O miserum, si quis meretricem offendit, o miseram matrem familiae, si quoius formae meretrix invidet! nihil petenti praetor negaturus est. 41

MVSAE. Hic est Flamininus, qui exiturus in provinciam uxorem a porta dimisit. 42

ARGENTARI. Obicio luxuriam, obicio histrionium iocos ‚ an vos [revixerunt] in convivio nihil aliud nisi occiditis? Qui in carcere vixerunt, in convivio perierunt. 43 BLANDI. Feriatur in foro; omnes videant, meretrix audiat. Reliquiae praetoris unco trahebantur. Maiestatem laesam dixissem, si exeunti tibi lictor a conspectu meretricem non summovisset. 44

VIBI RVFI. Paratus erat accusator cum commentariis, (ut) aiebat, '(si) quid meretrix desiderarit'. In hoc tecum uxorem non misimus? Vt salva provincia sit, optemus meretrici bonam mentem. Dedimus tibi legatum, dedimus quaestorem, ut tu cum meretrice cenares? meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris. 45 P. ASPRENATIS. Vni fortasse osculo donavit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. 46

PORCI LATRONIS. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum; una nocte contentus sum. 'Bibe, lictor, ut fortius ferias': ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit, qui sic occisus est? Qui scio, an, in cuius gratiam occisus est, in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat, tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo convivio fuit, quoi esset credendum? Facilius est, ut, qui alia meretrici dederit, homicidium neget, quam ut, qui hoc quoque dederit, quicquam. ('Numquam) vidi': (ni)mirum numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe vidisset. 47 IVLI BASSI. Inter temulentas reliquias sumptuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in convivio scobem humanus sanguis everritur. Gratulor sorti tuae, provincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Servum si verberari voluisses, extra convivium abduxisses. 48

ROMANI HISPONIS. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? scelus est in convivio damnare hominem; quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti ‚ nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas. 49 FVLVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures; quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? cadaver, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de convivio cogitat? 'Hominem' inquit 'occidi numquam vidi'; alioqui Flaminino praetore omnia alia vidisti? 50

SILONIS POMPEI. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. 'Numquam vidi'; adice, si vis: 'nec alio praetore videre potero'. 51 ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret, ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulaverit, quot innoxios damnaverit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse polliceor: uno convivio cum sua praetura reum evolvam. Instituuntur ab isto in provincia epulae et magnifico apparatu exstruitur convivium; distinguuntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? convivii eius apparatum sensit provincia. Extrahitur quidam e carcere in convivium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim virgae promuntur, et victuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur. me miserum! imperi Romani terrore lusisti. 52 O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas voluptati sunt morientium gemitus. hic ultimus apparatus cenae fuit. 53

(ää) In eodem triclinio video praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix praetori, praetor provinciae imperat. In convivio constituitur catenatus qui, cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens 'di tibi' inquit 'immortales parem gratiam referant.' quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite flebat, alius avertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat, quo gratior esset meretrici. 54 hic iste inter varios convivarum vultus submoveri iubet et miserum stare ad praebendas cervices immotum. interim distinguitur mora poculis. ne sobri quidem carnificis manu civis Romanus occisus est. Non veto, quominus securi percutiatur; illud rogo, legi potius quam scorto cadat. memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moveret an meretrix? 55 CAPITONIS. Exsurgite nunc, Bruti, Horatii, Decii et cetera imperi decora: vestri fasces, vestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur. Quid? si, per deos immortales, nullo sollemni die populo inspectante in foro convivium habuisses, non minuisses maiestatem imperii nostri? atqui quid interest, convivium in forum an forum in convivium attrahas? 56 deinde descripsit, qua(nto a)liter in foro decolletur: ascendit praetor tribunal inspectante provincia. noxio post terga deligantur manus; stat intento ac tristi omnium vultu. fit a praecone silentium; adhibentur deinde legituma verba, canitur [ex altera parte] classicum. numquid vobis videor describere convivales iocos? Heu quam dissimiles exitus initiis habes! accusavit te eques Romanus, iudicaverunt equites Romani, praetor damnatum pronuntiavit, occidit meretrix. 57 BVTEONIS. Vt iste cum amica cenaret iucundius, homo occisus est. Numquid, iudi(ces), [quod] pro rostris vidistis praetorem cum meretrice cenantem? 58

VOTIENI MONTANI. Qui sic convivatur, quomodo irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare; postulo, ut in hanc legem iures. Maiestas populi Romani per omnis nationes, per omnis diffusa provincias in sinu meretricum iacet. ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit, nisi qui pepercit suo. Convivas tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani: cum his ergo praetor *** 59 CASSI SEVERI. Ne de servo quidem aut captivo omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut cum libebit supplicium sumi fas est, adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam. 60

TRIARI. Quo crimine damnatus erat? caedis? non tamen in convivio occiderat. Animadverte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges. 61 MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones esse: an, quidquid in magistratu peccavit proconsul, vindicari possit maiestatis lege (reus [unum] enim, qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se non lege teneri). non quidquid peccavit aliquis in magistratu maiestatem laedit: puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, veneno uxorem suam necare; puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et veneficii. vis scire non a quo fiat ad rem pertinere sed quid fiat? privatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit, quo maiestatem populi Romani laederet. puta, amicam habet proconsul; ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico: puta, matronam corrumpit, dum proconsul est; adulterii causam dicet, non maiestatis. 62 singula, inquit, aestima quae obicis: si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animadvertisset in aliquem nullo rogante, numquid accusari posset? si non omne non recte factum hac lege vindicari potest, an id, quod sub auctoritate publica geritur. nam cum adulterium committit, (cum veneficium,) tamquam civis peccat [cum veneficium]; cum animadvertit, auctoritate publica utitur. in eo autem, quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione vindicandum est. dic enim mihi, si, cum animadvertere debeat, non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit convivali veste, si, cum classicum canere debeat, symphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est (et comparavit). 63 Deinde, si potest vindicari maiestatis lege id, quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccavit, an hoc possit: non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. is laedit populi Romani maiestatem, qui aliquid publico nomine facit; tamquam legatus falsa mandata adfert: sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit. imperator (turpe) foedus percussit: videtur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere. nunc nec viribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; (ipsi) enim imputatur, si quid fecit, non populo Romano. 'at ex te ceteros aestimant.' non; nam et ante hunc alii fuerunt, ex quibus aestimari possit, et post hunc erunt. et singulorum vitia nemo urbibus adscribit. 64 'at tamen factum ipsum turpe est.' sed multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. nemo paene sine vitio est: ille iracundus est, ille libidinosus. non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. 65

