Zum Hauptinhalt

Heroides XXI von Ovid

1 Abschnitt, 250 Zeilen, 1651 Wörter

XXI. Cydippe Acontio

Littera pervenit tua quo consuevit, Aconti 1 et paene est oculis insidiata meis. 2 Pertimui scriptumque tuum sine murmure legi, 3 iuraret ne quos inscia lingua deos. 4 et, puto, captasses iterum, nisi ut ipse fateris, 5 promissam scires me satis esse semel. 6 nec lectura fui, sed si tibi dura fuissem, 7 aucta foret saevae forsitan ira deae. 8 omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae, 9 illa tamen iusta plus tibi parte favet 10 utque cupis credi, memori te vindicat ira: 11 talis in Hippolyto vix fuit illa suo. 12 at melius virgo favisset virginis annis, 13 quos vereor paucos ne velit esse mihi. 14 languor enim causis non apparentibus haeret, 15 adiuvor et nulla fessa medentis ope. 16 quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamque 17 pallida vix cubito membra levare putas? 18 nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix 19 colloquii nobis sentiat esse vices. 20 ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus, 21 ut possim tuto scribere, 'dormit' ait. 22 mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus 23 credibilis tarda desinit esse mora, 24 iamque venire videt quos non admittere durum est, 25 excreat et dicta dat mihi signa nota. 26 sicut erant, properans verba inperfecta relinquo, 27 et tegitur trepido littera coepta sinu. 28 inde meos digitos iterum repetita fatigat; 29 quantus sit nobis adspicis ipse labor. 30 quo peream si dignus eras, ut vera loquamur; 31 sed melior iusto quamque mereris ego. 32

