Tristia I von Ovid
7 Abschnitte, 521 Zeilen, 3552 Wörter
I
Paruenec inuideosine me, liber, ibis in urbem: 1 ei mihi, quod domino non licet ire tuo! 2 uade, sed incultus, qualem decet exulis esse; 3 infelix habitum temporis huius habe. 4 nec te purpureo uelent uaccinia fuco 5 non est conueniens luctibus ille color 6 nec titulus minio, nec cedro charta notetur, 7 candida nec nigra cornua fronte geras. 8 felices ornent haec instrumenta libellos: 9 fortunae memorem te decet esse meae. 10 nec fragili geminae poliantur pumice frontes, 11 hirsutus sparsis ut uideare comis. 12 neue liturarum pudeat; qui uiderit illas, 13 de lacrimis factas sentiat esse meis. 14 uade, liber, uerbisque meis loca grata saluta: 15 contingam certe quo licet illa pede. 16 siquis, ut in populo, nostri non inmemor illi, 17 siquis, qui, quid agam, forte requirat, erit: 18 uiuere me dices, saluum tamen esse negabis; 19 id quoque, quod uiuam, munus habere dei. 20 atque ita tu tacitus, (quaerenti plura legendum) 21 ne, quae non opus est, forte loquare, caue! 22 protinus admonitus repetet mea crimina lector, 23 et peragar populi publicus ore reus. 24 tu caue defendas, quamuis mordebere dictis: 25 causa patrocinio non bona maior erit. 26 inuenies aliquem, qui me suspiret ademptum, 27 carmina nec siccis perlegat ista genis, 28 et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet, 29 sit mea lenito Caesare poena leuis. 30 nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur, 31 placatos miseris qui uolet esse deos; 32 quaeque uolet, rata sint, ablataque principis ira 33 sedibus in patriis det mihi posse mori. 34 ut peragas mandata, liber, culpabere forsan 35 ingeniique minor laude ferere mei. 36 iudicis officium est ut res, ita tempora rerum 37 quaerere; quaesito tempore tutus eris. 38 carmina proueniunt animo deducta sereno: 39 nubila sunt subitis pectora nostra malis. 40 carmina secessum scribentis et otia quaerunt: 41 me mare, me uenti, me fera iactat hiems. 42 carminibus metus omnis obest: ego perditus ensem 43 haesurum iugulo iam puto iamque meo. 44 haec quoque quod facio, iudex mirabitur aequus, 45 scriptaque cum uenia qualiacumque leget. 46 da mihi Maeoniden et tot circumice casus, 47 ingenium tantis excidet omne malis. 48 denique securus famae, liber, ire memento, 49 nec tibi sit lecto displicuisse pudor. 50 non ita se praebet nobis Fortuna secundam, 51 ut tibi sit ratio laudis habenda tuae. 52 donec eram sospes, tituli tangebar amore, 53 quaerendique mihi nominis ardor erat; 54 carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi, 55 sit satis; ingenio sic fuga parta meo. 56 tu tamen i pro me, tu, cui licet, aspice Romam; 57 di facerent, possem nunc meus esse liber! 58 nec te, quod uenias magnam peregrinus in urbem, 59 ignotum populo posse uenire puta. 60 ut titulo careas, ipso noscere colore; 61 dissimulare uelis, te liquet esse meum. 62 clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant; 63 non sunt ut quondam plena fauoris erant. 64 siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum 65 non putet, e gremio reiciatque suo, 66 'inspice' dic 'titulum: non sum praeceptor amoris; 67 quas meruit, poenas iam dedit illud opus.' 68 forsitan expectes, an in alta Palatia missum 69 scandere te iubeam Caesareamque domum. 70 ignoscant augusta mihi loca dique locorum. 71 uenit in hoc illa fulmen ab arce caput. 72 esse quidem memini mitissima sedibus illis 73 numina, sed timeo qui nocuere deos. 74 terretur minimo pennae stridore columba, 75 unguibus, accipiter, saucia facta tuis. 76 nec procul a stabulis audet discedere, siqua 77 excussa est auidi dentibus agna lupi. 78 uitaret caelum Phaethon, si uiueret, et quos 79 optarat stulte, tangere nollet equos. 80 me quoque, quae sensi, fateor Iouis arma timere: 81 me reor infesto, cum tonat, igne peti. 82 quicumque Argolica de classe Capherea fugit, 83 semper ab Euboicis uela retorquet aquis; 84 et mea cumba semel uasta percussa procella 85 illum, quo laesa est, horret adire locum. 