Zum Hauptinhalt

Tristia II von Ovid

I

Quid mihi uobiscum est, infelix cura, libelli, 1 ingenio perii qui miser ipse meo? 2 Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas? 3 An semel est poenam commeruisse parum? 4 Carmina fecerunt, ut me cognoscere uellet 5 omine non fausto femina uirque meo: 6 carmina fecerunt, ut me moresque notaret 7 iam demi iussa Caesar ab Arte meos. 8 Deme mihi studium, uitae quoque crimina demes; 9 acceptum refero uersibus esse nocens. 10 Hoc pretium curae uigilatorumque laborum 11 cepimus: ingenio est poena reperta meo. 12 Si saperem, doctas odissem iure sorores, 13 numina cultori perniciosa suo. 14 At nunc (tanta meo conies est insania morbo) 15 saxa malum refero rursus ad ista pedem: 16 scilicet ut uictus repetit gladiator harenam, 17 et redit in tumidas naufraga puppis aquas. 18 Forsitan ut quondam Teuthrantia regna tenenti, 19 sic mihi res eadem uulnus opemque feret, 20 Musaque, quam mouit, motam quoque leniet iram: 21 exorant magnos carmina saepe deos. 22 Ipse quoque Ausonias Caesar matresque nurusque 23 carmina turrigerae dicere iussit Opi: 24 iusserat et Phoebo dici, quo tempore ludos 25 fecit, quos aetas aspicit una semel. 26 His precor exemplis tua nunc, mitissime Caesar, 27 fiat ab ingenio mollior ira meo. 28 Illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo: 29 non adeo nostro fugit ab ore pudor. 30 Sed nisi peccassem, quid tu concedere posses? 31 Materiam ueniae sors tibi nostra dedit. 32 Si, quotiens peccant homines, sua fulmina mittat 33 Iuppiter, exiguo tempore inermis erit; 34 nunc ubi detonuit strepituque exterruit orbem, 35 purum discussis aera reddit aquis. 36 Iure igitur genitorque deum rectorque uocatur, 37 iure capax mundus nil Ioue maius habet. 38 Tu quoque, cum patriae rector dicare paterque, 39 utere more dei nomen habentis idem. 40 Idque facis, nec te quisquam moderatius umquam 41 inperii potuit frena tenere sui. 42 Tu ueniam parti superatae saepe dedisti, 43 non concessurus quam tibi uictor erat. 44 Diuitiis etiam multos et honoribus auctos 45 uidi, qui tulerant in caput arma tuum; 46 quaeque dies bellum, belli tibi sustulit iram, 47 parsque simul templis utraque dona tulit; 48 utque tuus gaudet miles, quod uicerit hostem, 49 sic uictum cur se gaudeat, hostis habet. 50 Causa mea est melior, qui nec contraria dicor 51 arma nec hostiles esse secutus opes. 52 Per mare, per terras, per tertia numina iuro, 53 per te praesentem conspicuumque deum, 54 hunc animum fauisse tibi, uir maxime, meque, 55 qua sola potui, mente fuisse tuum. 56 Optaui, peteres caelestia sidera tarde, 57 parsque fui turbae parua precantis idem, 58 59 et pia tura dedi pro te, cumque omnibus unus 60 ipse quoque adiuui publica uota meis. 61 Quid referam libros, illos quoque, crimina nostra, 62 mille locis plenos nominis esse tui? 63 Inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur, 64 65 in non credendos corpora uersa modos: 66 inuenies uestri praeconia nominis illic, 67 inuenies animi pignora multa mei. 68 Non tua carminibus maior fit gloria, nec quo, 69 ut maior fiat, crescere possit, habet. 70 71 Fama Ioui superest: tamen hunc sua facta referri 72 et se materiam carminis esse iuuat, 73 cumque Gigantei memorantur proelia belli, 74 credibile est laetum laudibus esse suis. 75 76 Te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque 77 ingenio laudes uberiore canunt: 78 sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum, 79 sic capitur minimo turis honore deus. 80 81 A, ferus et nobis crudelior omnibus hostis, 82 delicias legit qui tibi cumque meas, 83 carmina ne nostris quae te uenerantia libris 84 iudicio possint candidiore legi. 85 Esse sed irato quis te mihi posset amicus? 