Zum Hauptinhalt

Metamorphoses XI von Ovid

1 Abschnitt, 447 Zeilen, 2551 Wörter

Carmine dum tali silvas animosque ferarum 1 Threicius vates et saxa sequentia ducit, 2 ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis 3 pectora velleribus tumuli de vertice cernunt 4 Orphea percussis sociantem carmina nervis. 5 e quibus una leves iactato crine per auras, 6 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam 7 vatis Apollinei vocalia misit in ora, 8 quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; 9 alterius telum lapis est, qui missus in ipso 10 aere concentu victus vocisque lyraeque est 11 ac veluti supplex pro tam furialibus ausis 12 ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt 13 bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; 14 cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens 15 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu 16 tympanaque et plausus et Bacchei ululatus 17 obstrepuere sono citharae, tum denique saxa 18 non exauditi rubuerunt sanguine vatis. 19 ac primum attonitas etiamnum voce canentis 20 innumeras volucres anguesque agmenque ferarum 21 maenades Orphei titulum rapuere triumphi; 22 inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris 23 et coeunt ut aves, si quando luce vagantem 24 noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro 25 ceu matutina cervus periturus harena 26 praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes 27 coniciunt thyrsos non haec in munera factos. 28 hae glaebas, illae direptos arbore ramos, 29 pars torquent silices; neu desint tela furori, 30 forte boves presso subigebant vomere terram, 31 nec procul hinc multo fructum sudore parantes 32 dura lacertosi fodiebant arva coloni, 33 agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt 34 arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros 35 sarculaque rastrique graves longique ligones; 36 quae postquam rapuere ferae cornuque minaces 37 divulsere boves, ad vatis fata recurrunt 38 tendentemque manus et in illo tempore primum 39 inrita dicentem nec quicquam voce moventem 40 sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud 41 auditum saxis intellectumque ferarum 42 sensibus in ventos anima exhalata recessit. 43 Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 44 te rigidi silices, te carmina saepe secutae 45 fleverunt silvae, positis te frondibus arbor 46 tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt 47 increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo 48 naides et dryades passosque habuere capillos. 49 membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque 50 excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne, 51 flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua 52 murmurat exanimis, respondent flebile ripae. 53 iamque mare invectae flumen populare relinquunt 54 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi: 55 hic ferus expositum peregrinis anguis harenis 56 os petit et sparsos stillanti rore capillos. 57 tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem 58 arcet et in lapidem rictus serpentis apertos 59 congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. 60 Umbra subit terras, et quae loca viderat ante, 61 cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum 62 invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis; 63 hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, 64 nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit 65 Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. 66 Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus 67 amissoque dolens sacrorum vate suorum 68 protinus in silvis matres Edonidas omnes, 69 quae videre nefas, torta radice ligavit; 70 quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta, 71 traxit et in solidam detrusit acumina terram, 72 utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, 73 crus ubi commisit volucris sensitque teneri, 74 plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: 75 sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, 76 exsternata fugam frustra temptabat, at illam 77 lenta tenet radix exsultantemque coercet, 78 dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 79 aspicit in teretes lignum succedere suras 80 et conata femur maerenti plangere dextra 81 robora percussit, pectus quoque robora fiunt, 82 robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros 83 esse putes ramos, et non fallare putando. 84 Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros 85 cumque choro meliore sui vineta Timoli 86 Pactolonque petit, quamvis non aureus illo 87 tempore nec caris erat invidiosus harenis. 88 hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant, 89 at Silenus abest: titubantem annisque meroque 90 ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis 91 ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus 92 orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. 93 qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, 94 hospitis adventu festum genialiter egit 95 per bis quinque dies et iunctas ordine noctes, 96 et iam stellarum sublime coegerat agmen 97 Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros 98 rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. 99 Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit 100 muneris arbitrium gaudens altore recepto. 101 ille male usurus donis ait 'effice, quicquid 102 corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.' 103 adnuit optatis nocituraque munera solvit 104 Liber et indoluit, quod non meliora petisset. 