Metamorphoses I von Ovid
1 Abschnitt, 445 Zeilen, 2550 Wörter
In nova fert animus mutatas dicere formas 1 corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) 2 adspirate meis primaque ab origine mundi 3 ad mea perpetuum deducite tempora carmen! 4 Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum 5 unus erat toto naturae vultus in orbe, 6 quem dixere chaos: rudis indigestaque moles 7 nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem 8 non bene iunctarum discordia semina rerum. 9 nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, 10 nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, 11 nec circumfuso pendebat in aere tellus 12 ponderibus librata suis, nec bracchia longo 13 margine terrarum porrexerat Amphitrite; 14 utque erat et tellus illic et pontus et aer, 15 sic erat instabilis tellus, innabilis unda, 16 lucis egens aer; nulli sua forma manebat, 17 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno 18 frigida pugnabant calidis, umentia siccis, 19 mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. 20 Hanc deus et melior litem natura diremit. 21 nam caelo terras et terris abscidit undas 22 et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. 23 quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, 24 dissociata locis concordi pace ligavit: 25 ignea convexi vis et sine pondere caeli 26 emicuit summaque locum sibi fecit in arce; 27 proximus est aer illi levitate locoque; 28 densior his tellus elementaque grandia traxit 29 et pressa est gravitate sua; circumfluus umor 30 ultima possedit solidumque coercuit orbem. 31 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum 32 congeriem secuit sectamque in membra coegit, 33 principio terram, ne non aequalis ab omni 34 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. 35 tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis 36 iussit et ambitae circumdare litora terrae; 37 addidit et fontes et stagna inmensa lacusque 38 fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, 39 quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, 40 in mare perveniunt partim campoque recepta 41 liberioris aquae pro ripis litora pulsant. 42 iussit et extendi campos, subsidere valles, 43 fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes, 44 utque duae dextra caelum totidemque sinistra 45 parte secant zonae, quinta est ardentior illis, 46 sic onus inclusum numero distinxit eodem 47 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. 48 quarum quae media est, non est habitabilis aestu; 49 nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit 50 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. 51 Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae 52 pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. 53 illic et nebulas, illic consistere nubes 54 iussit et humanas motura tonitrua mentes 55 et cum fulminibus facientes fulgura ventos. 56 His quoque non passim mundi fabricator habendum 57 aera permisit; vix nunc obsistitur illis, 58 cum sua quisque regat diverso flamina tractu, 59 quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 60 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit 61 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; 62 vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, 63 proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones 64 horrifer invasit Boreas; contraria tellus 65 nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. 66 haec super inposuit liquidum et gravitate carentem 67 aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. 68 Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, 69 cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, 70 sidera coeperunt toto effervescere caelo; 71 neu regio foret ulla suis animalibus orba, 72 astra tenent caeleste solum formaeque deorum, 73 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, 74 terra feras cepit, volucres agitabilis aer. 75 Sanctius his animal mentisque capacius altae 76 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: 77 natus homo est, sive hunc divino semine fecit 78 ille opifex rerum, mundi melioris origo, 79 sive recens tellus seductaque nuper ab alto 80 aethere cognati retinebat semina caeli. 81 quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis, 82 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, 83 pronaque cum spectent animalia cetera terram, 84 os homini sublime dedit caelumque videre 85 iussit et erectos ad sidera tollere vultus: 86 sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus 87 induit ignotas hominum conversa figuras. 88 Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, 89 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 90 poena metusque aberant, nec verba minantia fixo 91 aere legebantur, nec supplex turba timebat 92 iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. 93 nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 94 montibus in liquidas pinus descenderat undas, 95 nullaque mortales praeter sua litora norant; 96 nondum praecipites cingebant oppida fossae; 97 non tuba derecti, non aeris cornua flexi, 98 non galeae, non ensis erat: sine militis usu 99 mollia securae peragebant otia gentes. 100 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis 101 saucia vomeribus per se dabat omnia tellus, 102 contentique cibis nullo cogente creatis 103 arbuteos fetus montanaque fraga legebant 104 cornaque et in duris haerentia mora rubetis 105 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. 106 ver erat aeternum, placidique tepentibus auris 107 mulcebant zephyri natos sine semine flores; 108 mox etiam fruges tellus inarata ferebat, 109 nec renovatus ager gravidis canebat aristis; 110 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, 111 flavaque de viridi stillabant ilice mella. 