Zum Hauptinhalt

Metamorphoses XIV von Ovid

1 Abschnitt, 450 Zeilen, 2575 Wörter

Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen 1 arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri, 2 nescia nec quicquam iunctis debentia bubus 3 liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, 4 liquerat et Zanclen adversaque moenia Regi 5 navifragumque fretum, gemino quod litore pressum 6 Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. 7 inde manu magna Tyrrhena per aequora vectus 8 herbiferos adiit colles atque atria Glaucus 9 Sole satae Circes, variarum plena ferarum. 10 quam simul adspexit, dicta acceptaque salute, 11 'diva, dei miserere, precor! nam sola levare 12 tu potes hunc,' dixit 'videar modo dignus, amorem. 13 quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli 14 quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. 15 neve mei non nota tibi sit causa furoris: 16 litore in Italico, Messenia moenia contra, 17 Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque 18 blanditiasque meas contemptaque verba referre; 19 at tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen 20 ore move sacro, sive expugnacior herba est, 21 utere temptatis operosae viribus herbae 22 nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando, 23 fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.' 24 at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla 25 talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, 26 seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,) 27 talia verba refert: 'melius sequerere volentem 28 optantemque eadem parilique cupidine captam. 29 dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, 30 et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. 31 neu dubites absitque tuae fiducia formae, 32 en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, 33 carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim, 34 ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti 35 redde vices, unoque duas ulciscere facto.' 36 talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes' 37 Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae, 38 Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.' 39 indignata dea est et laedere quatenus ipsum 40 non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, 41 quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa, 42 protinus horrendis infamia pabula sucis 43 conterit et tritis Hecateia carmina miscet 44 caerulaque induitur velamina perque ferarum 45 agmen adulantum media procedit ab aula 46 oppositumque petens contra Zancleia saxa 47 Region ingreditur ferventes aestibus undas, 48 in quibus ut solida ponit vestigia terra 49 summaque decurrit pedibus super aequora siccis. 50 parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus, 51 grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu 52 et maris et caeli, medio cum plurimus orbe 53 sol erat et minimas a vertice fecerat umbras. 54 hunc dea praevitiat portentificisque venenis 55 inquinat; hic pressos latices radice nocenti 56 spargit et obscurum verborum ambage novorum 57 ter noviens carmen magico demurmurat ore. 58 Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo, 59 cum sua foedari latrantibus inguina monstris 60 adspicit ac primo credens non corporis illas 61 esse sui partes, refugitque abigitque timetque 62 ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una 63 et corpus quaerens femorum crurumque pedumque 64 Cerbereos rictus pro partibus invenit illis: 65 statque canum rabie subiectaque terga ferarum 66 inguinibus truncis uteroque exstante coercet. 67 Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae 68 viribus herbarum fugit conubia Circes; 69 Scylla loco mansit cumque est data copia, primum 70 in Circes odium sociis spoliavit Ulixem; 71 mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, 72 ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, 73 transformata foret: scopulum quoque navita vitat. 74 Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdin 75 evicere rates, cum iam prope litus adessent 76 Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras. 77 excipit Aenean illic animoque domoque 78 non bene discidium Phrygii latura mariti 79 Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta 80 incubuit ferro deceptaque decipit omnes. 81 rursus harenosae fugiens nova moenia terrae 82 ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten 83 sacrificat tumulumque sui genitoris honorat. 84 quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, 85 solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti 86 sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit 87 Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus 88 Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas 89 colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. 90 quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam 91 Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, 92 in deforme viros animal mutavit, ut idem 93 dissimiles homini possent similesque videri, 94 membraque contraxit naresque a fronte resimas 95 contudit et rugis peraravit anilibus ora 96 totaque velatos flaventi corpora villo 97 misit in has sedes nec non prius abstulit usum 98 verborum et natae dira in periuria linguae; 99 posse queri tantum rauco stridore reliquit. 100 Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra 101 moenia deseruit, laeva de parte canori 102 Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis, 103 litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae 104 intrat et, ut manes adeat per Averna paternos, 105 orat. at illa diu vultum tellure moratum 106 erexit tandemque deo furibunda recepto 107 'magna petis,' dixit, 'vir factis maxime, cuius 108 dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. 109 pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis 110 Elysiasque domos et regna novissima mundi 111 me duce cognosces simulacraque cara parentis. 