105 laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros 106 pollicitique fidem tangendo singula temptat 107 vixque sibi credens, non alta fronde virentem 108 ilice detraxit virgam: virga aurea facta est; 109 tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; 110 contigit et glaebam: contactu glaeba potenti 111 massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas: 112 aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: 113 Hesperidas donasse putes; si postibus altis 114 admovit digitos, postes radiare videntur; 115 ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, 116 unda fluens palmis Danaen eludere posset; 117 vix spes ipse suas animo capit aurea fingens 118 omnia. gaudenti mensas posuere ministri 119 exstructas dapibus nec tostae frugis egentes: 120 tum vero, sive ille sua Cerealia dextra 121 munera contigerat, Cerealia dona rigebant, 122 sive dapes avido convellere dente parabat, 123 lammina fulva dapes admoto dente premebat; 124 miscuerat puris auctorem muneris undis: 125 fusile per rictus aurum fluitare videres. 126 Attonitus novitate mali divesque miserque 127 effugere optat opes et quae modo voverat, odit. 128 copia nulla famem relevat; sitis arida guttur 129 urit, et inviso meritus torquetur ab auro 130 ad caelumque manus et splendida bracchia tollens 131 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit, 132 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!' 133 mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem 134 restituit pactique fide data munera solvit 135 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro, 136 vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem 137 perque iugum nitens labentibus obvius undis 138 carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, 139 spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, 140 subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' 141 rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit 142 flumen et humano de corpore cessit in amnem; 143 nunc quoque iam veteris percepto semine venae 144 arva rigent auro madidis pallentia glaebis. 145 Ille perosus opes silvas et rura colebat 146 Panaque montanis habitantem semper in antris, 147 pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, 148 rursus erant domino stultae praecordia mentis. 149 nam freta prospiciens late riget arduus alto 150 Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque 151 Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. 152 Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis 153 et leve cerata modulatur harundine carmen 154 ausus Apollineos prae se contemnere cantus, 155 iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar. 156 Monte suo senior iudex consedit et aures 157 liberat arboribus: quercu coma caerula tantum 158 cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. 159 isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit 160 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille 161 barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) 162 carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit 163 Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. 164 ille caput flavum lauro Parnaside vinctus 165 verrit humum Tyrio saturata murice palla 166 instructamque fidem gemmis et dentibus Indis 167 sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum; 168 artificis status ipse fuit. tum stamina docto 169 pollice sollicitat, quorum dulcedine captus 170 Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. 171 Iudicium sanctique placet sententia montis 172 omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur 173 unius sermone Midae; nec Delius aures 174 humanam stolidas patitur retinere figuram, 175 sed trahit in spatium villisque albentibus inplet 176 instabilesque imas facit et dat posse moveri: 177 cetera sunt hominis, partem damnatur in unam 178 induiturque aures lente gradientis aselli. 179 ille quidem celare cupit turpique pudore 180 tempora purpureis temptat relevare tiaris; 181 sed solitus longos ferro resecare capillos 182 viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum 183 dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, 184 nec posset reticere tamen, secedit humumque 185 effodit et, domini quales adspexerit aures, 186 voce refert parva terraeque inmurmurat haustae 187 indiciumque suae vocis tellure regesta 188 obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. 189 creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus 190 coepit et, ut primum pleno maturuit anno, 191 prodidit agricolam: leni nam motus ab austro 192 obruta verba refert dominique coarguit aures. 193 Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus 194 angustum citra pontum Nepheleidos Helles 195 Laomedonteis Latoius adstitit arvis. 196 dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi 197 ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti: 198 inde novae primum moliri moenia Troiae 199 Laomedonta videt susceptaque magna labore 200 crescere difficili nec opes exposcere parvas 201 cumque tridentigero tumidi genitore profundi 202 mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno 203 aedificat muros pactus pro moenibus aurum. 204 stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, 205 perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. 206 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes 207 inclinavit aquas ad avarae litora Troiae 208 inque freti formam terras conplevit opesque 209 abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. 210 poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro 211 poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam 212 vindicat Alcides promissaque munera dictos 213 poscit equos tantique operis mercede negata 214 bis periura capit superatae moenia Troiae. 215 nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit 216 Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus 217 clarus erat diva nec avi magis ille superbus 218 nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti 219 contigit haut uni, coniunx dea contigit uni. 220 Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, 221 concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis 222 acta patris vincet maiorque vocabitur illo.' 223 ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, 224 quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes, 225 Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit, 226 in suaque Aeaciden succedere vota nepotem 227 iussit et amplexus in virginis ire marinae. 