Zum Hauptinhalt

Heroides XX von Ovid

1 Abschnitt, 244 Zeilen, 1626 Wörter

XX. Acontius Cydippae

Accipe, Cydippe, despecti nomen Aconti— 1 illius in pomo qui tibi verba dedit. 2 Pone metum! nihil hic iterum iurabis amanti; 3 promissam satis est te semel esse mihi. 4 perlege! discedat sic corpore languor ab isto, 5 quod meus est ulla parte dolere dolor! 6

quid pudor ante subit? nam, sicut in aede Dianae 7 suspicor ingenuas erubuisse genas. 8 coniugium pactamque fidem, non crimina posco; 9 debitus ut coniunx, non ut adulter amo. 10 verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus 11 pertulit ad castas me iaciente manus; 12 invenies illic id te spondere, quod opto 13 te potius, virgo, quam meminisse deam. 14 nunc quoque idem (timeo), sed idem tamen acrius illud; 15 adsumpsit vires auctaque flamma mora est, 16 quique fuit numquam parvus, nunc tempore longo 17 et spe, quam dederas tu mihi, crevit amor. 18 spem mihi tu dederas; meus hic tibi credidit ardor. 19 non potes hoc factum teste negare dea. 20 adfuit et praesens, ut erat, tua verba notavit 21 et visa est mota dicta tulisse coma. 22 deceptam dicas nostra te fraude licebit, 23 dum fraudis nostrae causa feratur amor. 24 fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer uni? 25 id me, quod quereris, conciliare potest. 26 non ego natura nec sum tam callidus usu; 27 sollertem tu me, crede, puella, facis. 28 te mihi compositis, siquid tamen egimus, a me 29 adstrinxit verbis ingeniosus Amor. 30 dictatis ab eo feci sponsalia verbis 31 consultoque fui iuris Amore vafer. 32 sit fraus huic facto nomen, dicarque dolosus, 33 si tamen est, quod ames, velle tenere dolus. 34 en, iterum scribo mittoque rogantia verba! 35 altera fraus haec est, quodque queraris habes. 36 si noceo, quod amo, fateor, sine fine nocebo, 37 teque, peti caveas tu licet, usque petam. 38 per gladios alii placitas rapuere puellas; 39 scripta mihi caute littera crimen erit? 40 di faciant, possim plures imponere nodos, 41 ut tua sit nulla libera parte fides. 42 mille doli restant, clivo sudamus in imo; 43 ardor inexpertum nil sinet esse meus. 44 sit dubium, possisne capi; captabere certe. 45 exitus in dis est, sed capiere tamen. 46 ut partem effugias, non omnia retia falles, 47 quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor. 48 si non proficient artes, veniemus ad arma, 49 inque tui cupido rapta ferere sinu. 50 non sum qui soleam Paridis reprehendere factum 51 nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit. 52 nos quoque—sed taceo. mors huius poena rapinae 53 ut sit, erit quam te non habuisse minor. 54 aut esses formosa minus, peterere modeste; 55 audaces facie cogimur esse tua. 56 tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt 57 sidera, qui flammae causa fuere meae; 58 hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix 59 quaeque, precor, veniant in mea colla manus 60 et decor et vultus sine rusticitate pudentes 61 et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes. 62 cetera si possem laudare, beatior essem, 63 nec dubito, totum quin sibi par sit opus. 64 hac ego compulsus, non est mirabile, forma, 65 si pignus volui vocis habere tuae. 66 denique, dum captam tu te cogare fateri, 67 insidiis esto capta puella meis. 68 invidiam patiar; passo sua praemia dentur. 69 cur suus a tanto crimine fructus abest? 70 Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles; 71 utraque victorem nempe secuta virum. 72 quamlibet accuses et sis irata licebit, 73 irata liceat dum mihi posse frui. 74 idem qui facimus, factam tenuabimus iram, 75 copia placandi sit modo parva tui. 76 ante tuos liceat flentem consistere vultus 77 et liceat lacrimis addere verba suis 78 utque solent famuli, cum verbera saeva verentur, 79 tendere submissas ad tua crura manus! 80 ignoras tua iura; voca! cur arguor absens? 