Zum Hauptinhalt

Metamorphoses X von Ovid

Inde per inmensum croceo velatus amictu 1 aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras 2 tendit et Orphea nequiquam voce vocatur. 3 adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba 4 nec laetos vultus nec felix attulit omen. 5 fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo 6 usque fuit nullosque invenit motibus ignes. 7 exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas 8 dum nova Naiadum turba comitata vagatur, 9 occidit in talum serpentis dente recepto. 10 quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras 11 deflevit vates, ne non temptaret et umbras, 12 ad Styga Taenaria est ausus descendere porta 13 perque leves populos simulacraque functa sepulcro 14 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem 15 umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis 16 sic ait: 'o positi sub terra numina mundi, 17 in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, 18 si licet et falsi positis ambagibus oris 19 vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem 20 Tartara, descendi, nec uti villosa colubris 21 terna Medusaei vincirem guttura monstri: 22 causa viae est coniunx, in quam calcata venenum 23 vipera diffudit crescentesque abstulit annos. 24 posse pati volui nec me temptasse negabo: 25 vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est; 26 an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse, 27 famaque si veteris non est mentita rapinae, 28 vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris, 29 per Chaos hoc ingens vastique silentia regni, 30 Eurydices, oro, properata retexite fata. 31 omnia debemur vobis, paulumque morati 32 serius aut citius sedem properamus ad unam. 33 tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque 34 humani generis longissima regna tenetis. 35 haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, 36 iuris erit vestri: pro munere poscimus usum; 37 quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est 38 nolle redire mihi: leto gaudete duorum.' 39 Talia dicentem nervosque ad verba moventem 40 exsangues flebant animae; nec Tantalus undam 41 captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis, 42 nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt 43 Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. 44 tunc primum lacrimis victarum carmine fama est 45 Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx 46 sustinet oranti nec, qui regit ima, negare, 47 Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes 48 inter et incessit passu de vulnere tardo. 49 hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, 50 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas 51 exierit valles; aut inrita dona futura. 52 carpitur adclivis per muta silentia trames, 53 arduus, obscurus, caligine densus opaca, 54 nec procul afuerunt telluris margine summae: 55 hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi 56 flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est, 57 bracchiaque intendens prendique et prendere certans 58 nil nisi cedentes infelix arripit auras. 59 iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam 60 questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?) 61 supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille 62 acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est. 63 Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, 64 quam tria qui timidus, medio portante catenas, 65 colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit, 66 quam natura prior saxo per corpus oborto, 67 quique in se crimen traxit voluitque videri 68 Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, 69 infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam 70 pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. 71 orantem frustraque iterum transire volentem 72 portitor arcuerat: septem tamen ille diebus 73 squalidus in ripa Cereris sine munere sedit; 74 cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. 75 esse deos Erebi crudeles questus, in altam 76 se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. 77 Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum 78 finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus 79 femineam Venerem, seu quod male cesserat illi, 80 sive fidem dederat; multas tamen ardor habebat 81 iungere se vati, multae doluere repulsae. 82 ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem 83 in teneros transferre mares citraque iuventam 84 aetatis breve ver et primos carpere flores. 85 Collis erat collemque super planissima campi 86 area, quam viridem faciebant graminis herbae: 87 umbra loco deerat; qua postquam parte resedit 88 dis genitus vates et fila sonantia movit, 89 umbra loco venit: non Chaonis afuit arbor, 90 non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, 91 nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, 92 et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis 93 enodisque abies curvataque glandibus ilex 94 et platanus genialis acerque coloribus inpar 95 amnicolaeque simul salices et aquatica lotos 96 perpetuoque virens buxum tenuesque myricae 97 et bicolor myrtus et bacis caerula tinus. 98 vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una 99 pampineae vites et amictae vitibus ulmi 100 ornique et piceae pomoque onerata rubenti 101 arbutus et lentae, victoris praemia, palmae 102 et succincta comas hirsutaque vertice pinus, 103 grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis 104 exuit hac hominem truncoque induruit illo. 105 Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, 106 nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, 107 qui citharam nervis et nervis temperat arcum. 108 namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva 109 ingens cervus erat, lateque patentibus altas 110 ipse suo capiti praebebat cornibus umbras. 111 cornua fulgebant auro, demissaque in armos 112 pendebant tereti gemmata monilia collo. 