Zum Hauptinhalt

Heroides XVIII von Ovid

XVIII. Leander Heroni

Quam cuperem solitas, Hero, tibi ferre per undas 1 accipe Leandri, dum venit ipse, manum. 2 Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem, 3 si cadat unda maris, Sesti puella, tibi. 4 si mihi di faciles si sunt in amore secundi, 5 invitis oculis haec mea verba leges. 6 sed non sunt faciles; nam cur mea vota morantur 7 currere me nota nec patiuntur aqua? 8 ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventis 9 turbida perque cavas vix adeunda rates. 10 unus, et hic audax, a quo tibi littera nostra 11 redditur, e portu navita movit iter; 12 adscensurus eram, nisi quod cum vincula prorae 13 solveret, in speculis omnis Abydos erat. 14 non poteram celare meos, velut ante, parentes, 15 quemque tegi volumus, non latuisset amor. 16 protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi, 17 'iam tibi formosam porriget illa manum. 18 forsitan admotis etiam tangere labellis, 19 rumpere dum niveo vincula dente volet.' 20 talibus exiguo dictis mihi murmure verbis, 21 cetera cum charta dextra locuta mea est. 22 at quanto mallem, quam scriberet, illa nataret, 23 meque per adsuetas sedula ferret aquas! 24 aptior illa quidem placido dare verbera ponto; 25 est tamen et sensus apta ministra mei. 26 septima nox agitur, spatium mihi longius anno, 27 sollicitum raucis ut mare fervet aquis. 28 his ego si vidi mulcentem pectora somnum 29 noctibus, insani sit mora longa freti. 30 rupe sedens aliqua specto tua litora tristis 31 et, quo non possum corpore, mente feror. 32 lumina quin etiam summa vigilantia turre 33 aut videt aut acies nostra videre putat. 34 ter mihi deposita est in sicca vestis harena; 35 ter grave temptavi carpere nudus iter: 36 obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor 37 mersit et adversis ora natantis aquis. 38 at tu, de rapidis inmansuetissime ventis, 39 quid mecum certa proelia mente geris? 40 in me, si nescis, Borea, non aequora, saevis. 41 quid faceres, esset ni tibi notus amor? 42 tam gelidus quod sis, num te tamen, improbe, quondam 43 ignibus Actaeis incaluisse negas? 44 gaudia rapturo siquis tibi claudere vellet 45 aerios aditus, quo paterere modo? 46 parce, precor, facilemque move moderatius auram! 47 imperet Hippotades sic tibi triste nihil! 48 vana peto; precibusque meis obmurmurat ipse 49 quasque quatit, nulla parte coercet aquas. 50 nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas! 51 Icarium quamvis hinc prope litus abest. 52 quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in auras 53 tollere, quod dubia saepe pependit aqua. 54 interea, dum cuncta negant ventique fretumque, 55 mente agito furti tempora prima mei. 56 nox erat incipiens—namque est meminisse voluptas— 57 cum foribus patriis egrediebar amans. 58 nec mora, deposito pariter cum veste timore 59 iactabam liquido bracchia lenta mari. 60 luna fere tremulum praebebat lumen eunti 61 ut comes in nostras officiosa vias. 62 hanc ego suspiciens, 'faveas, dea candida,' dixi, 63 'et subeant animo Latmia saxa tuo. 64 non sinit Endymion te pectoris esse severi; 65 flecte, precor, vultus ad mea furta tuos! 66 tu dea mortalem caelo delapsa petebas; 67 vera loqui liceat!—quam sequor ipsa dea est. 68 neu referam mores caelesti pectore dignos, 69 forma nisi in veras non cadit illa deas. 70 a Veneris facie non est prior ulla tuaque; 71 neve meis credas vocibus, ipsa vide! 72 quantum, cum fulges radiis argentea puris, 73 concedunt flammis sidera cuncta tuis, 74 tanto formosis formosior omnibus illa est; 75 si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.' 76 haec ego vel certe non his diversa locutus 77 per mihi cedentes sponte ferebar aquas. 78 unda repercussae radiabat imagine lunae 79 et nitor in tacita nocte diurnus erat. 80 nullaque vox usquam, nullum veniebat ad aures 81 praeter dimotae corpore murmur aquae. 82 Alcyones solae memores Ceycis amati 83 nescio quid visae sunt mihi dulce queri. 84 iamque fatigatis umero sub utroque lacertis 85 fortiter in summas erigor altus aquas. 86 ut procul adspexi lumen, 'meus ignis in illo est: 87 illa meum,' dixi, 'litora lumen habent.' 88 et subito lassis vires rediere lacertis, 89 visaque quam fuerat mollior unda mihi. 90 frigora ne possim gelidi sentire profundi, 91 qui calet in cupido pectore, praestat amor. 92 quo magis accedo propioraque litora fiunt, 93 quoque minus restat, plus libet ire mihi. 94 cum vero possum cerni quoque, protinus addis 95 spectatrix animos, ut valeamque facis. 