86 Vix tunc ipse mihi non inimicus eram. 87 88 Cum coepit quassata domus subsidere, partes 89 in proclinatas omne recumbit onus, 90 cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt, 91 ipsa suoque eadem pondere tracta ruunt. 92 Ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque 93 debuit, est uultus turba secuta tuos. 94 At, memini, uitamque meam moresque probabas 95 illo, quem dederas, praetereuntis equo: 96 quod si non prodest et honesti gloria nulla 97 redditur, at nullum crimen adeptus eram. 98 Nec male commissa est nobis fortuna reorum 99 lisque decem deciens inspicienda uiris. 100 Res quoque priuatas statui sine crimine iudex, 101 deque mea fassa est pars quoque uicta fide. 102 Me miserum! Potui, si non extrema nocerent, 103 iudicio tutus non semel esse tuo. 104 ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit 105 incolumem totiens una procella ratem. 106 Nec mihi pars nocuit de gurgite parua, sed omnes 107 pressere hoc fluctus oceanusque caput. 108 Cur aliquid uidi? Cur noxia lumina feci? 109 Cur imprudenti cognita culpa mihi? 110 Inscius Actaeon uidit sine ueste Dianam: 111 praeda fuit canibus non minus ille suis. 112 Scilicet in superis etiam fortuna luenda est, 113 nec ueniam laeso numine casus habet. 114 Illa nostra die, qua me malus abstulit error, 115 parua quidem periit, sed sine labe domus: 116 sic quoque parua tamen, patrio dicatur ut aeuo 117 clara nec ullius nobilitate minor, 118 et neque diuitiis nec paupertate notanda, 119 unde sit in neutrum conspiciendus eques. 120 Sit quoque nostra domus uel censu parua uel ortu, 121 ingenio certe non latet illa meo: 122 quo uidear quamuis nimium iuuenaliter usus, 123 grande tamen toto nomen ab orbe fero; 124 turbaque doctorum Nasonem nouit, et audet 125 non fastiditis adnumerare uiris. 126 Corruit haec igitur Musis accepta, sub uno 127 sed non exiguo crimine lapsa domus: 128 atque ea sic lapsa est, ut surgere, si modo laesi 129 ematuruerit Caesaris ira, queat. 130 Cuius in euentu poenae clementia tanta est, 131 132 uenerit ut nostro lenior illa metu. 133 Vita data est, citraque necem tua constitit ira, 134 o princeps parce uiribus use tuis! 135 Insuper accedunt, te non adimente, paternae, 136 tamquam uita parum muneris esset, opes. 137 Nec mea decreto damnasti facta senatus, 138 nec mea selecto iudice iussa fuga est. 139 Tristibus inuectus uerbis (ita principe dignum) 140 ultus es offensas, ut decet, ipse tuas. 141 Adde quod edictum, quamuis immite minaxque, 142 attamen in poenae nomine lene fuit: 143 quippe relegatus, non exul, dicor in illo, 144 priuaque fortunae sunt ibi uerba meae. 145 Nulla quidem sano grauior mentisque potenti 146 147 poena est, quam tanto displicuisse uiro: 148 sed solet interdum fieri placabile numen: 149 nube solet pulsa candidus ire dies. 150 Vidi ego pampineis oneratam uitibus ulmum, 151 quae fuerat saeui fulmine tacta Iouis. 152 Ipse licet sperare uetes, sperabimus usque; 153 hoc unum fieri te prohibente potest. 154 Spes mihi magna subit, cum te, mitissime princeps, 155 spes mihi, respicio cum mea facta, cadit. 