113 bulla super frontem parvis argentea loris 114 vincta movebatur; parilesque ex aere nitebant 115 auribus e geminis circum cava tempora bacae; 116 isque metu vacuus naturalique pavore 117 deposito celebrare domos mulcendaque colla 118 quamlibet ignotis manibus praebere solebat. 119 sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, 120 gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum 121 ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam, 122 tu modo texebas varios per cornua flores, 123 nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc 124 mollia purpureis frenabas ora capistris. 125 Aestus erat mediusque dies, solisque vapore 126 concava litorei fervebant bracchia Cancri: 127 fessus in herbosa posuit sua corpora terra 128 cervus et arborea frigus ducebat ab umbra. 129 hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto 130 fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit, 131 velle mori statuit. quae non solacia Phoebus 132 dixit et, ut leviter pro materiaque doleret, 133 admonuit! gemit ille tamen munusque supremum 134 hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. 135 iamque per inmensos egesto sanguine fletus 136 in viridem verti coeperunt membra colorem, 137 et, modo qui nivea pendebant fronte capilli, 138 horrida caesaries fieri sumptoque rigore 139 sidereum gracili spectare cacumine caelum. 140 ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis 141 lugebisque alios aderisque dolentibus' inquit. 142 Tale nemus vates attraxerat inque ferarum 143 concilio, medius turbae, volucrumque sedebat. 144 ut satis inpulsas temptavit pollice chordas 145 et sensit varios, quamvis diversa sonarent, 146 concordare modos, hoc vocem carmine movit: 147 'ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno) 148 carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas 149 dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas 150 sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis. 151 nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus 152 dilectos superis inconcessisque puellas 153 ignibus attonitas meruisse libidine poenam. 154 'Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore 155 arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse, 156 quam quod erat, mallet. nulla tamen alite verti 157 dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. 158 nec mora, percusso mendacibus aere pennis 159 abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet 160 invitaque Iovi nectar Iunone ministrat. 161 'Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, 162 tristia si spatium ponendi fata dedissent. 163 qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit 164 ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, 165 tu totiens oreris viridique in caespite flores. 166 te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe 167 in medio positi caruerunt praeside Delphi, 168 dum deus Eurotan inmunitamque frequentat 169 Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae: 170 inmemor ipse sui non retia ferre recusat, 171 non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui 172 ire comes, longaque alit adsuetudine flammas. 173 iamque fere medius Titan venientis et actae 174 noctis erat spatioque pari distabat utrimque, 175 corpora veste levant et suco pinguis olivi 176 splendescunt latique ineunt certamina disci. 177 quem prius aerias libratum Phoebus in auras 178 misit et oppositas disiecit pondere nubes; 179 reccidit in solidam longo post tempore terram 180 pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem. 181 protinus inprudens actusque cupidine lusus 182 tollere Taenarides orbem properabat, at illum 183 dura repercusso subiecit verbere tellus 184 in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque 185 quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, 186 et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, 187 nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. 188 nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus. 189 ut, siquis violas rigidumve papaver in horto 190 liliaque infringat fulvis horrentia linguis, 191 marcida demittant subito caput illa vietum 192 nec se sustineant spectentque cacumine terram: 193 sic vultus moriens iacet et defecta vigore 194 ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit. 195 "laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa," 196 Phoebus ait "videoque tuum, mea crimina, vulnus. 197 tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto 198 inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor. 199 quae mea culpa tamen, nisi si lusisse vocari 200 culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari? 201 atque utinam tecumque mori vitamque liceret 202 reddere! quod quoniam fatali lege tenemur, 203 semper eris mecum memorique haerebis in ore. 204 te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, 205 flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. 206 tempus et illud erit, quo se fortissimus heros 207 addat in hunc florem folioque legatur eodem." 208 talia dum vero memorantur Apollinis ore, 209 ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas, 210 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro 211 flos oritur formamque capit, quam lilia, si non 212 purpureus color his, argenteus esset in illis. 213 non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): 214 ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI 215 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est. 216 nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque 217 durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum 218 annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. 219 'At si forte roges fecundam Amathunta metallis, 220 an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque 221 atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu 222 frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastae. 