81 iamdudum dominae more venire iube. 82 ipsa meos scindas licet imperiosa capillos 83 oraque sint digitis livida nostra tuis. 84 omnia perpetiar; tantum fortasse timebo, 85 corpore laedatur ne manus ista meo. 86 sed neque conpedibus nec me conpesce catenis; 87 servabor firmo vinctus amore tui. 88 cum bene se quantumque volet satiaverit ira, 89 ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!' 90 ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferre: 91 'tam bene qui servit, serviat iste mihi!' 92 nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit 93 optima, non ullo causa tuente perit. 94 hoc quoque quod tum vis, sit scriptum iniuria nostrum, 95 quod de me solo nempe queraris, habes. 96 non meruit falli mecum quoque Delia; si non 97 vis mihi promissum reddere, redde deae. 98 adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas, 99 et vocem memori condidit aure tuam. 100 omina re careant! nihil est violentius illa, 101 cum sua, quod nolim, numina laesa videt. 102 testis erit Calydonis aper sic saevus, ut illo 103 sit magis in natum saeva reperta parens. 104 testis et Actaeon, quondam fera creditus illis, 105 ipse dedit leto cum quibus ante feras; 106 quaeque superba parens saxo per corpus oborto 107 nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo. 108 ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum, 109 ne videar causa falsa monere mea; 110 dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegra 111 ipso nubendi tempore saepe iaces. 112 consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat, 113 et salvam salva te cupit esse fide. 114 inde fit, ut, quotiens existere perfida temptas, 115 peccatum totiens corrigat illa tuum. 116 parce movere feros animosae virginis arcus; 117 mitis adhuc fieri, si patiare, potest. 118 parce, precor, teneros corrumpere febribus artus; 119 servetur facies ista fruenda mihi. 120 serventur vultus ad nostra incendia nati, 121 quique subest niveo lenis in ore rubor. 122 hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat, 123 sic sit ut invalida te solet esse mihi. 124 torqueor ex aequo vel te nubente vel aegra 125 dicere nec possum, quid minus ipse velim; 126 maceror interdum, quod sim tibi causa dolendi 127 teque mea laedi calliditate puto. 128 in caput ut nostrum dominae periuria, quaeso, 129 eveniant; poena tuta sit illa mea! 130 ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebro 131 anxius huc illuc dissimulanter eo; 132 subsequor ancillam furtim famulumque requirens, 133 profuerint somni quid tibi quidve cibi. 134 me miserum, quod non medicorum iussa ministro 135 effingoque manus insideoque toro! 136 et rursus miserum, quod me procul inde remoto, 137 quem minime vellem, forsitan alter adest. 138 ille manus istas effingit et adsidet aegrae 139 invisus superis cum superisque mihi, 140 dumque suo temptat salientem pollice venam, 141 candida per causam bracchia saepe tenet 142 contrectatque sinus et forsitan oscula iungit; 143 officio merces plenior ista suo est. 144 quis tibi permisit nostras praecerpere messes? 145 ad saepem alterius quis tibi fecit iter? 146 iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis! 147 a mihi promisso corpore tolle manus! 148 improbe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est; 149 postmodo si facies istud, adulter eris. 150 elige de vacuis quam non sibi vindicet alter; 151 si nescis: dominum res habet ista suum. 152 nec mihi credideris: recitetur formula pacti; 153 neu falsam dicas esse, fac ipsa legat. 154 alterius thalamo tibi nos, tibi dicimus exi! 155 quid facis hic? exi! non vacat iste torus. 156 nam quod habes et tu gemini verba altera pacti, 157 non erit idcirco par tua causa meae. 158 haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa; 159 sed propior certe quam pater ipsa sibi est. 160 promisit pater hanc, haec se iuravit amanti; 161 ille homines, haec est testificata deam. 162 hic metuit mendax, haec et periura vocari; 163 an dubitas, hic sit maior an ille metus? 