Deinde ad facti ipsius aestimationem venit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in convivio, quod rogante meretrice. 66 SILO POMPEIVS has adiecit quaestiones: an, si, quod facere ei licuit, fecit, non possit maiestatis lege accusari: potest, inquit; haec enim lex, quid oporteat, quaerit, aliae, quid liceat. licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et(iamsi) quod licet fecerit. licet qua quis velit veste uti; si praetor ius in veste servili vel muliebri dixerit, violabit maiestatem. deinde illam fecit quaestionem, an hoc facere ei licuerit: non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent tempore et loco mutato non licent. 67 De colore [inquit] quaeritur, quo uti debeat is, qui pro Flaminino dicit. quaedam controversiae sunt, in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. 68

Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS sed iis quae obiciuntur responsurum. 69 aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse: [bonum setionis esse] bonum se animum habere pro reo, in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. ipse Montanus illum locum pulcherrime tractavit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio impotentiam, cui non nocuit et filium et victorem occidere, in Sulla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. (in hoc iam), inquit, praetore, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenaverit. utrum tandem, inquit, iniqui(us) est? [quod] obiciunt, quod damnatus perierit meretrici; postulant proconsulem perire damnato. 70 Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse, quid fecerit. 71

SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putavit, inquit, ad rem pertinere, ubi aut quando periret, qui perire deberet. 72

TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in [contemni in] convivio (contemni) nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules, qui cotidie animadverterent; huius anno nullum esse occisum. dixit aliquis ex convivis: 'ego numquam [iratus] (vidi hominem occidi)'; dixit et mulier: 'et ego numquam'. iratus, quod clementia sua contemptui esset, 'curabo' inquit 'sciant non deesse mihi (severitatem: adducatur) sceleratus, quem videre lucem ultra non oportet!' occisus est; quis? damnatus. ubi? in praetorio. quo tempore? est enim ullum, quo nocens perire non debeat? 73 GALLVS VIBIVS dixit: 'meretrix oravit.' timebam mehercules, ne exorasset, ut aut indemnatus (occideretur aut damnatus) viveret. 74

Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte. in descriptione supplici utique illi, qui voluerunt omnia legitima supplici verba in sententias trahere, in vitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: 'summove'; audis, lictor? summove a praetore meretricem. hoc non male adiecit: 'verbera'; sed vide, ne virgae tuae pocula nostra disturbent. +Silo Pompeius+ dixit: 'despolia'; meretrix, agnoscis hoc verbum? certe provincia agnoscit. 75 SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animadvertit meretrix; 'age lege'; quicquam enim lege hic agitur? 76

HISPANVS dixit: 'age lege'; tibi dicitur, Flamini(ne): vive sine meretrice, cena sine carnifice. 77

ARGENTARIVS in quae solebat schemata minuta tractationem violentissime fregit: 'age lege'; scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua, hoc numquam se vidisse. 78

MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem. 79 VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. 80

Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa vindico. ipse enim audivi Florum quendam, auditorem Latronis, dicentem (non apud Latronem; neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem. declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum. nec ulli [nec] alii contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latro(ni), ut discipuli non audiri desiderarent sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores vocabantur, deinde in usu verbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam vendere.) 81 ut ad FLORVM revertar, ille dixit in Flaminino: refulsit inter privata pocula publicae securis acies. inter temulentas ebriorum reliquias humanum everritur caput. numquam Latro sic composuisset, ut, quia 'publicam' securem dicturus erat, diceret 'privata' pocula, nec in tam mollem compositionem sententia eius evanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos [et loco] et mensas percussum describeret. ille, cum in hac controversia descripsisset atrocitatem supplicii, adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. et illam dixit minus notam sententiam sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animadvertit in privato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calceatus quidem ‚ nisi si, ut omnia spectaret meretrix, diligenter exegit. 82 RVFVS VIBIVS erat qui antiquo genere diceret. belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. altera eiusdem generis sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem violatam maiestatis (et) consuetudinem maiorum descripsisset, qua semper voluissent ad supplicium (luce) advocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen Asinius aiebat hanc se sententiam recipere. 83 Livius de oratoribus, qui verba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem severitatem putant, aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: EPI TO DEKSION MAINONTAI. tamen in his, etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, illi qui abundantia laborant, plus habent furoris sed plus et corporis. semper autem ad sanitatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest, qui simul et insanit et deficit. 84 Sed ne hoc genus furoris protegere videar, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitavit (ict)us securis. et illud tetracolon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut [in] impleretur (numerus); quem enim sensum habet 'serviebat dies nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, non curamus, an sensus. omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo. 85 Ecce et illud genus cacozeliae est, quod amaritudinem verborum quasi adgravaturam res petit, ut in hac controversia LICINIVS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, perit fornici. et illud quod SAENIANVS dixit, habet sui generi 86

Prosa