223 ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara; 224 ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam 225 advena vidisset, mactatos crederet illic 226 lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes: 227 hospes erat caesus! sacris offensa nefandis 228 ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat 229 deserere alma Venus. "sed quid loca grata, quid urbes 230 peccavere meae? quod" dixit "crimen in illis? 231 exilio poenam potius gens inpia pendat 232 vel nece vel siquid medium est mortisque fugaeque. 233 idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?" 234 dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum 235 flexit et admonita est haec illis posse relinqui 236 grandiaque in torvos transformat membra iuvencos. 237 'Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae 238 esse negare deam; pro quo sua numinis ira 239 corpora cum fama primae vulgasse feruntur, 240 utque pudor cessit, sanguisque induruit oris, 241 in rigidum parvo silicem discrimine versae. 242 'Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis 243 viderat, offensus vitiis, quae plurima menti 244 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs 245 vivebat thalamique diu consorte carebat. 246 interea niveum mira feliciter arte 247 sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci 248 nulla potest, operisque sui concepit amorem. 249 virginis est verae facies, quam vivere credas, 250 et, si non obstet reverentia, velle moveri: 251 ars adeo latet arte sua. miratur et haurit 252 pectore Pygmalion simulati corporis ignes. 253 saepe manus operi temptantes admovet, an sit 254 corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur. 255 oscula dat reddique putat loquiturque tenetque 256 et credit tactis digitos insidere membris 257 et metuit, pressos veniat ne livor in artus, 258 et modo blanditias adhibet, modo grata puellis 259 munera fert illi conchas teretesque lapillos 260 et parvas volucres et flores mille colorum 261 liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas 262 Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus, 263 dat digitis gemmas, dat longa monilia collo, 264 aure leves bacae, redimicula pectore pendent: 265 cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur. 266 conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis 267 adpellatque tori sociam adclinataque colla 268 mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit. 269 'Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro 270 venerat, et pandis inductae cornibus aurum 271 conciderant ictae nivea cervice iuvencae, 272 turaque fumabant, cum munere functus ad aras 273 constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis, 274 sit coniunx, opto," non ausus "eburnea virgo" 275 dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnae." 276 sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, 277 vota quid illa velint et, amici numinis omen, 278 flamma ter accensa est apicemque per aera duxit. 279 ut rediit, simulacra suae petit ille puellae 280 incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est; 281 admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat: 282 temptatum mollescit ebur positoque rigore 283 subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole 284 cera remollescit tractataque pollice multas 285 flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. 286 dum stupet et dubie gaudet fallique veretur, 287 rursus amans rursusque manu sua vota retractat. 288 corpus erat! saliunt temptatae pollice venae. 289 tum vero Paphius plenissima concipit heros 290 verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem 291 ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo 292 sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen 293 attollens pariter cum caelo vidit amantem. 294 coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis 295 cornibus in plenum noviens lunaribus orbem 296 illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. 297 'Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset, 298 inter felices Cinyras potuisset haberi. 299 dira canam; procul hinc natae, procul este parente 300 aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, 301 desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, 302 vel, si credetis, facti quoque credite poenam. 303 si tamen admissum sinit hoc natura videri, 304 [gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,] 305 gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, 306 quae tantum genuere nefas: sit dives amomo 307 cinnamaque costumque suum sudataque ligno 308 tura ferat floresque alios Panchaia tellus, 309 dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor. 310 ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, 311 Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto; 312 stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis 313 e tribus una soror: scelus est odisse parentem, 314 hic amor est odio maius scelus.—undique lecti 315 te cupiunt proceres, totoque Oriente iuventus 316 ad thalami certamen adest: ex omnibus unum 317 elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus. 318 illa quidem sentit foedoque repugnat amori 319 et secum "quo mente feror? quid molior?" inquit 320 "di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, 321 hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, 322 si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur 323 hanc Venerem pietas: coeunt animalia nullo 324 cetera dilectu, nec habetur turpe iuvencae 325 ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, 326 quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius 327 semine concepta est, ex illo concipit ales. 328 felices, quibus ista licent! humana malignas 329 cura dedit leges, et quod natura remittit, 330 invida iura negant. gentes tamen esse feruntur, 331 in quibus et nato genetrix et nata parenti 332 iungitur, et pietas geminato crescit amore. 