Zum Hauptinhalt

Tristia V von Ovid

9 Abschnitte, 517 Zeilen, 3611 Wörter

I

Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum 1 litore praemissis quattuor adde meis. 2 Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae: 3 inuenies toto carmine dulce nihil. 4 Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen, 5 materiae scripto conueniente suae. 6 Integer et laetus laeta et iuuenalia lusi: 7 illa tamen nunc me composuisse piget. 8 ut cecidi, subiti perago praeconia casus, 9 sumque argumenti conditor ipse mei. 10 utque iacens ripa deflere Caystrius ales 11 dicitur ore suam deficiente necem, 12 sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, 13 efficio tacitum ne mihi funus eat. 14 Delicias siquis lasciuaque carmina quaerit, 15 praemoneo, non est scripta quod ista legat. 16 Aptior huic Gallus blandique Propertius oris, 17 aptior, ingenium come, Tibullus erit. 18 Atque utinam numero non nos essemus in isto! 19 ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est? 20 Sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri 21 ille pharetrati lusor Amoris abest. 22 Quod superest, animos ad publica carmina flexi, 23 et memores iussi nominis esse mei. 24 Si tamen ex uobis aliquis tam multa requiret, 25 unde dolenda canam, multa dolenda tuli. 26 Non haec ingenio, non haec componimus arte: 27 materia est propriis ingeniosa malis. 28 Et quota fortunae pars est in carmine nostrae? 29 Felix, qui patitur quae numerare potest! 30 Quot frutices siluae, quot flauas Thybris harenas, 31 mollia quot Martis gramina campus habet, 32 tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque 33 nulla nisi in studio est Pieridumque mora. 34 "Quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?" inquis: 35 idem, fortunae qui modus huius erit. 36 Quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, 37 nec mea sunt, fati uerba sed ista mei. 38 At mihi si cara patriam cum coniuge reddas, 39 sint uultus hilares, simque quod ante fui. 40 Lenior inuicti si sit mihi Caesaris ira, 41 carmina laetitiae iam tibi plena dabo. 42 Nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet: 43 sit semel illa ioco luxuriata meo. 44 Quod probet ipse, canam. Poenae modo parte leuata 45 barbariam rigidos effugiamque Getas. 46 Interea nostri quid agant, nisi triste, libelli? 47 Tibia funeribus conuenit ista meis. 48 "At poteras" inquis "melius mala ferre silendo, 49 et tacitus casus dissimulare tuos." 50 Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur, 51 acceptoque graui uulnere flere uetas? 52 Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere 53 edere mugitus et bouis ore queri. 54 Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles, 55 tu fletus inhibes, durior hoste, meos? 56 Cum faceret Nioben orbam Latonia proles, 57 non tamen et siccas iussit habere genas. 58 Est aliquid, fatale malum per uerba leuare: 59 hoc querulam Procnen Halcyonenque facit. 60 Hoc erat, in gelido quare Poeantius antro 61 uoce fatigaret Lemnia saxa sua. 62 Strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus, 63 cogitur et uires multiplicare suas. 64 Da ueniam potius, uel totos tolle libellos, 65 sic mihi quod prodest si tibi, lector, obest. 66 Sed neque obesse potest, ulli nee scripta fuerunt 67 nostra nisi auctori perniciosa suo. 68 "At mala sunt." Fateor. Quis te mala sumere cogit? 69 Aut quis deceptum ponere sumpta uetat? 70 Ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur; 71 non sunt illa suo barbariora loco. 72 Nec me Roma suis debet conferre poetis: 73 inter Sauromatas ingeniosus eram. 74 Denique nulla mihi captatur gloria, quaeque 75 ingeniis stimulos subdere fama solet. 76 Nolumus assiduis animum tabescere curis, 77 quae tamen irrumpunt quoque uetantur eunt. 78 Cur scribam, docui. Cur mittam, quaeritis, isto? 79 uobiscum cupio quolibet esse modo. 80