112 invia virtuti nulla est via.' dixit et auro 113 fulgentem ramum silva Iunonis Avernae 114 monstravit iussitque suo divellere trunco. 115 paruit Aeneas et formidabilis Orci 116 vidit opes atavosque suos umbramque senilem 117 magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum, 118 quaeque novis essent adeunda pericula bellis. 119 inde ferens lassos averso tramite passus 120 cum duce Cumaea mollit sermone laborem. 121 dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, 122 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit, 123 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor 124 muneris esse tui, quae me loca mortis adire, 125 quae loca me visae voluisti evadere mortis. 126 pro quibus aerias meritis evectus ad auras 127 templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.' 128 respicit hunc vates et suspiratibus haustis 129 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore 130 humanum dignare caput, neu nescius erres, 131 lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, 132 si mea virginitas Phoebo patuisset amanti. 133 dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis 134 me cupit, "elige," ait "virgo Cumaea, quid optes: 135 optatis potiere tuis." ego pulveris hausti 136 ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, 137 tot mihi natales contingere vana rogavi; 138 excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos. 139 hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, 140 si Venerem paterer: contempto munere Phoebi 141 innuba permaneo; sed iam felicior aetas 142 terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus, 143 quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem 144 acta, tamen superest, numeros ut pulveris aequem, 145 ter centum messes, ter centum musta videre. 146 tempus erit, cum de tanto me corpore parvam 147 longa dies faciet, consumptaque membra senecta 148 ad minimum redigentur onus: nec amata videbor 149 nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse 150 vel non cognoscet, vel dilexisse negabit: 151 usque adeo mutata ferar nullique videnda, 152 voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.' 153 Talia convexum per iter memorante Sibylla 154 sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem 155 Troius Aeneas sacrisque ex more litatis 156 litora adit nondum nutricis habentia nomen. 157 hic quoque substiterat post taedia longa laborum 158 Neritius Macareus, comes experientis Ulixis. 159 desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae 160 noscit Achaemeniden inprovisoque repertum 161 vivere miratus, 'qui te casusve deusve 162 servat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium 163 prora vehit? petitur vestra quae terra carina?' 164 talia quaerenti, iam non hirsutus amictu, 165 iam suus et spinis conserto tegmine nullis, 166 fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos 167 adspiciam fluidos humano sanguine rictus, 168 hac mihi si potior domus est Ithaceque carina, 169 si minus Aenean veneror genitore, nec umquam 170 esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. 171 quod loquor et spiro caelumque et sidera solis 172 respicio, possimne ingratus et inmemor esse? 173 ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora 174 venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam, 175 aut tumulo aut certe non illa condar in alvo. 176 quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem 177 sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus 178 aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti 179 prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis 180 paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum 181 inmanem scopulum medias permisit in undas; 182 vidi iterum veluti tormenti viribus acta 183 vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto 184 et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam, 185 pertimui, iam me non esse oblitus in illa. 186 ut vero fuga vos a certa morte reduxit, 187 ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam 188 praetemptatque manu silvas et luminis orbus 189 rupibus incursat foedataque bracchia tabo 190 in mare protendens gentem exsecratur Achivam 191 atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem, 192 aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira, 193 viscera cuius edam, cuius viventia dextra 194 membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet 195 guttur, et elisi trepident sub dentibus artus: 196 quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!" 197 haec et plura ferox, me luridus occupat horror 198 spectantem vultus etiamnum caede madentes 199 crudelesque manus et inanem luminis orbem 200 membraque et humano concretam sanguine barbam. 201 mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum, 202 et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar 203 in sua mersurum, mentique haerebat imago 204 temporis illius, quo vidi bina meorum 205 ter quater adfligi sociorum corpora terrae, 206 cum super ipse iacens hirsuti more leonis 207 visceraque et carnes cumque albis ossa medullis 208 semianimesque artus avidam condebat in alvum; 209 me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus, 210 mandentemque videns eiectantemque cruentas 211 ore dapes et frusta mero glomerata vomentem: 212 talia fingebam misero mihi fata parari 213 perque dies multos latitans omnemque tremiscens 214 ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri 215 glande famem pellens et mixta frondibus herba 216 solus inops exspes leto poenaeque relictus 217 hanc procul adspexi longo post tempore navem 218 oravique fugam gestu ad litusque cucurri, 219 et movi: Graiumque ratis Troiana recepit! 220 tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus 221 et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.' 