333 me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, 334 fortunaque loci laedor!—quid in ista revolvor? 335 spes interdictae, discedite! dignus amari 336 ille, sed ut pater, est.—ergo, si filia magni 337 non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem: 338 nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno 339 est mihi proximitas: aliena potentior essem. 340 ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, 341 dum scelus effugiam; retinet malus ardor euntem, 342 ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque 343 osculaque admoveam, si nil conceditur ultra. 344 ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo? 345 et quot confundas et iura et nomina, sentis? 346 tune eris et matris paelex et adultera patris? 347 tune soror nati genetrixque vocabere fratris? 348 nec metues atro crinitas angue sorores, 349 quas facibus saevis oculos atque ora petentes 350 noxia corda vident? at tu, dum corpore non es 351 passa nefas, animo ne concipe neve potentis 352 concubitu vetito naturae pollue foedus! 353 velle puta: res ipsa vetat; pius ille memorque est 354 moris—et o vellem similis furor esset in illo!" 355 'Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, 356 quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa, 357 nominibus dictis, cuius velit esse mariti; 358 illa silet primo patriisque in vultibus haerens 359 aestuat et tepido suffundit lumina rore. 360 virginei Cinyras haec credens esse timoris, 361 flere vetat siccatque genas atque oscula iungit; 362 Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem 363 optet habere virum, "similem tibi" dixit; at ille 364 non intellectam vocem conlaudat et "esto 365 tam pia semper" ait. pietatis nomine dicto 366 demisit vultus sceleris sibi conscia virgo. 367 'Noctis erat medium, curasque et corpora somnus 368 solverat; at virgo Cinyreia pervigil igni 369 carpitur indomito furiosaque vota retractat 370 et modo desperat, modo vult temptare, pudetque 371 et cupit, et, quid agat, non invenit, utque securi 372 saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, 373 quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur, 374 sic animus vario labefactus vulnere nutat 375 huc levis atque illuc momentaque sumit utroque, 376 nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris. 377 mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces 378 destinat et zona summo de poste revincta 379 "care, vale, Cinyra, causamque intellege mortis!" 380 dixit et aptabat pallenti vincula collo. 381 'Murmura verborum fidas nutricis ad aures 382 pervenisse ferunt limen servantis alumnae. 383 surgit anus reseratque fores mortisque paratae 384 instrumenta videns spatio conclamat eodem 385 seque ferit scinditque sinus ereptaque collo 386 vincula dilaniat; tum denique flere vacavit, 387 tum dare conplexus laqueique requirere causam. 388 muta silet virgo terramque inmota tuetur 389 et deprensa dolet tardae conamina mortis. 390 instat anus canosque suos et inania nudans 391 ubera per cunas alimentaque prima precatur, 392 ut sibi committat, quicquid dolet. illa rogantem 393 aversata gemit; certa est exquirere nutrix 394 nec solam spondere fidem. "dic" inquit "opemque 395 me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus. 396 seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis; 397 sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu; 398 ira deum sive est, sacris placabilis ira. 399 quid rear ulterius? certe fortuna domusque 400 sospes et in cursu est: vivunt genetrixque paterque." 401 Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo 402 pectore; nec nutrix etiamnum concipit ullum 403 mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem; 404 propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi 405 indicet, et gremio lacrimantem tollit anili 406 atque ita conplectens infirmis membra lacertis 407 "sensimus," inquit "amas! et in hoc mea (pone timorem) 408 sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam 409 hoc pater." exiluit gremio furibunda torumque 410 ore premens "discede, precor, miseroque pudori 411 parce!" ait; instanti "discede, aut desine" dixit 412 "quaerere, quid doleam! scelus est, quod scire laboras." 413 horret anus tremulasque manus annisque metuque 414 tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae 415 et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, 416 terret et indicium laquei coeptaeque minatur 417 mortis et officium commisso spondet amori. 418 extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis 419 pectora nutricis conataque saepe fateri 420 saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora 421 texit et "o" dixit "felicem coniuge matrem!" 422 hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus 423 ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto 424 vertice canities rigidis stetit hirta capillis, 425 multaque, ut excuteret diros, si posset, amores, 426 addidit. at virgo scit se non falsa moneri; 427 certa mori tamen est, si non potiatur amore. 428 "vive," ait haec, "potiere tuo"—et, non ausa "parente" 429 dicere, conticuit promissaque numine firmat. 430 'Festa piae Cereris celebrabant annua matres 431 illa, quibus nivea velatae corpora veste 432 primitias frugum dant spicea serta suarum 433 perque novem noctes venerem tactusque viriles 434 in vetitis numerant: turba Cenchreis in illa 435 regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat. 436 ergo legitima vacuus dum coniuge lectus, 437 nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix, 438 nomine mentito veros exponit amores 439 et faciem laudat; quaesitis virginis annis 440 "par" ait "est Myrrhae." quam postquam adducere iussa est 441 utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna: 442 vicimus!" infelix non toto pectore sentit 443 laetitiam virgo, praesagaque pe 444

Dichtung