86 ergo caue, liber, et timida circumspice mente, 87 ut satis a media sit tibi plebe legi. 88 dum petit infirmis nimium sublimia pennis 89 Icarus, aequoreis nomina fecit aquis. 90 difficile est tamen hinc remis utaris an aura, 91 dicere; consilium resque locusque dabunt. 92 si poteris uacuo tradi, si cuncta uidebis 93 mitia, si uires fregerit ira suas; 94 siquis erit, qui te dubitantem et adire timentem 95 tradat, et ante tamen pauca loquatur, adi. 96 luce bona dominoque tuo felicior ipse 97 peruenias illuc et mala nostra leues. 98 namque ea uel nemo, uel qui mihi uulnera fecit 99 solus Achilleo tollere more potest. 100 tantum ne noceas, dum uis prodesse, uideto -- 101 nam spes est animi nostra timore minor 102 quaeque quiescebat, ne mota resaeuiat ira 103 et poenae tu sis altera causa, caue! 104 cum tamen in nostrum fueris penetrale receptus, 105 contigerisque tuam, scrinia curua, domum, 106 aspicies illic positos ex ordine fratres, 107 quos studium cunctos euigilauit idem. 108 cetera turba palam titulos ostendet apertos, 109 et sua detecta nomina fronte geret; 110 tres procul obscura latitantes parte uidebis: 111 hi quia, quod nemo nescit, amare docent; 112 hos tu uel fugias, uel, si satis oris habebis, 113 Oedipodas facito Telegonosque uoces. 114 deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis, 115 ne quemquam, quamuis ipse docebit, ames. 116 sunt quoque mutatae, ter quinque uolumina, formae, 117 nuper ab exequiis carmina rapta meis. 118 his mando dicas, inter mutata referri 119 fortunae uultum corpora posse meae, 120 namque ea dissimilis subito est effecta priori, 121 flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit. 122 plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam, 123 sed uereor tardae causa fuisse uiae; 124 et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres, 125 sarcina laturo magna futurus eras. 126 longa uia est, propera! nobis habitabitur orbis 127 ultimus, a terra terra remota mea. 128
II
Di maris et caeliquid enim nisi uota supersunt? 1 soluere quassatae parcite membra ratis, 2 neue, precor, magni subscribite Caesaris irae: 3 saepe premente deo fert deus alter opem. 4 Mulciber in Troiam, pro Troia stabat Apollo; 5 aequa Venus Teucris, Pallas iniqua fuit. 6 oderat Aenean propior Saturnia Turno; 7 ille tamen Veneris numine tutus erat. 8 saepe ferox cautum petiit Neptunus Vlixem; 9 eripuit patruo saepe Minerua suo. 10 et nobis aliquod, quamuis distamus ab illis, 11 quis uetat irato numen adesse deo? 12 uerba miser frustra non proficientia perdo. 13 ipsa graues spargunt ora loquentis aquae, 14 terribilisque Notus iactat mea dicta, precesque 15 ad quos mittuntur, non sinit ire deos. 16 ergo idem uenti, ne causa laedar in una, 17 uelaque nescio quo uotaque nostra ferunt. 18 me miserum, quanti montes uoluuntur aquarum! 19 iam iam tacturos sidera summa putes. 20 quantae diducto subsidunt aequore ualles! 21 iam iam tacturas Tartara nigra putes. 22 quocumque aspicio, nihil est, nisi pontus et aer, 23 fluctibus hic tumidus, nubibus ille minax. 24 inter utrumque fremunt inmani murmure uenti. 25 nescit, cui domino pareat, unda maris. 26 nam modo purpureo uires capit Eurus ab ortu, 27 nunc Zephyrus sero uespere missus adest, 28 nunc sicca gelidus Boreas bacchatur ab Arcto, 29 nunc Notus aduersa proelia fronte gerit. 30 rector in incerto est nec quid fugiatue petatue 31 inuenit: ambiguis ars stupet ipsa malis. 32 scilicet occidimus, nec spes est ulla salutis, 33 dumque loquor, uultus obruit unda meos. 34 opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti 35 ore necaturas accipiemus aquas. 36 at pia nil aliud quam me dolet exule coniunx: 37 hoc unum nostri scitque gemitque mali. 38 nescit in inmenso iactari corpora ponto, 39 nescit agi uentis, nescit adesse necem. 40 o bene, quod non sum mecum conscendere passus, 41 ne mihi mors misero bis patienda foret! 