222 Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, 223 Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos; 224 quos bovis inclusos tergo, memorabile munus, 225 Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo 226 lucibus isse novem et terram aspexisse petitam; 227 proxima post nonam cum sese aurora moveret, 228 invidia socios praedaeque cupidine victos 229 esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis; 230 cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas, 231 Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. 232 'inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem 233 venimus: Antiphates terra regnabat in illa. 234 missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, 235 vixque fuga quaesita salus comitique mihique, 236 tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit 237 ora cruore suo. fugientibus instat et agmen 238 concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque 239 coniciunt merguntque viros merguntque carinas. 240 una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem, 241 effugit. amissa sociorum parte dolentes 242 multaque conquesti terris adlabimur illis, 243 quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda 244 insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum, 245 nate dea, (neque enim finito Marte vocandus 246 hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes! 247 nos quoque Circaeo religata in litore pinu, 248 Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, 249 ire negabamus; sed tecta ignota subire 250 sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen 251 Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini 252 bisque novem socios Circaea ad moenia misit. 253 quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, 254 mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque 255 occursu fecere metum, sed nulla timenda 256 nullaque erat nostro factura in corpore vulnus; 257 quin etiam blandas movere per aera caudas 258 nostraque adulantes comitant vestigia, donec 259 excipiunt famulae perque atria marmore tecta 260 ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu 261 sollemni solio pallamque induta nitentem 262 insuper aurato circumvelatur amictu. 263 Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis 264 nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: 265 gramina disponunt sparsosque sine ordine flores 266 secernunt calathis variasque coloribus herbas; 267 ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus 268 quove sit in folio, quae sit concordia mixtis, 269 novit et advertens pensas examinat herbas. 270 haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute 271 diffudit vultus et reddidit omina votis. 272 nec mora, misceri tosti iubet hordea grani 273 mellaque vimque meri cum lacte coagula passo, 274 quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos 275 adicit. accipimus sacra data pocula dextra. 276 quae simul arenti sitientes hausimus ore, 277 et tetigit summos virga dea dira capillos, 278 (et pudet et referam) saetis horrescere coepi, 279 nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum 280 murmur et in terram toto procumbere vultu, 281 osque meum sensi pando occallescere rostro, 282 colla tumere toris, et qua modo pocula parte 283 sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci 284 cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) 285 claudor hara, solumque suis caruisse figura 286 vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit; 287 quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem 288 nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo 289 certior ad Circen ultor venisset Ulixes. 290 pacifer huic dederat florem Cyllenius album: 291 moly vocant superi, nigra radice tenetur; 292 tutus eo monitisque simul caelestibus intrat 293 ille domum Circes et ad insidiosa vocatus 294 pocula conantem virga mulcere capillos 295 reppulit et stricto pavidam deterruit ense. 296 inde fides dextraeque datae thalamoque receptus 297 coniugii dotem sociorum corpora poscit. 298 spargimur ignotae sucis melioribus herbae 299 percutimurque caput conversae verbere virgae, 300 verbaque dicuntur dictis contraria verbis. 301 quo magis illa canit, magis hoc tellure levati 302 erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit 303 rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis 304 bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi 305 haeremusque ducis collo nec verba locuti 306 ulla priora sumus quam nos testantia gratos. 307 annua nos illic tenuit mora, multaque praesens 308 tempore tam longo vidi, multa auribus hausi, 309 hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una 310 quattuor e famulis ad talia sacra paratis. 311 cum duce namque meo Circe dum sola moratur, 312 illa mihi niveo factum de marmore signum 313 ostendit iuvenale gerens in vertice picum, 314 aede sacra positum multisque insigne coronis. 315 quis foret et quare sacra coleretur in aede, 316 cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti 317 "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit 318 hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem! 319 '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris 320 rex fuit, utilium bello studiosus equorum; 321 forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem 322 adspicias fictaque probes ab imagine verum; 323 par animus formae; nec adhuc spectasse per annos 324 quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. 325 ille suos dryadas Latiis in montibus ortas 326 verterat in vultus, illum fontana petebant 327 numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, 328 quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo 329 Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, 330 quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae 331 finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam 332 ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati 333 dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano. 334 haec ubi nubilibus primum maturuit annis, 335 praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, 336 rara quidem facie, sed rarior arte canendi, 337 unde Canens dicta est: silvas et saxa movere 338 et mulcere feras et flumina longa morari 339 ore suo volucresque vagas retinere solebat. 