Zum Hauptinhalt

Heroides XIX von Ovid

1 Abschnitt, 210 Zeilen, 1427 Wörter

XIX. Hero Leandro

Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutem 1 ut possim missam rebus habere, veni! 2 longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt. 3 da veniam fassae; non patienter amo. 4 urimur igne pari, sed sum tibi viribus impar: 5 fortius ingenium suspicor esse viris. 6 ut corpus, teneris ita mens infirma puellis; 7 deficiam, parvi temporis adde moram. 8 vos modo venando, modo rus geniale colendo 9 ponitis in varia tempora longa mora. 10 aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae 11 flectitis aut freno colla sequacis equi; 12 nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo, 13 diluitur posito serior hora mero. 14 his mihi summotae, vel si minus acriter urar, 15 quod faciam, superest praeter amare nihil. 16 quod superest facio, teque, o mea sola voluptas, 17 plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo. 18 aut ego cum cana de te nutrice susurro, 19 quaeque tuum, miror, causa moretur iter; 20 aut mare prospiciens odioso concita vento 21 corripio verbis aequora paene tuis; 22 aut ubi saevitiae paulum gravis unda remisit, 23 posse quidem, sed te nolle venire, queror; 24 dumque queror lacrimae per amantia lumina manant, 25 pollice quas tremulo conscia siccat anus. 26 saepe tui specto si sint in litore passus, 27 impositas tamquam servet harena notas; 28 utque rogem de te et scribam tibi, siquis Abydo 29 venerit aut, quaero, siquis Abydon eat. 30 quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tu 31 Hellespontiaca ponis iturus aqua? 32 sic ubi lux acta est et noctis amicior hora 33 exhibuit pulso sidera clara die, 34 protinus in summa vigilantia lumina turre 35 ponimus, adsuetae signa notamque viae, 36 tortaque versato ducentes stamina fuso 37 feminea tardas fallimus arte moras. 38 quid loquar interea tam longo tempore, quaeris: 39 nil nisi Leandri nomen in ore meo est. 40 'iamne putas exisse domo mea gaudia, nutrix, 41 an vigilant omnes, et timet ille suos? 42 iamne suas umeris illum deponere vestes, 43 pallade iam pingui tinguere membra putas?' 44 adnuit illa fere; non nostra quod oscula curet, 45 sed movet obrepens somnus anile caput. 46 postque morae minimum 'iam certe navigat,' inquam, 47 'lentaque dimotis bracchia iactat aquis.' 48 paucaque cum tacta perfeci stamina terra 49 an medio possis, quaerimus, esse freto. 50 et modo prospicimus, timida modo voce precamur, 51 ut tibi det faciles utilis aura vias; 52 auribus incertas voces captamus et omnem 53 adventus strepitum credimus esse tui. 54 sic ubi deceptae pars est mihi maxima noctis 55 acta, subit furtim lumina fessa sopor. 56 forsitan invitus mecum tamen, improbe, dormis 57 et, quamquam non vis ipse venire, venis. 58 nam modo te videor prope iam spectare natantem, 59 bracchia nunc umeris umida ferre meis, 60 nunc dare quae soleo, madidis velamina membris, 61 pectora nunc nostro iuncta fovere sinu 62 multaque praeterea linguae reticenda modestae 63 quae fecisse iuvat, facta referre pudet. 64 me miseram! brevis est haec et non vera voluptas; 65 nam tu cum somno semper abire soles. 66 firmius, o, cupidi tandem coeamus amantes, 67 nec careant vera gaudia nostra fide. 68 cur ego tot viduas exegi frigida noctes? 69 cur totiens a me, lente morator, abes? 70 est mare, confiteor, non nunc tractabile nanti; 71 nocte sed hesterna lenior aura fuit. 72 cur ea praeterita est? cur non ventura timebas? 73 tam bona cur periit, nec tibi rapta via est? 74 protinus ut similis detur tibi copia cursus, 75 hoc melior certe, quo prior, illa fuit. 76 at cito mutata est pacati forma profundi. 77 tempore, cum properas, saepe minore venis. 78 hic, puto, deprensus nil quod querereris haberes 79 meque tibi amplexo nulla noceret hiems. 80 certe ego tum ventos audirem laeta sonantes 81 et numquam placidas esse precarer aquas. 82 quid tamen evenit, cur sis metuentior undae 83 contemptumque prius nunc vereare fretum? 84 nam memini, cum te saevum veniente minaxque 85 non minus, aut multo non minus, aequor erat; 86 cum tibi clamabam: 'sic tu temerarius esto, 87 ne miserae virtus sit tua flenda mihi.' 88 unde novus timor hic quoque illa audacia fugit? 89 magnus ubi est spretis ille natator aquis? 90 sis tamen hoc potius, quam quod prius esse solebas, 91 et facias placidum per mare tutus iter 92 dummodo sis idem; dum sic, ut scribis, amemur 93 flammaque non fiat frigidus illa cinis. 94 non ego tam ventos timeo mea vota morantes, 95 quam similis vento ne tuus erret amor, 96 ne non sim tanti, superentque pericula causam 97 et videar merces esse labore minor. 98 interdum metuo, patria ne laedar et impar 99 dicar Abydeno Thressa puella toro. 100 ferre tamen possum patientius omnia, quam si 101 otia nescio qua paelice captus agis, 102 in tua si veniunt alieni colla lacerti 103 fitque novus nostri finis amoris amor. 104 a, potius peream, quam crimine vulnerer isto, 105 fataque sint culpa nostra priora tua! 106 nec quia venturi dederis mihi signa doloris, 107 haec loquor aut fama sollicitata nova. 108 omnia sed vereor! quis enim securus amavit? 