42 at nunc ut peream, quoniam caret illa periclo, 43 dimidia certe parte superstes ero. 44 ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma! 45 quantus ab aetherio personat axe fragor! 46 nec leuius tabulae laterum feriuntur ab undis, 47 quam graue ballistae moenia pulsat onus. 48 qui uenit hic fluctus, fluctus supereminet omnes: 49 posterior nono est undecimoque prior. 50 nec letum timeo; genus est miserabile leti; 51 demite naufragium, mors mihi munus erit. 52 est aliquid, fatoue suo ferroue cadentem 53 in solida moriens ponere corpus humo, 54 et mandare suis aliqua et sperare sepulcrum 55 et non aequoreis piscibus esse cibum. 56 fingite me dignum tali nece, non ego solus 57 hic uehor. inmeritos cur mea poena trahit? 58 pro superi uiridesque dei, quibus aequora curae, 59 utraque iam uestras sistite turba minas; 60 quamque dedit uitam mitissima Caesaris ira, 61 hanc sinite infelix in loca iussa feram. 62 si quoque, quam merui poena me pendere uultis, 63 culpa mea est ipso iudice morte minor. 64 mittere me Stygias si iam uoluisset in undas 65 Caesar, in hoc uestra non eguisset ope. 66 est illi nostri non inuidiosa cruoris 67 copia; quodque dedit, cum uolet, ipse feret. 68 uos modo, quos certe nullo, puto, crimine laesi, 69 contenti nostris iam, precor, este malis. 70 nec tamen, ut cuncti miserum seruare uelitis, 71 quod periit, saluum iam caput esse potest. 72 ut mare considat uentisque ferentibus utar, 73 ut mihi parcatis, non minus exul ero. 74 non ego diuitias auidus sine fine parandi 75 latum mutandis mercibus aequor aro, 76 nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, 77 oppida non Asiae, non loca uisa prius; 78 non ut Alexandri claram delatus in urbem 79 delicias uideam, Nile iocose, tuas. 80 quod faciles opto uentos (quis credere possit?) 81 Sarmatis est tellus, quam mea uela petunt. 82 obligor, ut tangam Laeui fera litora Ponti; 83 quodque sit a patria tam fuga tarda, queror. 84 nescioquo uideam positos ut in orbe Tomitas, 85 exilem facio per mea uota uiam. 86 seu me diligitis, tantos conpescite fluctus, 87 pronaque sint nostrae numina uestra rati; 88 seu magis odistis, iussae me aduertite terrae: 89 supplicii pars est in regione mei. 90 fertequid hic facio?rapidi mea carbasa uenti! 91 Ausonios fines cur mea uela uolunt? 92 noluit hoc Caesar: quid, quem fugat ille, tenetis? 93 aspiciat uultus Pontica terra meos. 94 et iubet et merui; nec, quae damnauerit ille, 95 crimina defendi fasque piumque puto. 96 si tamen acta deos numquam mortalia fallunt, 97 a culpa facinus scitis abesse mea. 98 immo ita, si scitis, si me meus abstulit error, 99 stultaque mens nobis non scelerata fuit, 100 quod licet et minimis, domui si fauimus illi, 101 si satis Augusti publica iussa mihi, 102 hoc duce si dixi felicia saecula, proque 103 Caesare tura pius Caesaribusque dedi, 104 si fuit hic animus nobis, ita parcite diui! 105 si minus, alta cadens obruat unda caput! 106 fallor, an incipiunt grauidae uanescere nubes, 107 uictaque mutati frangitur ira maris? 108 non casu, uos sed sub condicione uocati, 109 fallere quos non est, hanc mihi fertis opem. 110
III
Cum subit illius tristissima noctis imago, 1 quae mihi supremum tempus in urbe fuit, 2 cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, 3 labitur ex oculis nunc quoque gutta meis. 4 iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar 5 finibus extremae iusserat Ausoniae. 6 nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: 7 torpuerant longa pectora nostra mora. 8 non mihi seruorum, comitis non cura legendi, 9 non aptae profugo uestis opisue fuit. 10 non aliter stupui, quam qui Iouis ignibus ictus 11 uiuit et est uitae nescius ipse suae. 12 ut tamen hanc animi nubem dolor ipse remouit, 13 et tandem sensus conualuere mei, 14 alloquor extremum maestos abiturus amicos, 15 qui modo de multis unus et alter erat. 16 uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, 17 imbre per indignas usque cadente genas. 