156 Ac ueluti uentis agitantibus aera non est 157 aequalis rabies continuusque furor, 158 sed modo subsidunt intermissique silescunt, 159 uimque putes illos deposuisse suam: 160 sic abeunt redeuntque mei uariantque timores, 161 et spem placandi dantque negantque tui. 162 Per superos igitur, qui dant tibi longa dabuntque 163 tempora, Romanum si modo nomen amant; 164 per patriam, quae te tuta et secura parente est, 165 cuius, ut in populo, pars ego nuper eram; 166 sic tibi, quem semper factis animoque mereris, 167 reddatur gratae debitus urbis amor; 168 Liuia sic tecum sociales compleat annos, 169 170 quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit, 171 quae si non esset, caelebs te uita deceret, 172 nullaque, cui posses esse maritus, erat; 173 sospite sit tecum natus quoque sospes, et olim 174 inperium regat hoc cum seniore senex; 175 ut faciuntque tui, sidus iuuenale, nepotes, 176 per tua perque sui facta parentis, eant; 177 sic adsueta tuis semper Victoria castris 178 nunc quoque se praestet notaque signa petat, 179 Ausoniumque ducem solitis circumuolet alis, 180 ponat et in nitida laurea serta coma, 181 per quem bella geris, cuius nunc corpore pugnas, 182 auspicium cui das grande deosque tuos, 183 dimidioque tui praesens es et aspicis urbem, 184 dimidio procul es saeuaque bella geris; 185 hic tibi sic redeat superato uictor ab hoste, 186 inque coronatis fulgeat altus equis: 187 parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, 188 heu nimium misero cognita tela mihi! 189 Parce, pater patriae, nec nominis inmemor huius 190 olim placandi spem mihi tolle tui. 191 Non precor ut redeam, quamuis maiora petitis 192 credibile est magnos saepe dedisse deos: 193 mitius exilium si das propiusque roganti, 194 pars erit ex poena magna leuata mea. 195 ultima perpetior medios eiectus in hostes, 196 nec quisquam patria longius exul abest. 197 Solus ad egressus missus septemplicis Histri 198 Parrhasiae gelido uirginis axe premor. 199 Iazyges et Colchi Tereteaque turba Getaeque 200 Danuuii mediis uix prohibentur aquis; 201 cumque alii causa tibi sint grauiore fugati, 202 ulterior nulli, quam mihi, terra data est. 203 Longius hac nihil est, nisi tantum frigus et hostes, 204 et maris adstricto quae coit unda gelu. 205 Hactenus Euxini pars est Romana Sinistri: 206 207 proxima Bastarnae Sauromataeque tenent. 208 Haec est Ausonio sub iure nouissima, uixque 209 haeret in inperii margine terra tui. 210 unde precor supplex ut nos in tuta releges, 211 ne sit cum patria pax quoque adempta mihi, 212 213 ne timeam gentes, quas non bene summouet Hister, 214 215 neue tuus possim ciuis ab hoste capi. 216 Fas prohibet Latio quemquam de sanguine natum 217 Caesaribus saluis barbara uincla pati. 218 Perdiderint cum me duo crimina, carmen et error, 219 alterius facti culpa silenda mihi: 220 nam non sum tanti, renouem ut tua uulnera, Caesar, 221 quem nimio plus est indoluisse semel. 222 Altera pars superest, qua turpi carmine factus 223 arguor obsceni doctor adulterii. 224 Fas ergo est aliqua caelestia pectora falli, 225 et sunt notitia multa minora tua; 226 utque deos caelumque simul sublime tuenti 227 non uacat exiguis rebus adesse Ioui, 228 de te pendentem sic dum circumspicis orbem, 229 effugiunt curas inferiora tuas. 230 Scilicet inperii princeps statione relicta 231 inparibus legeres carmina facta modis? 