Zum Hauptinhalt

Heroides IX von Ovid

IX. Deianira Herculi

Mittor ad Alciden a coniuge conscia mentis 1 littera si coniunx Deianira tua est. 2

Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris, 3 victorem victae succubuisse queror. 4 fama Pelasgiadas subito pervenit in urbes 5 decolor et factis infitianda tuis, 6 quem numquam Iuno seriesque inmensa laborum 7 fregerit, huic Iolen inposuisse iugum. 8 hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis, 9 laetaque sit vitae labe noverca tuae. 10 at non ille velit, cui nox (si creditur) una 11 non tanti, ut tantus conciperere, fuit. 12 Plus tibi quam Iuno nocuit Venus: illa premendo 13 sustulit, haec humili sub pede colla tenet. 14 respice vindicibus pacatum viribus orbem, 15 qua latam Nereus caerulus ambit humum. 16 se tibi pax terrae, tibi se tuta aequora debent; 17 implesti meritis Solis utramque domum. 18 quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti: 19 Hercule supposito sidera fulsit Atlans. 20 quid nisi notitia est misero quaesita pudori, 21 si cumulas sturpi facta priora nota? 22 tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues, 23 cum tener in cunis iam Iove dignus eras? 24 coepisti melius quam desinis; ultima primis 25 cedunt: dissimiles hic vir et ille puer. 26 quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis, 27 non potuit Iuno vincere, vincit Amor. 28 At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor, 29 sitque socer, rapidis qui tonat altus equis. 30 quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci, 31 tam premitur magno coniuge nupta minor. 32 non honor est sed onus species laesura ferentes: 33 siqua voles apte nubere, nube pari. 34 vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes 35 monstraque terribiles persequiturque feras. 36 ipsa domo vidua votis operata pudicis 37 torqueor, infesto ne vir ab hoste cadat; 38 inter serpentes aprosque avidosque leones 39 iactor et haesuros terna per ora canes. 40 me pecudum fibrae simulacraque inania somni 41 ominaque arcana nocte petita movent. 42