109 cogit et absentes plura timere locus. 110 felices illas, sua quas praesentia nosse 111 crimina vera iubet, falsa timere vetat. 112 nos tam vana movet, quam facta iniuria fallit, 113 incitat et morsus error uterque pares. 114 o utinam venias! aut ut ventusve paterve 115 causaque sit certe femina nulla morae! 116 quodsi quam sciero, moriar, mihi crede, dolendo; 117 iamdudum pecca, si mea fata petis. 118 sed neque peccabis, frustraque ego terreor istis, 119 quoque minus venias, invida pugnat hiems. 120 me miseram! quanto planguntur litora fluctu, 121 et latet obscura condita nube dies! 122 forsitan ad pontum mater pia venerit Helles 123 mersaque roratis nata fleatur aquis; 124 an mare ab inviso privignae nomine dictum 125 vexat in aequoream versa noverca deam? 126 non favet, ut nunc est, teneris locus iste puellis; 127 hac Helle periit, hac ego laedor aqua. 128 at tibi flammarum memori, Neptune, tuarum 129 nullus erat ventis impediendus amor: 130 si neque Amymone nec, laudatissima forma, 131 criminis est Tyro fabula vana tui, 132 lucidaque Alcyone Calyceque Hecataeone nata, 133 et nondum nexis angue Medusa comis 134 flavaque Laudice caeloque recepta Celaeno 135 et quarum memini nomina lecta mihi. 136 has certe pluresque canunt, Neptune, poetae 137 molle latus lateri conposuisse tuo. 138 cur igitur, totiens vires expertus amoris, 139 adsuetum nobis turbine claudis iter? 140 parce, ferox, latoque mari tua proelia misce; 141 seducit terras haec brevis unda duas. 142 te decet aut magnas magnum iactare carinas 143 aut etiam totis classibus esse trucem; 144 turpe deo pelagi iuvenem terrere natantem 145 gloriaque est stagno quolibet ista minor. 146 nobilis ille quidem est et clarus origine, sed non 147 a tibi suspecto ducit Ulixe genus. 148 da veniam servaque duos. natat ille; sed isdem 149 corpus Leandri, spes mea pendet aquis. 150 sternuit etn lumenposito nam scribimus illo 151 sternuit et nobis prospera signa dedit. 152 ecce, merum nutrix faustos instillat in ignes 153 'cras' que 'erimus plures' inquit et ipsa bibit. 154 effice nos plures evicta per aequora lapsus, 155 o penitus toto corde recepte mihi! 156 in tua castra redi, socii desertor amoris; 157 ponuntur medio cur mea membra toro? 158 quod timeas, non est! auso Venus ipsa favebit 159 sternet et aequoreas aequore nata vias. 160 ire libet medias ipsi mihi saepe per undas, 161 sed solet hoc maribus tutius esse fretum. 162 nam cur hac vectis Phrixo Phrixique sorore 163 sola dedit vastis femina nomen aquis? 164 forsitan ad reditum metuas ne tempora desint, 165 aut gemini nequeas ferre laboris onus. 166 at nos diversi medium coeamus in aequor 167 obviaque in summis oscula demus aquis 168 atque ita quisque suas iterum redeamus ad urbes; 169 exiguum sed plus quam nihil illud erit. 170 vel pudor hic utinam, qui nos clam cogit amare, 171 vel timidus famae cedere vellet amor! 172 nunc male res iunctae, calor et reverentia pugnant. 173 quid sequar, in dubio est; haec decet, ille iuvat. 174 ut semel intravit Colchos Pagasaeus Iason, 175 impositam celeri Phasida puppe tulit; 176 ut semel Idaeus Lacedaemona venit adulter, 177 cum praeda rediit protinus ille sua. 178 tu quam saepe petis quod amas, tam saepe relinquis, 179 et quotiens grave sit puppibus ire, natas. 180 sic tamen, o iuvenis, tumidarum victor aquarum, 181 sic facito spernas, ut vereare, fretum. 182 arte laboratae merguntur ab aequore naves; 183 tu tua plus remis bracchia posse putas? 184 quod cupis, hoc nautae metuunt, Leandre, natare; 185 exitus hic fractis puppibus esse solet. 186 me miseram! cupio non persuadere quod hortor 187 sisque, precor, monitis fortior ipse meis; 188 dummodo pervenias excussaque saepe per undas 189 inicias umeris bracchia lassa meis. 190 sed mihi, caeruleas quotiens obvertor ad undas, 191 nescio quid pavidum frigore pectus habet. 192 nec minus hesternae confundor imagine noctis, 193 quamvis est sacris illa piata meis. 194 namque sub aurora iam dormitante lucerna 195 somnia quo cerni tempore vera solent, 196 stamina de digitis cecidere sopore remissis 197 collaque pulvino nostra ferenda dedi. 198 hic ego ventosas nantem delphina per undas 199 cernere non dubia sum mihi visa fide: 200 quem postquam bibulis illisit fluctus harenis, 201 unda simul miserum vitaque deseruit. 202 quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia ride 203 nec nisi tranquillo bracchia crede mari. 204 si tibi non parcis, dilectae parce puellae, 205 quae numquam nisi te sospite sospes ero. 206 spes tamen est fractis vicinae pacis in undis; 207 tu placidas toto pectore finde vias. 208 interea, quoniam nanti freta pervia non sunt, 209 leniat invisas littera missa moras. 210

Dichtung