232 Non ea te moles Romani nominis urget, 233 inque tuis umeris tam leue fertur onus, 234 lusibus ut possis aduertere numen ineptis, 235 excutiasque oculis otia nostra tuis. 236 Nunc tibi Pannonia est, nunc Illyris ora domanda, 237 238 Raetica nunc praebent Thraciaque arma metum, 239 nunc petit Armenius pacem, nunc porrigit arcus 240 Parthus eques timida captaque signa manu, 241 nunc te prole tua iuuenem Germania sentit, 242 bellaque pro magno Caesare Caesar obit. 243 Denique, ut in tanto, quantum non extitit umquam, 244 corpore pars nulla est, quae labet, inperii, 245 urbs quoque te et legum lassat tutela tuarum 246 et morum, similes quos cupis esse tuis. 247 Non tibi contingunt, quae gentibus otia praestas, 248 bellaque cum multis inrequieta geris. 249 Mirer in hoc igitur tantarum pondere rerum 250 te numquam nostros euoluisse iocos? 251 At si, quod mallem, uacuum tibi forte fuisset, 252 nullum legisses crimen in Arte mea. 253 Illa quidem fateor frontis non esse seuerae 254 scripta, nec a tanto principe digna legi: 255 non tamen idcirco legum contraria iussis 256 sunt ea Romanas erudiuntque nurus. 257 Neue, quibus scribam, possis dubitare, libellos, 258 quattuor hos uersus e tribus unus habet: 259 "este procul, uittae tenues, insigne pudoris, 260 quaeque tegis medios instita longa pedes! 261 Nil nisi legitimum concessaque furta canemus, 262 inque meo nullum carmine crimen erit." 263 Ecquid ab hac omnes rigide summouimus Arte, 264 quas stola contingi uittaque sumpta uetat? 265 "At matrona potest alienis artibus uti, 266 quoque trahat, quamuis non doceatur, habet." 267 Nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni 268 ad delinquendum doctior esse potest. 269 Quodcumque attigerit siqua est studiosa sinistri, 270 ad uitium mores instruet inde suos. 271 Sumpserit Annales (nihil est hirsutius illis) 272 facta sit unde parens Ilia, nempe leget. 273 Sumpserit "Aeneadum genetrix" ubi prima, requiret, 274 Aeneadum genetrix unde sit alma Venus. 275 Persequar inferius, modo si licet ordine ferri, 276 posse nocere animis carminis omne genus. 277 Non tamen idcirco crimen liber omnis habebit: 278 nil prodest, quod non laedere possit idem. 279 Igne quid utilius? Siquis tamen urere tecta 280 comparat, audaces instruit igne manus. 281 Eripit interdum, modo dat medicina salutem, 282 quaeque iuuet, monstrat, quaeque sit herba nocens. 283 Et latro et cautus praecingitur ense uiator 284 ille sed insidias, hic sibi portat opem. 285 Discitur innocuas ut agat facundia causas: 286 protegit haec sontes, inmeritosque premit. 287 Sic igitur carmen, recta si mente legatur, 288 constabit nulli posse nocere meum. 289 "At quasdam uitio." Quicumque hoc concipit, errat, 290 et nimium scriptis arrogat ille meis. 291 ut tamen hoc fatear, ludi quoque semina praebent 292 nequitiae: tolli tota theatra iube: 293 peccandi causam multis quam saepe dederunt, 294 Martia cum durum sternit harena solum. 295 Tollatur Circus; non tuta licentia Circi est: 296 hic sedet ignoto iuncta puella uiro. 297 Cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem 298 conueniat, quare porticus ulla patet? 299 Quis locus est templis augustior? Haec quoque uitet, 300 in culpam siqua est ingeniosa suam. 301 Cum steterit Iouis aede, Iouis succurret in aede 302 quam multas matres fecerit ille deus. 303 Proxima adoranti Iunonis templa subibit, 304 305 paelicibus multis hanc doluisse deam. 306 Pallade conspecta, natum de crimine uirgo 307 sustulerit quare, quaeret, Erichthonium. 308 Venerit in magni templum, tua munera, Martis, 309 stat Venus Vltori iuncta, uir ante fores. 310 Isidis aede sedens, cur hanc Saturnia, quaeret, 311 egerit Ionio Bosphorioque mari? 312 In Venerem Anchises, in Lunam Latmius heros, 313 in Cererem Iasion, qui referatur, erit. 314 Omnia peruersas possunt corrumpere mentes 315 stant tamen illa suis omnia tuta locis. 