112 Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso 113 sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, 114 auro deterior, fulvo pretiosior aere. 115 Iuppiter antiqui contraxit tempora veris 116 perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos 117 et breve ver spatiis exegit quattuor annum. 118 tum primum siccis aer fervoribus ustus 119 canduit, et ventis glacies adstricta pependit; 120 tum primum subiere domos; domus antra fuerunt 121 et densi frutices et vinctae cortice virgae. 122 semina tum primum longis Cerealia sulcis 123 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. 124 Tertia post illam successit aenea proles, 125 saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, 126 non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. 127 protinus inrupit venae peioris in aevum 128 omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; 129 in quorum subiere locum fraudesque dolusque 130 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. 131 vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos 132 navita, quaeque prius steterant in montibus altis, 133 fluctibus ignotis insultavere carinae, 134 communemque prius ceu lumina solis et auras 135 cautus humum longo signavit limite mensor. 136 nec tantum segetes alimentaque debita dives 137 poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae, 138 quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, 139 effodiuntur opes, inritamenta malorum. 140 iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum 141 prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, 142 sanguineaque manu crepitantia concutit arma. 143 vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 144 non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; 145 inminet exitio vir coniugis, illa mariti, 146 lurida terribiles miscent aconita novercae, 147 filius ante diem patrios inquirit in annos: 148 victa iacet pietas, et virgo caede madentis 149 ultima caelestum terras Astraea reliquit. 150 Neve foret terris securior arduus aether, 151 adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas 152 altaque congestos struxisse ad sidera montis. 153 tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 154 fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae. 155 obruta mole sua cum corpora dira iacerent, 156 perfusam multo natorum sanguine Terram 157 immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem 158 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 159 in faciem vertisse hominum; sed et illa propago 160 contemptrix superum saevaeque avidissima caedis 161 et violenta fuit: scires e sanguine natos. 162 Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, 163 ingemit et facto nondum vulgata recenti 164 foeda Lycaoniae referens convivia mensae 165 ingentes animo et dignas Iove concipit iras 166 conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. 167 Est via sublimis, caelo manifesta sereno; 168 lactea nomen habet, candore notabilis ipso. 169 hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 170 regalemque domum: dextra laevaque deorum 171 atria nobilium valvis celebrantur apertis. 172 plebs habitat diversa locis: hac parte potentes 173 caelicolae clarique suos posuere penates; 174 hic locus est, quem, si verbis audacia detur, 175 haud timeam magni dixisse Palatia caeli. 176 Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, 177 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno 178 terrificam capitis concussit terque quaterque 179 caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. 180 talibus inde modis ora indignantia solvit: 181 'non ego pro mundi regno magis anxius illa 182 tempestate fui, qua centum quisque parabat 183 inicere anguipedum captivo bracchia caelo. 184 nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 185 corpore et ex una pendebat origine bellum; 186 nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, 187 perdendum est mortale genus: per flumina iuro 188 infera sub terras Stygio labentia luco! 189 cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae 190 ense recidendum, ne pars sincera trahatur. 191 sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae 192 faunique satyrique et monticolae silvani; 193 quos quoniam caeli nondum dignamur honore, 194 quas dedimus, certe terras habitare sinamus. 195 an satis, o superi, tutos fore creditis illos, 196 cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, 197 struxerit insidias notus feritate Lycaon?' 198 Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 199 talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit 200 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, 201 attonitum tantae subito terrore ruinae 202 humanum genus est totusque perhorruit orbis; 203 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum 204 quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque 205 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. 206 substitit ut clamor pressus gravitate regentis, 207 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: 208 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit; 209 quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. 210 contigerat nostras infamia temporis aures; 211 quam cupiens falsam summo delabor Olympo 212 et deus humana lustro sub imagine terras. 213 longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 214 enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. 215 Maenala transieram latebris horrenda ferarum 216 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: 217 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni 218 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 219 signa dedi venisse deum, vulgusque precari 220 coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, 221 mox ait "experiar deus hic discrimine aperto 222 an sit mortalis: nec erit dubitabile verum." 