18 nata procul Libycis aberat diuersa sub oris, 19 nec poterat fati certior esse mei. 20 quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, 21 formaque non taciti funeris intus erat. 22 femina uirque meo, pueri quoque funere maerent, 23 inque domo lacrimas angulus omnis habet. 24 si licet exemplis in paruis grandibus uti, 25 haec facies Troiae, cum caperetur, erat. 26 iamque quiescebant uoces hominumque canumque 27 Lunaque nocturnos alta regebat equos. 28 hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, 29 quae nostro frustra iuncta fuere Lari, 30 'numina uicinis habitantia sedibus,' inquam, 31 'iamque oculis numquam templa uidenda meis, 32 dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, 33 este salutati tempus in omne mihi. 34 et quamquam sero clipeum post uulnera sumo, 35 attamen hanc odiis exonerate fugam, 36 caelestique uiro, quis me deceperit error, 37 dicite, pro culpa ne scelus esse putet. 38 ut quod uos scitis, poenae quoque sentiat auctor: 39 placato possum non miser esse deo.' 40 hac prece adoraui superos ego, pluribus uxor, 41 singultu medios impediente sonos. 42 illa etiam ante Lares passis adstrata capillis 43 contigit extinctos ore tremente focos, 44 multaque in auersos effudit uerba Penates 45 pro deplorato non ualitura uiro. 46 iamque morae spatium nox praecipitata negabat, 47 uersaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat. 48 quid facerem? blando patriae retinebar amore, 49 ultima sed iussae nox erat illa fugae. 50 a! quotiens aliquo dixi properante 'quid urges? 51 uel quo festinas ire, uel unde, uide.' 52 a! quotiens certam me sum mentitus habere 53 horam, propositae quae foret apta uiae. 54 ter limen tetigi, ter sum reuocatus, et ipse 55 indulgens animo pes mihi tardus erat. 56 saepe 'uale' dicto rursus sum multa locutus, 57 et quasi discedens oscula summa dedi. 58 saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, 59 respiciens oculis pignora cara meis. 60 denique 'quid propero? Scythia est, quo mittimur', inquam, 61 'Roma relinquenda est, utraque iusta mora. 62 uxor in aeternum uiuo mihi uiua negatur, 63 et domus et fidae dulcia membra domus, 64 quosque ego dilexi fraterno more sodales, 65 o mihi Thesea pectora iuncta fide! 66 dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit 67 amplius; in lucro est quae datur hora mihi.' 68 nec mora sermonis uerba inperfecta relinquo, 69 complectens animo proxima quaeque meo. 70 dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, 71 stella grauis nobis, Lucifer ortus erat. 72 diuidor haud aliter, quam si mea membra relinquam, 73 et pars abrumpi corpore uisa suo est. 74 sic doluit Mettus tum cum in contraria uersos 75 ultores habuit proditionis equos. 76 tum uero exoritur clamor gemitusque meorum, 77 et feriunt maestae pectora nuda manus. 78 tum uero coniunx umeris abeuntis inhaerens 79 miscuit haec lacrimis tristia uerba suis: 80 'non potes auelli: simul ah! simul ibimus', inquit, 81 'te sequar et coniunx exulis exul ero. 82 et mihi facta uia est, et me capit ultima tellus: 83 accedam profugae sarcina parua rati. 84 te iubet e patria discedere Caesaris ira, 85 me pietas: pietas haec mihi Caesar erit.' 86 talia temptabat, sicut temptauerat ante, 87 uixque dedit uictas utilitate manus. 88 egredior (siue illud erat sine funere ferri?) 89 squalidus inmissis hirta per ora comis. 90 illa dolore amens tenebris narratur obortis 91 semianimis media procubuisse domo, 92 utque resurrexit foedatis puluere turpi 93 crinibus et gelida membra leuauit humo, 94 se modo, desertos modo complorasse Penates, 95 nomen et erepti saepe uocasse uiri, 96 nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque 97 uidisset structos corpus habere rogos, 98 et uoluisse mali moriendo ponere sensum, 99 respectuque tamen non potuisse mei. 100 uiuat et absentem, quoniam sic fata tulerunt, 101 uiuat ut auxilio subleuet usque suo. 102
IV