164 denique ut amborum conferre pericula possis, 165 respice ad eventus: haec cubat, ille valet. 166 nos quoque dissimili certamina mente subimus; 167 nec spes par nobis nec timor aequus adest. 168 tu petis ex tuto; gravior mihi morte repulsa est, 169 idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo. 170 si tibi iustitiae, si recti cura fuisset, 171 cedere debueras ignibus ipse meis. 172 nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua, 173 ad quid, Cydippe, littera nostra redit. 174 hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae; 175 hunc tu, si sapias, limen adire vetes. 176 hoc faciente subis tam saeva pericula vitae, 177 atque utinam pro te, qui movet illa, cadat! 178 quem si reppuleris nec, quem dea damnat, amaris, 179 tu tunc continuo, certe ego salvus ero. 180 siste metum, virgo! stabili potiere salute, 181 fac modo polliciti conscia templa colas; 182 non bove mactato caelestia numina gaudent, 183 sed, quae praestanda est et sine teste, fide. 184 ut valeant aliae, ferrum patiuntur et ignes, 185 fert aliis tristem sucus amarus opem. 186 nil opus est istis; tantum periuria vita 187 teque simul serva meque datamque fidem! 188 praeteritae veniam dabit ignorantia culpae: 189 exciderant animo foedera lecta tuo. 190 admonita es modo voce mea, modo casibus istis, 191 quos, quotiens temptas fallere, ferre soles. 192 his quoque vitatis in partu nempe rogabis, 193 ut tibi luciferas adferat illa manus? 194 audiet et repetens quae sunt audita requiret, 195 iste tibi de quo coniuge partus eat. 196 promittes votum; scit te promittere falso. 197 iurabis; scit te fallere posse deos. 198 non agitur de me; cura maiore laboro. 199 anxia sunt causa pectora nostra tua. 200 cur modo te dubiam pavidi flevere parentes, 201 ignaros culpae quos facis esse tuae? 202 et cur ignorent? matri licet omnia narres. 203 nil tua, Cydippe, facta ruboris habent. 204 ordine fac referas ut sis mihi cognita primum 205 sacra pharetratae dum facit ipsa deae; 206 ut te conspecta subito, si forte notasti, 207 restiterim fixis in tua membra genis; 208 et te dum nimium miror, nota certa furoris, 209 deciderint umero pallia lapsa meo; 210 postmodo nescio qua venisse volubile malum 211 verba ferens doctis insidiosa notis; 212 quod quia sit lectum sancta praesente Diana 213 esse tuam vinctam numine teste fidem. 214 ne tamen ignoret, scripti sententia quae sit, 215 lecta tibi quondam nunc quoque verba refer. 216 'nube, precor' dicet 'cui te bona numina iungunt; 217 quem fore iurasti, sit gener ille mihi. 218 quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae.' 219 talis erit mater, si modo mater erit. 220 sed tamen ut quaerat quis sim qualisque; videto: 221 inveniet vobis consuluisse deam. 222 insula Coryciis quondam celeberrima nymphis 223 cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari. 224 illa mihi patria est; nec, si generosa probatis 225 nomina, despectis arguor ortus avis. 226 sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores; 227 amplius utque nihil, me tibi iungit Amor. 228 appeteres talem vel non iurata maritum; 229 iuratae vel non talis habendus erat. 230 haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe; 231 haec tibi me vigilem scribere iussit Amor; 232 e quibus alterius mihi iam nocuere sagittae, 233 alterius noceant ne tibi tela, cave! 234 iuncta salus nostra est—miserere meique tuique: 235 quid dubitas unam ferre duobus opem? 236 quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt, 237 tinctaque votivo sanguine Delos erit, 238 aurea ponetur mali felicis imago, 239 causaque versiculis scripta duobus erit: 240 "effigie pomi testatur acontius huius 241 quae fuerint in eo scripta fuisse rata." 242 longior infirmum ne lasset epistula corpus 243 clausaque consueto sit sibi fine: vale! 244

Dichtung