ergo te propter totiens incerta salutis 33 commentis poenas doque dedique tuis? 34 haec nobis formae te laudatore superbae 35 contingit merces et placuisse nocet? 36 si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem, 37 culpatum nulla corpus egeret ope; 38 nunc laudata gemo, nunc me certamine vestro 39 perditis et proprio vulneror ipsa bono. 40 dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum, 41 tu votis obstas illius, ille tuis, 42 ipsa velut navis iactor, quam certus in altum 43 propellit Boreas, aestus et unda refert. 44 cumque dies caris optata parentibus instat, 45 immodicus pariter corporis ardor inest. 46 nunc mihi coniugii tempus crudelis ad ipsum 47 Persephone nostras pulsat acerba fores. 48 iam pudet et timeo, quamvis mihi conscia non sim, 49 offensos videar ne meruisse deos. 50 accidere haec aliquis casu contendit, et alter 51 acceptum superis hunc negat esse virum; 52 neve nihil credas in te quoque dicere famam, 53 facta veneficiis pars putat ista tuis. 54 causa latet, mala nostra patent; vos pace movetis 55 aspera submota proelia, plector ego. 56 dic mihi nunc, solitoque tibi ne decipe more; 57 quid facies odio, sic ubi amore noces? 58 si laedis quod amas, hostem sapienter amabis; 59 me, precor, ut serves, perdere velle velis! 60 aut tibi iam nulla est speratae cura puellae, 61 quam ferus indigna tabe perire sinis, 62 aut dea si frustra pro me tibi saeva rogatur, 63 quid mihi te iactas? gratia nulla tua est. 64 elige, quid fingas: non vis placare Dianam. 65 immemor es nostri; non potes—illa tui est. 66 vel numquam mallem vel non mihi tempore in illo 67 esset in Aegaeis cognita Delos aquis. 68 tunc mea difficili deducta est aequore navis 69 et fuit ad coeptas hora sinistra vias. 70 quo pede processi? quo me pede limine movi? 71 picta citae tetigi quo pede texta ratis? 72 bis tamen adverso redierunt carbasa vento: 73 mentior, a demens! ille secundus erat. 74 ille secundus erat qui me referebat euntem 75 quique parum felix impediebat iter. 76 atque utinam constans contra mea vela fuisset! 77 sed stultum est venti de levitate queri. 78 mota loci fama properabam visere Delon 79 et facere ignava puppe videbar iter. 80 quam saepe ut tardis feci convicia remis 81 questaque sum vento lintea parca dari. 82 et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron, 83 inque meis oculis candida Delos erat; 84 quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula' dixi 85 'laberis in magno numquid ut ante mari?' 86 institeram terrae, cum iam prope luce peracta 87 demere purpureis sol iuga vellet equis. 88 quos idem solitos postquam revocavit ad ortus, 89 comuntur nostrae matre iubente comae. 90 ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum 91 et vestes umeris induit ipsa meis. 92 protinus egressae superis, quibus insula sacra est, 93 flava salutatis tura merumque damus; 94 dumque parens aras votivo sanguine tingit 95 sectaque fumosis ingerit exta focis, 96 sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes 97 erramusque vago per loca sacra pede; 98 et modo porticibus spatior modo munera regum 99 miror et in cunctis stantia signa locis. 100 miror et innumeris structam de cornibus aram 101 et de qua pariens arbore nixa dea est 102 et quae praeterea—neque enim meminive libetve 103 quidquid ibi vidi dicere—Delos habet. 104 forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti, 105 visaque simplicitas est mea posse capi. 106 in templum redeo gradibus sublime Dianae— 107 tutior hoc ecquis debuit esse locus? 108 mittitur ante pedes malum cum carmine tali— 109 ei mihi! iuravi nunc quoque paene tibi! 110 sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege' dixit. 111 insidias legi, magne poeta, tuas. 112 nomine coniugii dicto confusa pudore, 113 sensi me totis erubuisse genis, 114 luminaque in gremio veluti defixa tenebam, 115 lumina propositi facta ministra tui. 116 improbe, quid gaudes aut quae tibi gloria parta est? 117 quidve vir elusa virgine laudis habes? 118 non ego constiteram sumpta peltata securi, 119 qualis in Iliaco Penthesilea solo; 120 nullus Amazonio caelatus balteus auro, 121 sicut ab Hippolyta, praeda relata tibi est. 122 verba quid exultas tua si mihi verba dederunt 123 sumque parum prudens capta puella dolis? 124 Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit; 125 tu nunc Hippomenes scilicet alter eris? 126 at fuerat melius, si te puer iste tenebat, 127 quem tu nescio quas dicis habere faces, 128 more bonis solito spem non corrumpere fraude; 129 exoranda tibi, non capienda fui. 130 cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas, 131 propter quae nobis ipse petendus eras? 132 cogere cur potius quam persuadere volebas, 133 si poteram audita condicione capi? 134 quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris 135 linguaque praesentem testificata deam? 136 quae iurat mens est. nil coniuravimus illa; 137 illa fidem dictis addere sola potest. 138 consilium prudensque animi sententia iurat 139 et nisi iudicii vincula nulla valent. 140 si tibi coniugium volui promittere nostrum, 141 exige polliciti debita iura tori. 142 sed si nil dedimus praeter sine pectore vocem, 143 verba suis frustra viribus orba tenes. 