340 quae dum feminea modulatur carmina voce, 341 exierat tecto Laurentes Picus in agros 342 indigenas fixurus apros tergumque premebat 343 acris equi laevaque hastilia bina ferebat 344 poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro. 345 venerat in silvas et filia Solis easdem, 346 utque novas legeret fecundis collibus herbas, 347 nomine dicta suo Circaea reliquerat arva. 348 quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit, 349 obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, 350 flammaque per totas visa est errare medullas. 351 ut primum valido mentem conlegit ab aestu, 352 quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, 353 cursus equi fecit circumfususque satelles. 354 'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit, 355 si modo me novi, si non evanuit omnis 356 herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.' 357 dixit et effigiem nullo cum corpore falsi 358 fingit apri praeterque oculos transcurrere regis 359 iussit et in densum trabibus nemus ire videri, 360 plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt. 361 haut mora, continuo praedae petit inscius umbram 362 Picus equique celer spumantia terga relinquit 363 spemque sequens vanam silva pedes errat in alta. 364 concipit illa preces et verba venefica dicit 365 ignotosque deos ignoto carmine adorat, 366 quo solet et niveae vultum confundere Lunae 367 et patrio capiti bibulas subtexere nubes. 368 tum quoque cantato densetur carmine caelum 369 et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur 370 limitibus comites, et abest custodia regis. 371 nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit 372 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, 373 quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris 374 ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem 375 accipe nec durus Titanida despice Circen.' 376 dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit 377 et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum 378 me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum, 379 nec Venere externa socialia foedera laedam, 380 dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.' 381 saepe retemptatis precibus Titania frustra 382 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti, 383 laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces 384 rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!' 385 tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus, 386 ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit. 387 ille fugit, sed se solito velocius ipse 388 currere miratur: pennas in corpore vidit, 389 seque novam subito Latiis accedere silvis 390 indignatus avem duro fera robora rostro 391 figit et iratus longis dat vulnera ramis; 392 purpureum chlamydis pennae traxere colorem; 393 fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum, 394 pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro, 395 nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. 396 '"Interea comites, clamato saepe per agros 397 nequiquam Pico nullaque in parte reperto, 398 inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras 399 passaque erat nebulas ventis ac sole recludi) 400 criminibusque premunt veris regemque reposcunt 401 vimque ferunt saevisque parant incessere telis: 402 illa nocens spargit virus sucosque veneni 403 et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque 404 convocat et longis Hecaten ululatibus orat. 405 exsiluere loco (dictu mirabile) silvae, 406 ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor, 407 sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, 408 et lapides visi mugitus edere raucos 409 et latrare canes et humus serpentibus atris 410 squalere et tenues animae volitare silentum: 411 attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis 412 ora venenata tetigit mirantia virga, 413 cuius ab attactu variarum monstra ferarum 414 in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago. 415 '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus, 416 et frustra coniunx oculis animoque Canentis 417 exspectatus erat: famuli populusque per omnes 418 discurrunt silvas atque obvia lumina portant; 419 nec satis est nymphae flere et lacerare capillos 420 et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque 421 proripit ac Latios errat vesana per agros. 422 sex illam noctes, totidem redeuntia solis 423 lumina viderunt inopem somnique cibique 424 per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem; 425 ultimus adspexit Thybris luctuque viaque 426 fessam et iam longa ponentem corpora ripa. 427 illic cum lacrimis ipso modulata dolore 428 verba sono tenui maerens fundebat, ut olim 429 carmina iam moriens canit exequialia cycnus; 430 luctibus extremum tenues liquefacta medullas 431 tabuit inque leves paulatim evanuit auras, 432 fama tamen signata loco est, quem rite Canentem 433 nomine de nymphae veteres dixere Camenae." 434 'Talia multa mihi longum narrata per annum 435 visaque sunt. resides et desuetudine tardi 436 rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur, 437 ancipitesque vias et iter Titania vastum 438 dixerat et saevi restare pericula ponti: 439 pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.' 440 Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix 441 condita marmorea tumulo breve carmen habebat 442 hic : me : caietam : notae : pietatis : alumnus 443 ereptam : argolico : quo : debuit : igne : cremavit 444 solvitur herboso religatus ab aggere funis, 445 et procul insidias infamataeque relinquunt 446 tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra 447 in mare cum flava prorumpit Thybris harena; 448 Faunigenaeque domo potitur nataque Latini, 449 non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci 450

Dichtung