Dichtung

II

Ecquid ubi e Ponto noua uenit epistula, palles, 1 et tibi sollicita soluitur illa manu? 2 Pone metum, ualeo; corpusque, quod ante laborum 3 inpatiens nobis inualidumque fuit, 4 sufficit, atque ipso uexatum induruit usu. 5 An magis infirmo non uacat esse mihi? 6 Mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit, 7 affectusque animi, qui fuit ante, manet. 8 Quaeque mora spatioque suo coitura putaui 9 uulnera non aliter quam modo facta dolent. 10 Scilicet exiguis prodest annosa uetustas; 11 grandibus accedunt tempore damna malis. 12 Paene decem totis aluit Poeantius annis 13 pestiferum tumido uulnus ab angue datum. 14 Telephus aeterna consumptus tabe perisset, 15 si non, quae nocuit, dextra tulisset opem. 16 Et mea, si facinus nullum commisimus, opto, 17 uulnera qui fecit, facta leuare uelit, 18 contentusque mei iam tandem parte doloris 19 exiguum pleno de mare demat aquae. 20 Detrahat ut multum, multum restabit acerbi, 21 parsque meae poenae totius instar erit. 22 Litora quot conchas, quot amoena rosaria flores, 23 quotue soporiferum grana papauer habet, 24 silua feras quot alit, quot piscibus unda natatur, 25 quot tenerum pennis aera pulsat auis, 26 tot premor aduersis: quae si conprendere coner, 27 Icariae numerum dicere coner aquae. 28 utque uiae casus, ut amam pericula ponti, 29 ut taceam strictas in mea fata manus, 30 barbara me tellus orbisque nouissima magni 31 sustinet et saeuo cinctus ab hoste locus. 32 Hinc ego traicerer (neque enim mea culpa cruenta est) 33 esset, quae debet, si tibi cura mei. 34 Ille deus, bene quo Romana potentia nixa est, 35 saepe suo uictor lenis in hoste fuit. 36 Quid dubitas et tuta times? Accede rogaque: 37 Caesare nil ingens mitius orbis habet. 38 Me miserum! Quid agam, si proxima quaeque relinquunt? 39 Subtrahis effracto tu quoque colla iugo? 40 Quo ferar? unde petam lassis solacia rebus? 41 Ancora iam nostram non tenet ulla ratem. 42 Videris. Ipse sacram, quamuis inuisus, ad aram 43 confugiam: nullas summouet ara manus. 44 Alloquor en absens absentia numina supplex, 45 si fas est homini cum Ioue posse loqui. 46 Arbiter inperii, quo certum est sospite cunctos 47 Ausoniae curam gentis habere deos, 48 o decus, o patriae per te florentis imago, 49 o uir non ipso, quem regis, orbe minor 50 (sic habites terras et te desideret aether, 51 sic ad pacta tibi sidera tardus eas) 52 parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem 53 deme: satis poenae, quod superabit, erit. 54 Ira quidem moderata tua est, uitamque dedisti, 55 nec mihi ius ciuis nec mihi nomen abest, 56 nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul 57 edicti uerbis nominor ipse tui. 58 Omniaque haec timui, quia me meruisse uidebam; 59 sed tua peccato lenior ira meo est. 60 Arua relegatum iussisti uisere Ponti, 61 et Scythicum profuga scindere puppe fretum. 62 Iussus ad Euxini deformia litora ueni 63 aequoris (haec gelido terra sub axe iacet) 64 nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, 65 glaebaque canenti semper obusta gelu, 66 nesciaque est uocis quod barbara lingua Latinae, 67 Graecaque quod Getico uicta loquela sono est, 68 quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, 69 uixque breuis tutum murus ab hoste facit. 70 Pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam. 71 Sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus. 72 Hinc ego dum muter, uel me Zanclaea Charybdis 73 deuoret atque suis ad Styga mittat aquis, 74 uel rapidae flammis urar patienter in Aetnae, 75 uel freta Leucadii mittar in alta dei. 76 Quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso, 77 sed precor ut possim tutius esse miser. 78