Tingitur oceano custos Erymanthidos ursae, 1 aequoreasque suo sidere turbat aquas. 2 nos tamen Ionium non nostra findimus aequor 3 sponte, sed audaces cogimur esse metu. 4 me miserum! quantis increscunt aequora uentis, 5 erutaque ex imis feruet harena fretis! 6 monte nec inferior prorae puppique recuruae 7 insilit et pictos uerberat unda deos. 8 pinea texta sonant pulsu, stridore rudentes, 9 ingemit et nostris ipsa carina malis. 10 nauita confessus gelidum pallore timorem, 11 iam sequitur uictus, non regit arte ratem. 12 utque parum ualidus non proficientia rector 13 ceruicis rigidae frena remittit equo, 14 sic non quo uoluit, sed quo rapit impetus undae, 15 aurigam uideo uela dedisse rati. 16 quod nisi mutatas emiserit Aeolus auras, 17 in loca iam nobis non adeunda ferar. 18 nam procul Illyriis laeua de parte relictis 19 interdicta mihi cernitur Italia. 20 desinat in uetitas quaeso contendere terras, 21 et mecum magno pareat aura deo. 22 dum loquor et timeo pariter cupioque repelli, 23 increpuit quantis uiribus unda latus! 24 parcite caerulei uos parcite numina ponti, 25 infestumque mihi sit satis esse Iouem. 26 uos animam saeuae fessam subducite morti, 27 si modo, qui periit, non periisse potest. 28
V
O mihi post nullos umquam memorande sodales, 1 et cui praecipue sors mea uisa sua est; 2 attonitum qui me, memini, carissime, primus 3 ausus es alloquio sustinuisse tuo, 4 qui mihi consilium uiuendi mite dedisti, 5 cum foret in misero pectore mortis amor. 6 scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, 7 officium nec te fallit, amice, tuum. 8 haec mihi semper erunt imis infixa medullis, 9 perpetuusque animae debitor huius ero: 10 spiritus in uacuas prius hic tenuandus in auras 11 ibit, et in tepido deseret ossa rogo, 12 quam subeant animo meritorum obliuia nostro, 13 et longa pietas excidat ista die. 14 di tibi sint faciles, et opis nullius egentem 15 fortunam praestent dissimilemque meae. 16 si tamen haec nauis uento ferretur amico, 17 ignoraretur forsitan ista fides. 18 Thesea Pirithous non tam sensisset amicum, 19 si non infernas uiuus adisset aquas. 20 ut foret exemplum ueri Phoceus amoris, 21 fecerunt furiae, tristis Oresta, tuae. 22 si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes, 23 Hyrtacidae Nisi gloria nulla foret. 24 scilicet ut flauum spectatur in ignibus aurum, 25 tempore sic duro est inspicienda fides. 26 dum iuuat et uultu ridet Fortuna sereno, 27 indelibatas cuncta sequuntur opes: 28 at simul intonuit, fugiunt, nec noscitur ulli, 29 agminibus comitum qui modo cinctus erat. 30 atque haec, exemplis quondam collecta priorum, 31 nunc mihi sunt propriis cognita uera malis. 32 uix duo tresue mihi de tot superestis amici: 33 cetera Fortunae, non mea turba fuit. 34 quo magis, o pauci, rebus succurrite laesis, 35 et date naufragio litora tuta meo, 36 neue metu falso nimium trepidate, timentes 37 hac offendatur ne pietate deus. 38 saepe fidem aduersis etiam laudauit in armis, 39 inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat. 40 causa mea est melior, qui non contraria foui 41 arma, sed hanc merui simplicitate fugam. 42 inuigiles igitur nostris pro casibus, oro, 43 deminui siqua numinis ira potest. 44 scire meos casus siquis desiderat omnes, 45 plus, quam quod fieri res sinit, ille petit. 46 tot mala sum passus, quot in aethere sidera lucent 47 paruaque quot siccus corpora puluis habet; 48 multaque credibili tulimus maiora ratamque, 49 quamuis acciderint, non habitura fidem. 50 pars etiam quaedam mecum moriatur oportet, 51 meque uelim possit dissimulante tegi. 52 si uox infragilis, pectus mihi firmius aere, 53 pluraque cum linguis pluribus ora forent, 54 non tamen idcirco complecterer omnia uerbis, 55 materia uires exsuperante meas. 56 pro duce Neritio docti mala nostra poetae 57 scribite: Neritio nam mala plura tuli. 58 ille breui spatio multis errauit in annis 59 inter Dulichias Iliacasque domos: 60 nos freta sideribus totis distantia mensos 61 sors tulit in Geticos Sarmaticosque sinus. 