223 nocte gravem somno necopina perdere morte 224 comparat: haec illi placet experientia veri; 225 nec contentus eo, missi de gente Molossa 226 obsidis unius iugulum mucrone resolvit 227 atque ita semineces partim ferventibus artus 228 mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 229 quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma 230 in domino dignos everti tecta penates; 231 territus ipse fugit nactusque silentia ruris 232 exululat frustraque loqui conatur: ab ipso 233 colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis 234 vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. 235 in villos abeunt vestes, in crura lacerti: 236 fit lupus et veteris servat vestigia formae; 237 canities eadem est, eadem violentia vultus, 238 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. 239 occidit una domus, sed non domus una perire 240 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. 241 in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, 242 quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.' 243 Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi 244 adiciunt, alii partes adsensibus inplent. 245 est tamen humani generis iactura dolori 246 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae 247 forma futura rogant, quis sit laturus in aras 248 tura, ferisne paret populandas tradere terras. 249 talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) 250 rex superum trepidare vetat subolemque priori 251 dissimilem populo promittit origine mira. 252 Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; 253 sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 254 conciperet flammas longusque ardesceret axis: 255 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, 256 quo mare, quo tellus correptaque regia caeli 257 ardeat et mundi moles obsessa laboret. 258 tela reponuntur manibus fabricata cyclopum; 259 poena placet diversa, genus mortale sub undis 260 perdere et ex omni nimbos demittere caelo. 261 Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris 262 et quaecumque fugant inductas flamina nubes 263 emittitque Notum. madidis Notus evolat alis, 264 terribilem picea tectus caligine vultum; 265 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis; 266 fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. 267 utque manu lata pendentia nubila pressit, 268 fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi; 269 nuntia Iunonis varios induta colores 270 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. 271 sternuntur segetes et deplorata coloni 272 vota iacent, longique perit labor inritus anni. 273 Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 274 caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. 275 convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni 276 intravere sui, 'non est hortamine longo 277 nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras: 278 sic opus est! aperite domos ac mole remota 279 fluminibus vestris totas inmittite habenas!' 280 iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant 281 et defrenato volvuntur in aequora cursu. 282 Ipse tridente suo terram percussit, at illa 283 intremuit motuque vias patefecit aquarum. 284 exspatiata ruunt per apertos flumina campos 285 cumque satis arbusta simul pecudesque virosque 286 tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. 287 si qua domus mansit potuitque resistere tanto 288 indeiecta malo, culmen tamen altior huius 289 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 290 iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: 291 omnia pontus erant, derant quoque litora ponto. 292 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca 293 et ducit remos illic, ubi nuper arabat: 294 ille supra segetes aut mersae culmina villae 295 navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. 296 figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, 297 aut subiecta terunt curvae vineta carinae; 298 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 299 nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. 300 mirantur sub aqua lucos urbesque domosque 301 Nereides, silvasque tenent delphines et altis 302 incursant ramis agitataque robora pulsant. 303 nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, 304 unda vehit tigres; nec vires fulminis apro, 305 crura nec ablato prosunt velocia cervo, 306 quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, 307 in mare lassatis volucris vaga decidit alis. 308 obruerat tumulos inmensa licentia ponti, 309 pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 310 maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, 311 illos longa domant inopi ieiunia victu. 312 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, 313 terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo 314 pars maris et latus subitarum campus aquarum. 315 mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, 316 nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. 317 hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) 318 cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, 319 Corycidas nymphas et numina montis adorant 320 fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: 321 non illo melior quisquam nec amantior aequi 322 vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. 323 Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem 324 et superesse virum de tot modo milibus unum, 325 et superesse vidit de tot modo milibus unam, 326 innocuos ambo, cultores numinis ambo, 327 nubila disiecit nimbisque aquilone remotis 328 et caelo terras ostendit et aethera terris. 