Dichtung

III

Illa dies haec est, qua te celebrare poetae, 1 si modo non fallunt tempora, Bacche, solent, 2 festaque odoratis innectunt tempora sertis, 3 et dicunt laudes ad tua uina tuas. 4 Inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, 5 non inuisa tibi pars ego saepe fui, 6 quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Vrsae 7 iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis. 8 Quique prius mollem uacuamque laboribus egi 9 in studiis uitam Pieridumque choro, 10 nunc procul a patria Geticis circumsonor armis, 11 multa prius pelago multaque passus humo. 12 Siue mihi casus siue hoc dedit ira deorum, 13 nubila nascenti seu mihi Parca fuit, 14 tu tamen e sacris hederae cultoribus unum 15 numine debueras sustinuisse tuo. 16 An dominae fati quicquid cecinere sorores, 17 omne sub arbitrio desinit esse dei? 18 Ipse quoque aetherias meritis inuectus es arces, 19 quo non exiguo facta labore uia est. 20 Nec patria est habitata tibi, sed adusque niuosum 21 Strymona uenisti Marticolamque Geten, 22 Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen, 23 et quascumque bibit decolor Indus aquas. 24 Scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae 25 stamina bis genito bis cecinere tibi. 26 Me quoque, si fas est exemplis ire deorum, 27 ferrea sors uitae difficilisque premit. 28 Illo nec leuius cecidi, quem magna locutum 29 reppulit a Thebis Iuppiter igne suo. 30 ut tamen audisti percussum fulmine uatem, 31 admonitu matris condoluisse potes, 32 et potes aspiciens circum tua sacra poetas 33 "nescioquis nostri" dicere "cultor abest." 34 Fer, bone Liber, opem: sic altera degrauet ulmum 35 uitis et incluso plena sit uua mero, 36 sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnaua iuuentus 37 adsit, et attonito non taceare sono, 38 ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi, 39 impia nec poena Pentheos umbra uacet, 40 sic micet aeternum uicinaque sidera uincat 41 coniugis in caelo clara corona tuae: 42 huc ades et casus releues, pulcherrime, nostros, 43 unum de numero me memor esse tuo. 44 Sunt dis inter se commercia. Flectere tempta 45 Caesareum numen numine, Bacche, tuo. 46 Vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae, 47 haec eadem sumpto quisque rogate mero. 48 Atque aliquis uestrum, Nasonis nomine dicto, 49 opponat lacrimis pocula mixta suis, 50 admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, 51 dicat "ubi est nostri pars modo Naso chori?" 52 Idque ita, si uestrum merui candore fauorem, 53 nullaque iudicio littera laesa meo est, 54 si, ueterum digne ueneror cum scripta uirorum, 55 proxima non illis esse minora reor. 56 Sic igitur dextro faciatis Apolline carmen: 57 quod licet, inter uos nomen habete meum. 58

Dichtung

IV

Litore ab Euxino Nasonis epistula ueni, 1 lassaque facta mari lassaque facta uia, 2 qui mihi flens dixit "tu, cui licet, aspice Romam. 3 Heu quanto melior sors tua sorte mea est!" 4 Flens quoque me scripsit: nec qua signabar, ad os est 5 ante, sed ad madidas gemma relata genas. 6 Tristitiae causam siquis cognoscere quaerit, 7 ostendi solem postulat ille sibi, 8 nec frondem in siluis, nec aperto mollia prato 9 gramina, nec pleno flumine cernit aquam; 10 quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto, 11 quidue Philoctetes ictus ab angue gemat. 12 Di facerent utinam talis status esset in illo, 13 ut non tristitiae causa dolenda foret! 14 Fert tamen, ut debet, casus patienter amaros, 15 more nec indomiti frena recusat equi. 16 Nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram, 17 conscius in culpa non scelus esse sua. 18 Saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius 19 se quoque in exemplis adnumerare solet: 20 nam, quod opes teneat patrias, quod nomina ciuis, 21 denique quod uiuat, munus habere dei. 22 Te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi 23 omnibus) in toto pectore semper habet; 24 teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten, 25 te uocat Aegiden Euryalumque suum. 26 Nec patriam magis ille suam desiderat et quae 27 plurima cum patria sentit abesse sibi, 28 quam uultus oculosque tuos, o dulcior illo 29 melle, quod in ceris Attica ponit apis. 30 Saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, 31 quod non praeuentum morte fuisse dolet; 32 cumque alii fugerent subitae contagia cladis, 33 nec uellent ictae limen adire domus, 34 te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem, 35 si paucos aliquis tresue duosue uocat. 36 Quamuis attonitus, sensit tamen omnia, nec te 37 se minus aduersis indoluisse suis. 38 Verba solet uultumque tuum gemitusque referre, 39 et te flente suos emaduisse sinus: 40 quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum 41 sis ope, solandus cum simul ipse fores. 42 Pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, 43 siue diem uideat siue tegatur humo, 44 per caput ipse suum solitus iurare tuumque, 45 quod scio non illi uilius esse suo. 46 Plena tot ac tantis referetur gratia factis, 47 nec sinet ille tuos litus arare boues. 48 Fac modo, constanter profugum tueare: quod ille, 49 qui bene te nouit, non rogat, ipsa rogo. 50