aucupor infelix incertae murmura famae 43 speque timor dubia spesque timore cadit. 44 mater abest queriturque deo placuisse potenti, 45 nec pater Amphitryon nec puer Hyllus adest. 46 arbiter Eurystheus astu Iunonis iniquae 47 sentitur nobis iraque longa deae. 48 Haec mihi ferre parum; peregrinos addis amores, 49 et mater de te quaelibet esse potest. 50 non ego Partheniis temeratam vallibus Augen 51 nec referam partus, Ormeni nympha, tuos; 52 non tibi crimen erunt, Teuthrantia turba, sorores, 53 quarum de populo nulla relicta tibi est. 54 una, recens crimen, referetur adultera nobis, 55 unde ego sum Lydo facta noverca Lamo. 56 Maeandros, totiens qui terris errat in isdem, 57 qui lassas in se saepe retorquet aquas, 58 vidit in Herculeo suspensa monilia collo, 59 illo, cui caelum sarcina parva fuit. 60 non puduit fortes auro cohibere lacertos 61 et solidis gemmas opposuisse toris? 62 nempe sub his animam pestis Nemeaea lacertis 63 edidit, unde umerus tegmina laevus habet. 64 ausus es hirsutos mitra redimire capillos! 65 aptior Herculeae populus alba comae. 66 nec te Maeonia lascivae more puellae 67 incingi zona dedecuisse pudet? 68 non tibi succurrit crudi Diomedis imago, 69 efferus humana qui dape pavit equas? 70 si te vidisset cultu Busiris in isto, 71 huic victor victo nempe pudendus eras! 72 detrahat Antaeus duro redimicula collo, 73 ne pigeat molli succubuisse viro! 74 Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas 75 diceris et dominae pertimuisse minas. 76 non fugis, Alcide, victricem mille laborum 77 rasilibus calathis inposuisse manum 78 crassaque robusto deducis pollice fila 79 aequaque formosae pensa rependis erae? 80 a! quotiens, digitis dum torques stamina duris, 81 praevalidae fusos conminuere manus! 82 [Crederis infelix scuticae tremefactis habenis 83 ante pedes dominae pertimuisse minas ... 84 eximiis pompis, immania semina laudim] 85 factaque narrabas dissimulanda tibi: 86 scilicet: immanes elisis faucibus hydros 87 infantem caudis involuisse manum; 88 ut Tegeaeus aper cupressifero Erymantho 89 incubet et vasto pondere laedat humum; 90 non tibi Threiciis adfixa penatibus ora, 91 non hominum pingues caede tacentur equae, 92 prodigiumque triplex, armenti dives Hiberi 93 Geryones, quamvis in tribus unus erat; 94 inque canes totidem trunco digestus ab uno 95 Cerberos implicitis angue minante comis; 96 quaeque redundabat fecundo vulnere serpens 97 fertilis et damnis dives ab ipsa suis, 98 quique inter laevumque latus laevumque lacertum 99 praegrave conpressa fauce pependit onus, 100 et male confisum pedibus formaque bimembri 101 pulsum Thessalicis agmen equestre iugis. 102 Haec tu Sidonio potes insignitus amictu 103 dicere? non cultu lingua retenta silet? 104 se quoque nympha tuis ornavit Dardanis armis 105 et tulit a capto nota tropaea viro. 106 i nunc, tolle animos et fortia gesta recense: 107 quo tu non esses, iure vir illa fuit. 108 qua tanto minor es, quanto te, maxime rerum, 109 quam quos vicisti, vincere maius erat. 110 illi procedit rerum mensura tuarum, 111 cede bonis: heres laudis amica tuae. 112 o pudor! hirsuti costis exuta leonis 113 aspera texerunt vellera molle latus! 114 falleris et nescis: non sunt spolia illa leonis, 115 sed tua, tuque feri victor es, illa tui. 116 femina tela tulit Lernaeis atra venenis, 117 ferre gravem lana vix satis apta colum, 118 instruxitque manum clava domitrice ferarum 119 vidit et in speculo coniugis arma sui. 120 Haec tamen audieram; licuit non credere famae, 121 et venit ad sensus mollis ab aure dolor. 122 ante meos oculos adducitur advena paelex, 123 nec mihi, quae patior, dissimulare licet! 124 non sinis averti: mediam captiva per urbem 125 invitis oculis adspicienda venit. 126 nec venit incultis captarum more capillis: 127 fortunam vultu fassa decente suam 128 ingreditur late lato spectabilis auro, 129 qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras; 130 dat vultum populo sublimis ut Hercule victo: 131 Oechaliam vivo stare parente putes; 132 forsitan et pulsa Aetolide Deianira 133 nomine deposito paelicis uxor erit, 134 Eurytidosque Ioles Atque Aonii Alcidae 135 turpia famosus corpora iunget Hymen. 136 mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus, 137 et iacet in gremio languida facta manus. 138 Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti; 139 ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui. 140 cornua flens legit ripis Achelous in udis 141 truncaque limosa tempora mersit aqua; 142 semivir occubuit in letifero Eueno 143 Nessus et infecit sanguis equinus aquas. 144 sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venit 145 fama virum tunicae tabe perire meae. 146 ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem? 147 impia quid dubitas Deianira mori? 148 An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta, 149 tu sceleris tanti causa superstes eris? 150 siquid adhuc habeo facti, cur Herculis uxor 151 credar, coniugii mors mea pignus erit. 152 tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem! 153 impia quid dubitas Deianira mori? 154 Heu devota domus! solio sedet Agrios alto; 155 Oenea desertum nuda senecta premit; 156 exulat ignotis Tydeus germanus in oris; 157 alter fatali vivus in igne fuit; 158 exegit ferrum sua per praecordia mater. 159 impia quid dubitas Deianira mori? 160 Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti, 161 ne videar fatis insidiata tuis. 162 Nessus, ut est avidum percussus harundine pectus, 163 "hic," dixit, "vires sanguis amoris habet." 164 illita Nesseo misi tibi texta veneno. 165 impia quid dubitas Deianira mori? 166 Iamque vale, seniorque pater germanaque Gorge 167 et patria et patriae frater adempte tuae 168 et tu lux oculis hodierna novissima nostris 169 virque—sed o possis!—et puer Hylle, vale! 170

Dichtung