62 ille habuit fidamque manum sociosque fideles: 63 me profugum comites deseruere mei. 64 ille suam laetus patriam uictorque petebat: 65 a patria fugi uictus et exul ego. 66 nec mihi Dulichium domus est Ithaceue Samosue, 67 poena quibus non est grandis abesse locis, 68 sed quae de septem totum circumspicit orbem 69 montibus, imperii Roma deumque locus. 70 illi corpus erat durum patiensque laborum: 71 inualidae uires ingenuaeque mihi. 72 ille erat assidue saeuis agitatus in armis: 73 adsuetus studiis mollibus ipse fui. 74 me deus oppressit, nullo mala nostra leuante: 75 bellatrix illi diua ferebat opem. 76 cumque minor Ioue sit tumidis qui regnat in undis, 77 illum Neptuni, me Iouis ira premit. 78 adde, quod illius pars maxima ficta laborum, 79 ponitur in nostris fabula nulla malis. 80 denique quaesitos tetigit tamen ille Penates, 81 quaeque diu petiit, contigit arua tamen: 82 at mihi perpetuo patria tellure carendum est, 83 ni fuerit laesi mollior ira dei. 84
VI
Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae, 1 nec tantum Coo Bittis amata suo est, 2 pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres, 3 digna minus misero, non meliore uiro. 4 te mea supposita ueluti trabe fulta ruina est: 5 siquid adhuc ego sum, muneris omne tui est. 6 tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis, 7 naufragii tabulas qui petiere mei. 8 utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris 9 incustoditum captat ouile lupus, 10 aut ut edax uultur corpus circumspicit ecquod 11 sub nulla positum cernere possit humo, 12 sic mea nescioquis, rebus male fidus acerbis 13 in bona uenturus, si paterere, fuit. 14 hunc tua per fortis uirtus summouit amicos, 15 nulla quibus reddi gratia digna potest. 16 ergo quam misero, tam uero teste probaris, 17 hic aliquod pondus si modo testis habet. 18 nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor, 19 aut comes extincto Laodamia uiro. 20 tu si Maeonium uatem sortita fuisses, 21 Penelopes esset fama secunda tuae: 22 siue tibi hoc debes, nullo pia facta magistro, 23 cumque noua mores sunt tibi luce dati, 24 femina seu princeps omnes tibi culta per annos 25 te docet exemplum coniugis esse bonae, 26 adsimilemque sui longa adsuetudine fecit, 27 grandia si paruis adsimilare licet. 28 ei mihi, non magnas quod habent mea carmina uires, 29 nostraque sunt meritis ora minora tuis, 30 siquid et in nobis uiui fuit ante uigoris, 31 exstinctum longis occidit omne malis! 32 prima locum sanctas heroidas inter haberes, 33 prima bonis animi conspicerere tui. 34 quantumcumque tamen praeconia nostra ualebunt, 35 carminibus uiues tempus in omne meis. 36
VII
Si quis habes nostri similes in imagine uultus, 1 deme meis hederas, Bacchica serta, comis. 2 ista decent laetos felicia signa poetas: 3 temporibus non est apta corona meis. 4 hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, 5 in digito qui me fersque refersque tuo, 6 effigiemque meam fuluo complexus in auro 7 cara relegati, quae potes, ora uides. 8 quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan 9 'quam procul a nobis Naso sodalis abest!' 10 grata tua est pietas, sed carmina maior imago 11 sunt mea, quae mando qualiacumque legas, 12 carmina mutatas hominum dicentia formas, 13 infelix domini quod fuga rupit opus. 14 haec ego discedens, sicut bene multa meorum, 15 ipse mea posui maestus in igne manu. 16 utque cremasse suum fertur sub stipite natum 17 Thestias et melior matre fuisse soror, 18 sic ego non meritos mecum peritura libellos 19 imposui rapidis uiscera nostra rogis: 20 uel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, 21 uel quod adhuc crescens et rude carmen erat. 22 quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant 23 (pluribus exemplis scripta fuisse reor), 24 nunc precor ut uiuant et non ignaua legentem 25 otia delectent admoneantque mei. 26 nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo, 27 nesciet his summam siquis abesse manum. 28 ablatum mediis opus est incudibus illud, 29 defuit et coeptis ultima lima meis. 30 et ueniam pro laude peto, laudatus abunde, 31 non fastiditus si tibi, lector, ero. 32 hos quoque sex uersus, in pr 33