Dichtung

V

Annuus assuetum dominae natalis honorem 1 exigit: ite manus ad pia sacra meae. 2 Sic quondam festum Laertius egerat heros 3 forsan in extremo coniugis orbe diem. 4 Lingua fauens adsit, nostrorum oblita malorum, 5 quae, puto, dedidicit iam bona uerba loqui: 6 quaeque semel toto uestis mihi sumitur anno, 7 sumatur fatis discolor alba meis; 8 araque gramineo uiridis de caespite fiat, 9 et uelet tepidos nexa corona focos. 10 da mihi tura, puer, pingues facientia flammas, 11 quodque pio fusum stridat in igne merum. 12 Optime natalis! Quamuis procul absumus, opto 13 candidus huc uenias dissimilisque meo, 14 si quod et instabat dominae miserabile uulnus 15 sit perfuncta meis tempus in omne malis; 16 quaeque graui nuper plus quam quassata procella est, 17 quod superest, tutum per mare nauis eat. 18 Illa domo nataque sua patriaque fruatur 19 (erepta haec uni sit satis esse mihi) 20 quatenus et non est in caro coniuge felix 21 pars uitae tristi cetera nube uacet. 22 Viuat, ametque uirum, quoniam sic cogitur, absens, 23 consumatque annos, sed diuturna, suos. 24 Adicerem et nostros, sed ne contagia fati 25 corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei. 26 Nil homini certum est. Fieri quis posse putaret, 27 ut facerem in mediis haec ego sacra Getis? 28 Aspice ut aum tamen fumos e ture coortos 29 in partes Italas et loca dextra ferat. 30 Sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis: 31 consilio fugiunt aethera, Ponte, tuum. 32 Consilio, commune sacrum cum fiat in ara 33 fratribus, alterna qui periere manu, 34 ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis, 35 scinditur in partes atra fauilla duas. 36 Hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar, 37 et me Battiades iudice falsus erat: 38 omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto 39 terga uapor dederis Ausoniamque petas. 40 Haec ergo lux est, quae si non orta fuisset, 41 nulla fuit misero festa uidenda mihi. 42 Edidit haec mores illis heroisin aequos, 43 quis erat Eetion Icariusque pater. 44 Nata pudicitia est, uirtus probitasque, fidesque, 45 at non sunt ista gaudia nata die, 46 sed labor et curae fortunaque moribus inpar, 47 iustaque de uiduo paene querela toro. 48 Scilicet aduersis probitas exercita rebus 49 tristi materiam tempore laudis habet. 50 Si nihil infesti durus uidisset Vlixes, 51 Penelope felix sed sine laude foret. 52 Victor Echionias si uir penetrasset in arces, 53 forsitan Euadnen uix sua nosset humus. 54 Cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est? 55 Nempe fuit misero nupta quod una uiro. 56 Effice ut Iliacas tangat prior alter harenas, 57 Laudamia nihil cur referatur erit. 58 Et tua, quod malles, pietas ignota maneret, 59 implerent uenti si mea uela sui. 60 Di tamen et Caesar dis accessure, sed olim, 61 aequarint Pylios cum tua fata dies, 62 non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi 63 parcite, quae nullo digna dolore dolet. 64