329 nec maris ira manet, positoque tricuspide telo 330 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum 331 exstantem atque umeros innato murice tectum 332 caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti 333 inspirare iubet fluctusque et flumina signo 334 iam revocare dato: cava bucina sumitur illi, 335 tortilis in latum quae turbine crescit ab imo, 336 bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, 337 litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo; 338 tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba 339 contigit et cecinit iussos inflata receptus, 340 omnibus audita est telluris et aequoris undis, 341 et quibus est undis audita, coercuit omnes. 342 iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, 343 flumina subsidunt collesque exire videntur; 344 surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, 345 postque diem longam nudata cacumina silvae 346 ostendunt limumque tenent in fronde relictum 347 Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem 348 et desolatas agere alta silentia terras, 349 Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 350 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes, 351 quam commune mihi genus et patruelis origo, 352 deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, 353 terrarum, quascumque vident occasus et ortus, 354 nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. 355 haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae 356 certa satis; terrent etiamnum nubila mentem. 357 quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, 358 nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem 359 ferre modo posses? quo consolante doleres! 360 namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet, 361 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. 362 o utinam possim populos reparare paternis 363 artibus atque animas formatae infundere terrae! 364 nunc genus in nobis restat mortale duobus. 365 sic visum superis: hominumque exempla manemus.' 366 dixerat, et flebant: placuit caeleste precari 367 numen et auxilium per sacras quaerere sortes. 368 nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas, 369 ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. 370 inde ubi libatos inroravere liquores 371 vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae 372 ad delubra deae, quorum fastigia turpi 373 pallebant musco stabantque sine ignibus arae. 374 ut templi tetigere gradus, procumbit uterque 375 pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo 376 atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis 377 victa remollescunt, si flectitur ira deorum, 378 dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri 379 arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!' 380 Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo 381 et velate caput cinctasque resolvite vestes 382 ossaque post tergum magnae iactate parentis!' 383 obstupuere diu: rumpitque silentia voce 384 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, 385 detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque 386 laedere iactatis maternas ossibus umbras. 387 interea repetunt caecis obscura latebris 388 verba datae sortis secum inter seque volutant. 389 inde Promethides placidis Epimethida dictis 390 mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis, 391 aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!) 392 magna parens terra est: lapides in corpore terrae 393 ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.' 394 Coniugis augurio quamquam Titania mota est, 395 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo 396 diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit? 397 descendunt: velantque caput tunicasque recingunt 398 et iussos lapides sua post vestigia mittunt. 399 saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) 400 ponere duritiem coepere suumque rigorem 401 mollirique mora mollitaque ducere formam. 402 mox ubi creverunt naturaque mitior illis 403 contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri 404 forma potest hominis, sed uti de marmore coepta 405 non exacta satis rudibusque simillima signis, 406 quae tamen ex illis aliquo pars umida suco 407 et terrena fuit, versa est in corporis usum; 408 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, 409 quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit, 410 inque brevi spatio superorum numine saxa 411 missa viri manibus faciem traxere virorum 412 et de femineo reparata est femina iactu. 413 inde genus durum sumus experiensque laborum 414 et documenta damus qua simus origine nati. 415 Cetera diversis tellus animalia formis 416 sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne 417 percaluit solis, caenumque udaeque paludes 418 intumuere aestu, fecundaque semina rerum 419 vivaci nutrita solo ceu matris in alvo 420 creverunt faciemque aliquam cepere morando. 421 sic ubi deseruit madidos septemfluus agros 422 Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo 423 aetherioque recens exarsit sidere limus, 424 plurima cultores versis animalia glaebis 425 inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum 426 nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque 427 trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe 428 altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. 429 quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, 430 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus, 431 cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes 432 res creat, et discors concordia fetibus apta est. 433 ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti 434 solibus aetheriis altoque recanduit aestu, 435 edidit innumeras species; partimque figuras 436 rettulit antiquas, partim nova monstra creavit. 437 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, 438 tum genuit, populisque novis, incognita serpens, 439 terror eras: tantum spatii de monte tenebas. 440 hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis 441 ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, 442 mille gravem telis exhausta paene pharetra 443 perdidit effuso per vulnera nigra veneno. 444 neve 445