316 Et procul a scripta solis meretricibus Arte 317 summouet ingenuas pagina prima manus. 318 Quaecumque erupit, qua non sinit ire sacerdos, 319 protinus huic dempti criminis ipsa rea est. 320 Nec tamen est facinus uersus euoluere mollis, 321 multa licet castae non facienda legant. 322 Saepe supercilii nudas matrona seueri 323 et Veneris stantis ad genus omne uidet. 324 Corpora Vestales oculi meretricia cernunt, 325 nec domino poenae res ea causa fuit. 326 at cur in nostra nimia est lasciuia Musa, 327 curue meus cuiquam suadet amare liber? 328 Nil nisi peccatum manifestaque culpa fatenda est: 329 paenitet ingenii iudiciique mei. 330 Cur non Argolicis potius quae concidit armis 331 uexata est iterum carmine Troia meo? 332 Cur tacui Thebas et uulnera mutua fratrum, 333 et septem portas, sub duce quamque suo? 334 Nec mihi materiam bellatrix Roma negabat, 335 et pius est patriae facta referre labor. 336 Denique cum meritis inpleueris omnia, Caesar, 337 pars mihi de multis una canenda fuit, 338 utque trahunt oculos radiantia lumina solis, 339 traxissent animum sic tua facta meum. 340 Arguor immerito. Tenuis mihi campus aratur: 341 illud erat magnae fertilitatis opus. 342 Non ideo debet pelago se credere, siqua 343 audet in exiguo ludere cumba lacu. 344 Forsan (et hoc dubitem) numeris leuioribus aptus 345 sim satis, in paruos sufficiamque modos: 346 at si me iubeas domitos Iouis igne Gigantas 347 dicere, conantem debilitabit onus. 348 Diuitis ingenii est inmania Caesaris acta 349 condere, materia ne superetur opus. 350 Et tamen ausus eram. Sed detractare uidebar, 351 quodque nefas, damno uiribus esse tuis. 352 Ad leue rursus opus, iuuenalia carmina, ueni, 353 354 et falso moui pectus amore meum. 355 Non equidem uellem: sed me mea fata trahebant, 356 inque meas poenas ingeniosus eram. 357 Et mihi, quod didici! Cur me docuere parentes, 358 359 litteraque est oculos ulla morata meos? 360 Haec tibi me inuisum lasciuia fecit, ob Artes, 361 quis ratus es uetitos sollicitare toros. 362 Sed neque me nuptae didicerunt furta magistro, 363 quodque parum nouit, nemo docere potest. 364 Sic ego delicias et mollia carmina feci, 365 strinxerit ut nomen fabula nulla meum. 366 Nec quisquam est adeo media de plebe maritus, 367 ut dubius uitio sit pater ille meo. 368 Crede mihi, distant mores a carmine nostro 369 (uita uerecunda est, Musa iocosa mea) 370 magnaque pars mendax operum est et ficta meorum: 371 plus sibi permisit compositore suo. 372 Nec liber indicium est animi, sed honesta uoluntas: 373 plurima mulcendis auribus apta feres. 374 Accius esset atrox, conuiua Terentius esset, 375 376 essent pugnaces qui fera bella canunt. 377 Denique composui teneros non solus amores: 378 composito poenas solus amore dedi. 379 Quid, nisi cum multo Venerem confundere uino, 380 praecepit lyrici Teia Musa senis? 381 Lesbia quid docuit Sappho, nisi amare, puellas? 382 Tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit. 383 Nec tibi, Battiade, nocuit, quod saepe legenti 384 delicias uersu fassus es ipse tuas. 385 Fabula iucundi nulla est sine amore Menandri, 386 et solet hic pueris uirginibusque legi. 387 Ilias ipsa quid est aliud, nisi adultera, de qua 388 inter amatorem pugna uirunique fuit? 389 Quid prius est illi flamma Briseidos, utque 390 fecerit iratos rapta puella duces? 391 Aut quid Odyssea est, nisi femina propter amorem, 392 dum uir abest, multis una petita procis? 