Zum Hauptinhalt

Heroides VI von Ovid

1 Abschnitt, 166 Zeilen, 1044 Wörter

VI. Hypsipyle Iasoni

Lemnias Hypsipyle Bacchi genus Aesone nato 1 dicit: et in verbis pars quota mentis erat? 2

Litora Thessaliae reduci tetigisse carina 3 diceris auratae vellere dives ovis. 4 gratulor incolumi quantum sinis; hoc tamen ipso 5 debueram scripto certior esse tuo. 6 nam ne pacta tibi praeter mea regna redires, 7 cum cuperes, ventos non habuisse potes: 8 quamlibet adverso signatur epistula vento, 9 Hypsipyle missa digna salute fui! 10 Cur mihi fama prior quam littera nuntia venit: 11 isse sacros Martis sub iuga panda boves, 12 seminibus iactis segetes adolesse virorum 13 inque necem dextra non eguisse tua, 14 pervigilem spolium pecudis servasse draconem, 15 rapta tamen forti vellera fulva manu? 16 hoc ego si possem timide credentibus "ista 17 ipse mihi scripsit" dicere, quanta forem! 18 Quid queror officium lenti cessasse mariti? 19 obsequium, maneo si tua, grande tuli. 20 barbara narratur venisse venefica tecum 21 in mihi promissi parte recepta tori. 22 credula res amor est. utinam temeraria dicar 23 criminibus falsis insimulasse virum! 24 nuper ab Haemoniis hospes mihi Thessalus oris 25 venerat et tactum vix bene limen erat, 26 "Aesonides," dixi, "quid agit meus?" ille pudore 27 haesit in opposita lumina fixus humo. 28 protinus exilui tunicisque a pectore ruptis 29 "vivit? an," exclamo, "me quoque fata vocant?" 30 "vivit," ait timidus; timidum iurare coegi. 31 vix mihi teste deo credita vita tua est. 32 Utque animus rediit, tua facta requirere coepi: 33 narrat aeripedes Martis arasse boves, 34 vipereos dentes in humum pro semine iactos 35 et subito natos arma tulisse viros, 36 terrigenas populos civili Marte peremptos 37 inplesse aetatis fata diurna suae. 38 devictus serpens. iterum, si vivat Iason, 39 quaerimus; alternant spesque timorque fidem. 40 Singula dum narrat, studio cursuque loquendi 41 detegit ingenio vulnera nostra suo. 42 heus, ubi pacta fides? ubi conubialia iura 43 faxque sub arsuros dignior ire rogos? 44 non ego sum furto tibi cognita. pronuba Iuno 45 affuit et sertis tempora vinctus Hymen. 46 at mihi nec Iuno nec Hymen, sed tristis Erinys 47 praetulit infaustas sanguinolenta faces. 48 Quid mihi cum Minyis? quid cum Tritonide pinu? 49 quid tibi cum patria, navita Tiphy, mea? 50 non erat hic aries villo spectabilis aureo, 51 nec senis Aeetae regia Lemnos erat. 52 certa fui primo—sed me mala fata trahebant— 53 hospita feminea pellere castra manu 54 Lemniadesque viros—nimium quoque!—vincere norunt: 55 milite tam forti vita tuenda fuit! 56 Urbe virum vidi tectoque animoque recepi. 57 hic tibi bisque aestas bisque cucurrit hiems. 58 tertia messis erat, cum tu dare vela coactus 59 inplesti lacrimis talia verba tuis: 60 "abstrahor, Hypsipyle. sed dent modo fata recursus; 61 vir tuus hinc abeo, vir tibi semper ero. 62 quod tamen e nobis gravida celatur in alvo, 63 vivat et eiusdem simus uterque parens!" 64 Hactenus. et lacrimis in falsa cadentibus ora 65 cetera te memini non potuisse loqui. 66 Ultimus e sociis sacram conscendis in Argon; 67 illa volat, ventus concava vela tenet. 68 caerula propulsae subducitur unda carinae: 69 terra tibi, nobis adspiciuntur aquae. 70 in latus omne patens turris circumspicit undas; 71 huc feror et lacrimis osque sinusque madent. 72 per lacrimas specto cupidaeque faventia menti 73 longius adsueto lumina nostra vident. 74 adde preces castas inmixtaque vota timori 75 nunc quoque te salvo persoluenda mihi! 76 Vota ego persolvam? votis Medea fruetur! 77 cor dolet atque ira mixtus abundat amor. 78 dona feram templis, vivum quod Iasona perdo? 79 hostia pro damnis concidat icta meis? 80 Non equidem secura fui semperque verebar, 81 ne pater Argolica sumeret urbe nurum. 82 Argolidas timui—nocuit mihi barbara paelex! 