228 Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus, 229 bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, 230 portus erat; summis inductum est aequor harenis; 231 litus habet solidum, quod nec vestigia servet 232 nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; 233 myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis. 234 est specus in medio, natura factus an arte, 235 ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire 236 frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. 237 illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, 238 occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, 239 vim parat, innectens ambobus colla lacertis; 240 quod nisi venisses variatis saepe figuris 241 ad solitas artes, auso foret ille potitus; 242 sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat; 243 nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus; 244 tertia forma fuit maculosae tigridis: illa 245 territus Aeacides a corpore bracchia solvit. 246 inde deos pelagi vino super aequora fuso 247 et pecoris fibris et fumo turis adorat, 248 donec Carpathius medio de gurgite vates 249 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, 250 tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, 251 ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. 252 nec te decipiat centum mentita figuras, 253 sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' 254 dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum 255 admisitque suos in verba novissima fluctus. 256 Pronus erat Titan inclinatoque tenebat 257 Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto 258 Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; 259 vix bene virgineos Peleus invaserat artus: 260 illa novat formas, donec sua membra teneri 261 sentit et in partes diversas bracchia tendi. 262 tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis' 263 exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros 264 et potitur votis ingentique inplet Achille. 265 Felix et nato, felix et coniuge Peleus, 266 et cui, si demas iugulati crimina Phoci, 267 omnia contigerant: fraterno sanguine sontem 268 expulsumque domo patria Trachinia tellus 269 accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat 270 Lucifero genitore satus patriumque nitorem 271 ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus 272 dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. 273 quo postquam Aeacides fessus curaque viaque 274 venit et intravit paucis comitantibus urbem, 275 quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, 276 haut procul a muris sub opaca valle reliquit; 277 copia cum facta est adeundi prima tyranni, 278 velamenta manu praetendens supplice, qui sit 279 quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat 280 mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro 281 se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore 282 talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi 283 nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; 284 adicis huic animo momenta potentia, clarum 285 nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando! 286 quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, 287 qualiacumque vides! utinam meliora videres!' 288 et flebat: moveat tantos quae causa dolores, 289 Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: 290 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes 291 terret aves, semper pennas habuisse putetis: 292 vir fuit (ettanta est animi constantiaiam tum 293 acer erat belloque ferox ad vimque paratus) 294 nomine Daedalion. illo genitore creatis, 295 qui vocat Auroram caeloque novissimus exit, 296 culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae 297 coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: 298 illius virtus reges gentesque subegit, 299 quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. 300 nata erat huic Chione, quae dotatissima forma 301 mille procos habuit, bis septem nubilis annis. 302 forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, 303 ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo, 304 videre hanc pariter, pariter traxere colorem. 305 spem veneris differt in tempora noctis Apollo; 306 non fert ille moras virgaque movente soporem 307 virginis os tangit: tactu iacet illa potenti 308 vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris: 309 Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. 310 ut sua maturus conplevit tempora venter, 311 alipedis de stirpe dei versuta propago 312 nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, 313 candida de nigris et de candentibus atra 314 qui facere adsuerat, patriae non degener artis; 315 nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) 316 carmine vocali clarus citharaque Philammon. 317 quid peperisse duos et dis placuisse duobus 318 et forti genitore et progenitore nitenti 319 esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? 320 obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae 321 sustinuit faciemque deae culpavit, at illi 322 ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit. 323 nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam 324 inpulit et meritam traiecit harundine linguam. 325 lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, 326 conantemque loqui cum sanguine vita reliquit; 327 quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem 328 corde tuli fratrique pio solacia dixi, 329 quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti 330 accipit et natam delamentatur ademptam; 331 ut vero ardentem vidit, quater impetus illi 332 in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus 333 concita membra fugae mandat similisque iuvenco 334 spicula crabronum pressa cervice gerenti, 335 qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus 336 plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. 