144 non ego iuravi, legi iurantia verba; 145 vir mihi non isto more legendus eras. 146 decipe sic alias, succedat epistula pomo; 147 si valet hoc magnas ditibus aufer opes; 148 fac iurent reges sua se tibi regna daturos 149 sitque tuum toto quidquid in orbe placet! 150 maior es hoc ipsa multo, mihi crede, Diana, 151 si tua tam praesens littera numen habet. 152 cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negavi, 153 cum bene promissi causa peracta mei est, 154 confiteor, timeo saevae Latoidos iram 155 et corpus laedi suspicor inde meum. 156 nam quare, quotiens socialia sacra parantur, 157 nupturae totiens languida membra cadunt? 158 ter mihi iam veniens positas Hymenaeus ad aras 159 fugit, et a thalami limine terga dedit 160 vixque manu pigra totiens infusa resurgunt 161 lumina, vix moto corripit igne faces. 162 saepe coronatis stillant unguenta capillis 163 et trahitur multo splendida palla croco. 164 cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem 165 cernit et a cultu multa remota suo, 166 proicit ipse sua deductas fronte coronas 167 spissaque de nitidis tergit amoma comis; 168 et pudet in tristi laetum consurgere turba, 169 quique erat in palla, transit in ora rubor. 170 at mihi, vae miserae! torrentur febribus artus 171 et gravius iusto pallia pondus habent. 172 nostraque plorantes video super ora parentes 173 et face pro thalami fax mihi mortis adest. 174 parce laboranti, picta dea laeta pharetra, 175 daque salutiferam iam mihi fratris opem. 176 turpe tibi est, illum causas depellere leti, 177 te contra titulum mortis habere meae. 178 numquid, in umbroso cum velles fonte lavari, 179 imprudens vultus ad tua labra tuli? 180 praeteriive tuas de tot caelestibus aras, 181 ave mea spreta est vestra parente parens? 182 nil ego peccavi, nisi quod periuria legi 183 inque parum fausto carmine docta fui. 184 tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem, 185 tura feras; prosint quae nocuere manus! 186 cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puella 187 non tua sit, fieri ne tua possit, agis? 188 omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufert 189 saeva mihi vitam, spem tibi diva mei? 190 nec tu credideris illum, cui destinor uxor, 191 aegra superposita membra fovere manu. 192 adsidet ille quidem, quantum permittitur ipsi; 193 sed meminit nostrum virginis esse torum. 194 iam quoque nescio quid de se sensisse videtur; 195 nam lacrimae causa saepe latente cadunt, 196 et minus audacter blanditur et oscula rara 197 applicat et timido me vocat ore suam. 198 nec miror sensisse, notis cum prodar apertis; 199 in dextrum vertor, cum venit ille, latus 200 nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus 201 captantem tactus reicioque manum. 202 ingemit et tacito suspirat pectore, me quod 203 offensam, quamvis non mereatur, habet. 204 ei mihi, quod gaudes et te iuvat ista voluntas! 205 ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos! 206 tu mihi siqua foret, tu nostra iustius ira, 207 qui mihi tendebas retia, dignus eras. 208 scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus: 209 es procul a nobis, et tamen inde noces. 210 mirabar quare tibi nomen Acontius esset; 211 quod faciat longe vulnus, acumen habes. 212 certe ego convalui nondum de vulnere tali, 213 ut iaculo scriptis eminus icta tuis. 214 quid tamen huc venias? sane miserabile corpus, 215 ingenii videas magna tropaea tui! 216 concidimus macie; color est sine sanguine, qualem 217 in pomo refero mente fuisse tuo. 218 candida nec mixto sublucent ora rubore. 219 forma novi talis marmoris esse solet; 220 argenti color est inter convivia talis, 221 quod tactum gelidae frigore pallet aquae. 222 si me nunc videas, visam prius esse negabis; 223 'arte nec est' dices 'ista petita mea.' 224 promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes 225 et cupies illud non meminisse deam. 226 forsitan et facies iurem ut contraria rursus, 227 quaeque legam mittes altera verba mihi. 228 sed tamen adspiceres vellem prout ipse rogabas, 229 et discas sponsae languida membra tuae! 230 durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti, 231 tu veniam nostris vocibus ipse petas. 232 ne tamen ignores: ope qua revalescere possim, 233 quaeritur a Delphis fata canente deo. 234 is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat, 235 neglectam queritur testis habere fidem. 236 hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt: 237 a, desunt voto numina nulla tuo! 238 unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta est, 239 quae capiat magnos littera lecta deos. 240 teque tenente deos numen sequor ipsa deorum 241 doque libens victas in tua vota manus; 242 fassaque sum matri deceptae foedera linguae 243 lumina fixa tenens plena pudoris humo. 244 cetera cura tua est plus hoc quoque virgine factum; 245 non timuit tecum quod mea charta loqui. 246 iam satis invalidos calamo lassavimus artus; 247 et manus officium longius aegra negat. 248 quid nisi, si cupio mihi iam contingere tecum, 249 restat, ut adscribat littera nostra "Vale!" 250

Dichtung