83 non expectato vulnus ab hoste tuli. 84 nec facie meritisque placet, sed carmina novit 85 diraque cantata pabula falce metit. 86 illa reluctantem cursu deducere Lunam 87 nititur et tenebris abdere Solis equos; 88 illa refrenat aquas obliquaque flumina sistit, 89 illa loco silvas vivaque saxa movet. 90 per tumulos errat passis discincta capillis 91 certaque de tepidis colligit ossa rogis. 92 devovet absentis simulacraque cerea figit 93 et miserum tenues in iecur urget acus. 94 et quae nescierim melius: male quaeritur herbis 95 moribus et forma conciliandus amor. 96 Hanc potes amplecti thalamoque relictus in uno 97 inpavidus somno nocte silente frui? 98 scilicet ut tauros, ita te iuga ferre coegit: 99 quaque feros angues, te quoque mulcet ope. 100 adde quod adscribi factis procerumque tuisque 101 se favet et titulo coniugis uxor obest. 102 atque aliquis Peliae de partibus acta venenis 103 inputat et populum qui sibi credat habet: 104 non haec Aesonides, sed Phasias Aeetine 105 aurea Phrixeae terga revellit ovis. 106 non probat Alcimede mater tua—consule matrem!— 107 non pater, a gelido cui venit axe nurus. 108 illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udae 109 quaerat et a patria Phasidis usque virum. 110 Mobilis Aesonide vernaque incertior aura, 111 cur tua polliciti pondere verba carent? 112 vir meus hinc ieras, vir non meus inde redisti— 113 sim reducis coniunx, sicut euntis eram. 114 si te nobilitas generosaque nomina tangunt: 115 en ego Minoo nata Thoante feror. 116 Bacchus avus: Bacchi coniunx redimita corona 117 praeradiat stellis signa minora suis. 118 dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti; 119 me quoque dotalis inter habere potes. 120 Nunc etiam peperi. gratare ambobus, Iason— 121 dulce mihi gravidae fecerat auctor onus. 122 felix in numero quoque sum prolemque gemellam 123 pignora Lucina bina favente dedi. 124 si quaeris, cui sint similes, cognosceris illis: 125 fallere non norunt, cetera patris habent; 126 legatos quos paene dedi pro matre ferendos; 127 sed tenuit coeptas saeva noverca vias. 128 Medeam timui—plus est Medea noverca— 129 Medeae faciunt ad scelus omne manus. 130 Spargere quae fratris potuit lacerata per agros 131 corpora, pignoribus parceret illa meis? 132 hanc, tamen o demens Colchisque ablate venenis, 133 diceris Hypsipyles praeposuisse toro? 134 turpiter illa virum cognovit adultera virgo, 135 me tibi teque mihi taeda pudica dedit. 136 prodidit illa patrem—rapui de caede Thoanta. 137 deseruit Colchos—me mea Lemnos habet. 138 Quid refert, scelerata piam si vincit? et ipso 139 crimine dotata est emeruitque virum. 140 Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason! 141 quamlibet ignavis ipse dat arma dolor. 142 dic age, si ventis ut oportuit actus iniquis 143 intrasses portus tuque comesque meos 144 obviaque exissem fetu comitante gemello— 145 hiscere nempe tibi terra roganda fuit!— 146 quo vultu natos, quo me scelerate videres? 147 perfidiae pretio qua nece dignus eras? 148 ipse quidem per me tutus sospesque fuisses, 149 non quia tu dignus, sed quia mitis ego. 150 paelicis ipsa meos implessem sanguine vultus, 151 quosque veneficiis abstulit illa suis. 152 Medeae Medea forem. quod si quid ab alto 153 iustus adest votis Iuppiter ipse meis, 154 quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostri 155 maereat et leges sentiat ipsa suas 156 utque ego destituor coniunx materque duorum, 157 a totidem natis orba sit aque viro! 158 nec male parta diu teneat peiusque relinquat: 159 exulet et toto quaerat in orbe fugam. 160 quam fratri germana fuit miseroque parenti 161 filia tam natis, tam sit acerba viro! 162 cum mare, cum terras consumpserit, aera temptet; 163 erret inops, exspes, caede cruenta sua. 164 haec ego, coniugio fraudata Thoantias, oro. 165 vivite devoto nuptaque virque toro! 166

Dichtung