Dichtung

VI

Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, 1 qui mihi confugium, qui mihi portus eras, 2 tu quoque suscepti curam dimittis amici, 3 officiique pium tam cito ponis onus? 4 sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro 5 depositurus eras, non subeunda fuit. 6 Fluctibus in mediis nauem, Palinure, relinquis? 7 Ne fuge, neue tua sit minor arte fides. 8 Numquid Achilleos inter fera proelia fidi 9 deseruit leuitas Automedontis equos? 10 Quem semel excepit, numquam Podalirius aegro 11 promissam medicae non tulit artis opem. 12 Turpius eicitur, quam non admittitur hospes 13 quae patuit, dextrae firma sit ara meae. 14 Nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc 15 me pariter serua iudiciumque tuum, 16 si modo non aliqua est in me noua culpa, tuamque 17 mutarunt subito crimina nostra fidem. 18 Spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura, 19 quod cupio, membris exeat ante meis, 20 quam tua delicto stringantur pectora nostro, 21 et uidear merito uilior esse tibi. 22 Non adeo toti fatis urgemur iniquis, 23 ut mea sit longis mens quoque mota malis. 24 Finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum 25 dixisse in Pyladen improba uerba putas? 26 Nec procul a uero est quin et pulsarit amicum: 27 mansit in officiis non minus ille suis. 28 Hoc est cum miseris solum commune beatis, 29 ambobus tribui quod solet obsequium: 30 ceditur et caecis et quos praetexta uerendos 31 uirgaque cum uerbis inperiosa facit. 32 Si mihi non parcis, fortunae parcere debes: 33 non habet in nobis ullius ira locum. 34 Elige nostrorum minimum minimumque laborum, 35 isto, quod reris, grandius illud erit. 36 Quam multa madidae celantur harundine fossae, 37 florida quam multas Hybla tuetur apes, 38 quam multae gracili terrena sub horrea ferre 39 limite formicae grana reperta solent, 40 tam me circumstat densorum turba malorum. 41 Crede mihi, uero est nostra querela minor. 42 His qui contentus non est, in litus harenas, 43 in segetem spicas, in mare fundat aquas. 44 Intempestiuos igitur compesce tumores, 45 uela nec in medio desere nostra mari. 46

Dichtung

VII

Quam legis, ex illa tibi uenit epistula terra, 1 latus ubi aequoreis additur Hister aquis. 2 Si tibi contingit cum dulci uita salute, 3 candida fortunae pars manet uria meae. 4 Scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris, 5 quamuis hoc uel me scire tacente potes. 6 Sum miser, haec breuis est nostrorum summa malorum, 7 quisquis et offenso Caesare uiuit, erit. 8 Turba Tomitanae quae sit regionis et inter 9 quos habitem mores, discere cura tibi est? 10 Mixta sit haec quamuis inter Graecosque Getasque, 11 a male pacatis plus trahit ora Getis. 12 Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis 13 per medias in equis itque reditque uias. 14 In quibus est nemo, qui non coryton et arcum 15 telaque uipereo lurida felle gerat. 16 Vox fera, trux uultus, uerissima Martis imago, 17 non coma, non ulla barba resecta manu, 18 dextera non segnis fixo dare uulnera cultro, 19 quem iunctum lateri barbarus omnis habet. 20 Viuit in his heu nunc, lusorum oblitus amorum, 21 hos uidet, hos uates audit, amice, tuus: 22 atque utinam uiuat non et moriatur in illis, 23 absit ab inuisis et tamen umbra locis. 24 Carmina quod pleno saltari nostra theatro, 25 uersibus et plaudi scribis, amice, meis, 26 nil equidem feci (tu scis hoc ipse) theatris, 27 Musa nec in plausus ambitiosa mea est. 28 Non tamen ingratum est, quodcumque obliuia nostri 29 impedit et profugi nomen in ora refert. 30 Quamuis interdum, quae me laesisse recordor, 31 carmina deuoueo Pieridasque meas, 32 cum bene deuoui, nequeo tamen esse sine illis 33 uulneribusque meis tela cruenta sequor, 34 quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet 35 Graia Capheream currere puppis aquam. 36 Nec tamen, ut lauder, uigilo curamque futuri 37 nominis, utilius quod latuisset, ago. 38 Detineo studiis animum falloque dolores, 39 experior curis et dare uerba meis. 40 Quid potius faciam desertis solus in oris, 41 quamue malis aliam quaerere coner opem? 42 Siue locum specto, locus est inamabilis, et quo 43 esse nihil toto tristius orbe potest, 44 siue homines, uix sunt homines hoc nomine digni, 45 quamque lupi, saeuae plus feritatis habent. 46 Non metuunt leges, sed cedit uiribus aequum, 47 uictaque pugnaci iura sub ense iacent. 48 Pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, 49 oraque sunt longis horrida tecta comis. 50 In paucis remanent Graecae uestigia linguae, 51 haec quoque iam Getico barbara facta sono. 52 unus in hoc nemo est populo, qui forte Latine 53 quaelibet e medio reddere uerba queat. 54 Ille ego Romanus uates (ignoscite, Musae) 55 Sarmatico cogor plurima more loqui. 56 En pudet et fateor, iam desuetudine longa 57 uix subeunt ipsi uerba Latina mihi. 58 Nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello 59 barbara: non hominis culpa, sed ista loci. 60 Ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae, 61 et fiat patrio uox mea muta sono, 62 ipse loquor mecum desuetaque uerba retracto, 63 et studii repeto signa sinistra mei. 64 Sic animum tempusque traho, sic meque reduco 65 a contemplatu summoueoque mali. 66 Carminibus quaero miserarum obliuia rerum: 67 praemia si studio consequar ista, sat est. 68