393 Quis, nisi Maeonides, Venerem Martemque ligatos 394 narrat in obsceno corpora prensa toro? 395 unde nisi indicio magni sciremus Homeri 396 hospitis igne duas incaluisse deas? 397 Omne genus scripti grauitate tragoedia uincit: 398 haec quoque materiam semper amoris habet. 399 Numquid in Hippolyto, nisi caecae flamma nouercae? 400 Nobilis est Canace fratris amore sui. 401 Quid? Non Tantalides agitante Cupidine currus 402 Pisaeam Phrygiis uexit eburnus equis? 403 Tingeret ut ferrum natorum sanguine mater, 404 concitus a laeso fecit amore dolor. 405 Fecit amor subitas uolucres cum paelice regem, 406 quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn. 407 Si non Aeropen frater sceleratus amasset, 408 auersos Solis non legeremus equos. 409 Inpia nec tragicos tetigisset Scylla coturnos, 410 ni patrium crinem desecuisset amor. 411 Qui legis Electran et egentem mentis Oresten, 412 Aegisthi crimen Tyndaridosque legis. 413 Nam quid de tetrico referam domitore Chimaerae, 414 quem leto fallax hospita paene dedit? 415 Quid loquar Hermionen, quid te, Schoeneia uirgo, 416 teque, Mycenaeo Phoebas amata duci? 417 Quid Danaen Danaesque nurum matremque Lyaei 418 Haemonaque et noctes cui coiere duae? 419 Quid Peliae generum, quid Thesea, quiue Pelasgum 420 Iliacam tetigit de rate primus humum? 421 Huc Iole Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, 422 huc accedat Hylas Iliacusque puer. 423 Tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, 424 uixque meus capiet nomina nuda liber. 425 Est et in obscenos commixta tragoedia risus, 426 multaque praeteriti uerba pudoris habet. 427 Nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, 428 infregisse suis fortia facta modis. 429 Iunxit Aristides Milesia crimina secum, 430 pulsus Aristides nec tamen urbe sua est. 431 Nec qui descripsit corrumpi semina matrum, 432 Eubius, inpurae conditor historiae, 433 nec qui composuit nuper Sybaritica, fugit, 434 nec qui concubitus non tacuere suos. 435 Suntque ea doctorum monumentis mixta uirorum, 436 muneribusque ducum publica facta patent. 437 Neue peregrinis tantum defendar ab armis, 438 et Romanus habet multa iocosa liber. 439 utque suo Martem cecinit grauis Ennius ore, 440 Ennius ingenio maximus, arte rudis: 441 explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, 442 casurumque triplex uaticinatur opus: 443 sic sua lasciuo cantata est saepe Catullo 444 femina, cui falsum Lesbia nomen erat; 445 nec contentus ea, multos uulgauit amores, 446 in quibus ipse suum fassus adulterium est. 447 Par fuit exigui similisque licentia Calui, 448 detexit uariis qui sua furta modis. 449 Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser, 450 et leue Cornifici parque Catonis opus. 451 Quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos 452 rebus adest nomen nominibusque pudor, 453 et quorum libris modo dissimulata Perilla est, 454 nomine nunc legitur dicta, Metelle, tuo? 455 Is quoque, Phasiacas Argon qui duxit in undas, 456 non potuit Veneris furta tacere suae. 457 Nec minus Hortensi, nec sunt minus improba Serui 458 459 carmina. Quis dubitet nomina tanta sequi? 460 Vertit Aristiden Sisenna, nec obfuit illi, 461 historiae turpis inseruisse iocos. 462 Non fuit opprobrio celebrasse Lycorida Gallo, 463 sed linguam nimio non tenuisse mero. 464 Credere iuranti durum putat esse Tibullus, 465 sic etiam de se quod neget illa uiro: 466 fallere custodes idem docuisse fatetur, 467 seque sua miserum nunc ait arte premi. 