337 effugit ergo omnes veloxque cupidine leti 338 vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, 339 cum se Daedalion saxo misisset ab alto, 340 fecit avem et subitis pendentem sustulit alis 341 oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, 342 virtutem antiquam, maiores corpore vires, 343 et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes 344 saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.' 345 Quae dum Lucifero genitus miracula narrat 346 de consorte suo, cursu festinus anhelo 347 advolat armenti custos Phoceus Onetor 348 et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum 349 cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, 350 pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris; 351 ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos 352 adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe 353 tantum respiceret, quantum superesse videret, 354 parsque boum fulvis genua inclinarat harenis 355 latarumque iacens campos spectabat aquarum, 356 pars gradibus tardis illuc errabat et illuc; 357 nant alii celsoque exstant super aequora collo. 358 templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, 359 sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto: 360 Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti 361 edidit esse deos, dum retia litore siccat); 362 iuncta palus huic est densis obsessa salictis, 363 quam restagnantis fecit maris unda paludem: 364 inde fragore gravi strepitans loca proxima terret, 365 belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit, 366 oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus 367 fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. 368 qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, 369 acrior est rabie: neque enim ieiunia curat 370 caede boum diramque famem finire, sed omne 371 vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. 372 pars quoque de nobis funesto saucia morsu, 373 dum defensamus, leto est data; sanguine litus 374 undaque prima rubet demugitaeque paludes. 375 sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: 376 dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, 377 arma capessamus coniunctaque tela feramus!' 378 dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant, 379 sed memor admissi Nereida conligit orbam 380 damna sua inferias exstincto mittere Phoco. 381 induere arma viros violentaque sumere tela 382 rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat 383 ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu 384 prosilit et nondum totos ornata capillos 385 disicit hos ipsos colloque infusa mariti, 386 mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur 387 et lacrimis, animasque duas ut servet in una. 388 Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque 389 pone metus! plena est promissi gratia vestri. 390 non placet arma mihi contra nova monstra moveri; 391 numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris, 392 arce focus summa, fessis nota grata carinis: 393 ascendunt illuc stratosque in litore tauros 394 cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento 395 ore ferum, longos infectum sanguine villos. 396 inde manus tendens in aperti litora ponti 397 caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, 398 orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis 399 flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex 400 accepit veniam. sed enim revocatus ab acri 401 caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, 402 donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae 403 marmore mutavit: corpus praeterque colorem 404 omnia servavit, lapidis color indicat illum 405 iam non esse lupum, iam non debere timeri. 406 nec tamen hac profugum consistere Pelea terra 407 fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic 408 sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. 409 Interea fratrisque sui fratremque secutis 410 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, 411 consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, 412 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus 413 invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. 414 consilii tamen ante sui, fidissima, certam 415 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus 416 ossa receperunt, buxoque simillimus ora 417 pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. 418 ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit 419 singultuque pias interrumpente querellas 420 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem 421 vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? 422 iam potes Alcyone securus abesse relicta? 423 iam via longa placet? iam sum tibi carior absens? 424 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, 425 non etiam metuam, curaeque timore carebunt. 426 aequora me terrent et ponti tristis imago: 427 et laceras nuper tabulas in litore vidi 428 et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. 429 neve tuum fallax animum fiducia tangat, 430 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes 431 contineat ventos, et, cum velit, aequora placet. 432 cum semel emissi tenuerunt aequora venti, 433 nil illis vetitum est: incommendataque tellus 434 omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant 435 excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. 436 quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna 437 parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos. 438 quod tua si flecti precibus sententia nullis, 439 care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, 440 me quoque tolle simul! certe iactabimur una, 441 nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, 442 quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' 443 Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur 444 sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; 445 sed neque propositos pelagi dimittere cursus, 446 nec vult Alcyonen in par 447

Dichtung