Dichtung

VIII

Non adeo cecidi, quamuis abiectus, ut infra 1 te quoque sim, inferius quo nihil esse potest. 2 Quae tibi res animos in me facit, improbe? Curue 3 casibus insultas, quos potes ipse pati? 4 Nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti 5 nostra, quibus possint inlacrimare ferae; 6 nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe 7 numen, et exosae uerba superba deae. 8 Exigit a dignis ultrix Rhamnusia poenas: 9 inposito calcas quid mea fata pede? 10 Vidi ego naufragium qui risit in aequora mergi, 11 et "numquam" dixi "iustior unda fuit." 12 Vilia qui quondam miseris alimenta negarat, 13 nunc mendicato pascitur ipse cibo. 14 Passibus ambiguis Fortuna uolubilis errat 15 et manet in nullo certa tenaxque loco, 16 sed modo laeta uenit, uultus modo sumit acerbos, 17 et tantum constans in leuitate sua est. 18 Nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus, 19 flammaque de stipula nostra breuisque fuit. 20 Neue tamen tota capias fera gaudia mente, 21 non est placandi spes mihi nulla dei, 22 uel quia peccaui citra scelus, utque pudore 23 non caret, inuidia sic mea culpa caret, 24 uel quia nil ingens ad finem solis ab ortu 25 illo, cui paret, mitius orbis habet. 26 Scilicet ut non est per uim superabilis ulli, 27 molle cor ad timidas sic habet ille preces, 28 exemploque deum, quibus accessurus et ipse est, 29 cum poenae uenia plura roganda dabit. 30 Si numeres anno soles et nubila toto, 31 inuenies nitidum saepius isse diem 32 ergo ne nimium nostra laetere ruina, 33 restitui quondam me quoque posse puta: 34 posse puta fieri lenito principe uultus 35 ut uideas media tristis in urbe meos, 36 utque ego te uideam causa grauiore fugatum, 37 haec sunt a primis proxima uota meis. 38

Dichtung

IX

O tua si sineres in nostris nomina poni 1 carminibus, positus quam mihi saepe fores! 2 Te canerem solum, meriti memor, inque libellis 3 creuisset sine te pagina nulla meis. 4 Quid tibi deberem, tota sciretur in urbe, 5 exul in amissa si tamen urbe legor. 6 Te praesens mitem nosset, te serior aetas, 7 scripta uetustatem si modo nostra ferunt, 8 nec tibi cessaret doctus bene dicere lector: 9 hic te seruato uate maneret honor. 10 Caesaris est primum munus, quod ducimus auras; 11 gratia post magnos est tibi habenda deos. 12 Ille dedit uitam; tu, quam dedit ille, tueris, 13 et facis accepto munere posse frui. 14 Cumque perhorruerit casus pars maxima nostros, 15 pars etiam credi pertimuisse uelit, 16 naufragiumque meum tumulo spectarit ab alto, 17 nec dederit nanti per freta saeua manum, 18 seminecem Stygia reuocasti solus ab unda. 19 Hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est. 20 Di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos: 21 non potuit uotum plenius esse meum. 22 Haec meus argutis, si tu paterere, libellis 23 poneret in multa luce uidenda labor; 24 nunc quoque se, quamuis est iussa quiescere, quin te 25 nominet inuitum, uix mea Musa tenet. 26 utque canem pauidae nactum uestigia ceruae 27 latrantem frustra copula dura tenet, 28 utque fores nondum reserati carceris acer 29 nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, 30 sic mea lege data uincta atque inclusa Thalia 31 per titulum uetiti nominis ire cupit. 32 Ne tamen officio memoris laedaris amici, 33 parebo iussis (parce timere) tuis. 34 At non parerem, nisi me meminisse putares. 35

Dichtung