468 Saepe, uelut gemmam dominae signumue probaret, 469 per causam meminit se tetigisse manum, 470 utque refert, digitis saepe est nutuque locutus, 471 et tacitam mensae duxit in orbe notam 472 et quibus e sucis abeat de corpore liuor, 473 inpresso fieri qui solet ore, docet: 474 denique ab incauto nimium petit ille marito, 475 se quoque uti seruet, peccet ut illa minus. 476 Scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas 477 cui totiens clausas exscreet ante fores, 478 multaque dat furti talis praecepta docetque 479 qua nuptae possint fallere ab arte uiros. 480 Non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus 481 et placet, et iam te principe notus erat. 482 Inuenies eadem blandi praecepta Properti: 483 destrictus minima nec tamen ille nota est. 484 His ego successi, quoniam praestantia candor 485 nomina uiuorum dissimulare iubet. 486 Non timui, fateor, ne, qua tot iere carinae, 487 naufraga seruatis omnibus una foret. 488 Sunt aliis scriptae, quibus alea luditur, artes 489 (hoc est ad nostros non leue crimen auos) 490 quid ualeant tali, quo possis plurima iactu 491 figere, damnosos effugiasue canes, 492 tessera quos habeat numeros, distante uocato 493 mittere quo deceat, quo dare missa modo, 494 discolor ut recto grassetur limite miles, 495 496 cum medius gemino calculus hoste perit, 497 ut bellare sequens sciat et reuocare priorem, 498 499 nec tuto fugiens incomitatus eat; 500 parua sit ut ternis instructa tabella lapillis, 501 in qua uicisse est continuasse suos; 502 quique alli lusus (neque enim nunc persequar omnes) 503 perdere, rem caram, tempora nostra solent. 504 Ecce canit formas alius iactusque pilarum, 505 hic artem nandi praecipit, ille trochi, 506 composita est aliis fucandi cura coloris; 507 hic epulis leges hospitioque dedit 508 alter humum, de qua fingantur pocula, monstrat, 509 quaeque, docet, liquido testa sit apta mero. 510 Talia luduntur fumoso mense Decembri, 511 quae damno nulli composuisse fuit. 512 His ego deceptus non tristia carmina feci, 513 sed tristis nostros poena secuta iocos. 514 Denique nec uideo tot de scribentibus unum, 515 quem sua perdiderit Musa, repertus ego. 516 Quid, si scripsissem mimos obscena iocantes, 517 518 qui semper uetiti crimen amoris habent: 519 in quibus assidue cultus procedit adulter, 520 uerbaque dat stulto callida nupta uiro? 521 Nubilis hos uirgo matronaque uirque puerque 522 spectat, et ex magna parte senatus adest. 523 Nec satis incestis temerari uocibus aures; 524 adsuescunt oculi multa pudenda pati: 525 cumque fefellit amans aliqua nouitate maritum 526 plauditur et magno palma fauore datur; 527 quoque minus prodest, scaena est lucrosa poetae, 528 tantaque non paruo crimina praetor emit. 529 Inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum: 530 empta tibi magno talia multa leges. 531 Haec tu spectasti spectandaque saepe dedisti 532 (maiestas adeo conlis ubique tua est) 533 luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis, 534 scaenica uidisti lentus adulteria. 535 Scribere si fas est imitantes turpia mimos, 536 materiae minor est debita poena meae. 537 An genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum, 538 quodque licet, mimis scaena licere dedit? 539 Et mea sunt populo saltata poemata saepe, 540 saepe oculos etiam detinuere tuos. 541 Scilicet in domibus nostris ut prisca uirorum 542 artificis fulgent corpora picta manu, 543 sic quae concubitus uarios Venerisque figuras 544 exprimat, est aliquo parua tabella loco: 545 utque sedet uultu fassus Telamonius iram, 546 inque oculis facinu 547

Dichtung