96 nunc etiam nando dominae placuisse laboro, 97 atque oculis iacto bracchia nostra tuis. 98 te tua vix prohibet nutrix descendere in altum; 99 hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabas. 100 nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem, 101 ne fieret prima pes tuus udus aqua. 102 excipis amplexu feliciaque oscula iungis— 103 oscula, di magni, trans mare digna peti! 104 eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus 105 et madidam siccas aequoris imbre comam. 106 cetera nox et nos et turris conscia novit 107 quodque mihi lumen per vada monstrat iter. 108 non magis illius numerari gaudia noctis 109 Hellespontiaci quam maris alga potest; 110 quo brevius spatium nobis ad furta dabatur, 111 hoc magis est cautum, ne foret illud iners. 112 iamque fugatura Tithoni coniuge noctem 113 praevius Aurorae Lucifer ortus erat; 114 oscula congerimus properata sine ordine raptim 115 et querimur parvas noctibus esse moras. 116 atque ita cunctatus monitu nutricis amaro 117 frigida deserta litora turre peto. 118 digredimur flentes repetoque ego virginis aequor 119 respiciens dominam, dum licet, usque meam. 120 siqua fides vero est, veniens hinc esse natator, 121 cum redeo, videor naufragus esse mihi. 122 hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur; 123 a te cum redeo, clivus inertis aquae. 124 invitus repeto patriam; quis credere possit? 125 invitus certe nunc moror urbe mea. 126 ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis 127 unaque mens, tellus non habet una duos? 128 vel tua me Sestus, vel te mea sumat Abydos; 129 tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet. 130 cur ego confundor, quotiens confunditur aequor? 131 cur mihi causa levis, ventus, obesse potest? 132 iam nostros curvi norunt delphines amores 133 ignotum nec me piscibus esse reor. 134 iam patet attritus solitarum limes aquarum, 135 non aliter multa quam via pressa rota. 136 quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar; 137 at nunc per ventos hoc quoque deesse queror. 138 fluctibus immodicis Athamantidos aequora canent 139 vixque manet portu tuta carina suo; 140 hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa, 141 quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto. 142 est satis amissa locus hic infamis ab Helle est, 143 utque mihi parcat, nomine crimen habet. 144 invideo Phrixo, quem per freta tristia tutum 145 aurea lanigero vellere vexit ovis; 146 nec tamen officium pecoris navisve requiro, 147 dummodo, quas findam corpore, dentur aquae. 148 arte egeo nulla; fiat modo copia nandi, 149 idem navigium, navita, vector ero 150 nec sequor aut Helicen aut qua Tyros utitur Arcton; 151 publica non curat sidera noster amor. 152 Andromedan alius spectet claramque Coronam 153 quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo; 154 at mihi quod Perseus et cum Iove Liber amarunt, 155 indicium dubiae non placet esse viae. 156 est aliud lumen, multo mihi certius istis, 157 non errat tenebris quo duce noster amor; 158 hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti 159 quaque viam fecit Thessala pinus eam 160 et iuvenem possim superare Palaemona nando 161 morsaque quem subito reddidit herba deum. 162 saepe per adsiduos languent mea bracchia motus, 163 vixque per immensas fessa trahuntur aquas. 164 his ego cum dixi: 'pretium non vile laboris, 165 iam dominae vobis colla tenenda dabo,' 166 protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt, 167 ut celer Eleo carcere missus equus. 168 ipse meos igitur servo, quibus uror, amores 169 teque, magis caelo digna puella, sequor. 170 digna quidem caelo, sed adhuc tellure morare, 171 aut dic, ad superos et mihi qua sit iter! 172 hic es et exigue misero contingis amanti, 173 cumque mea fiunt turbida mente freta. 174 quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest? 175 num minus haec nobis tam brevis obstat aqua? 176 an malim, dubito, toto procul orbe remotus 177 cum domina longe spem quoque habere meam. 178 quo propius nunc es, flamma propiore calesco 179 et res non semper, spes mihi semper adest. 180 paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango; 181 saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi 'paene' movet! 182 velle quid est aliud fugientia prendere poma 183 spemque suo refugi fluminis ore sequi? 184 ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo 185 et me felicem nulla videbit hiems, 186 cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda, 187 in ventis et aqua spes mea semper erit? 188 aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequor 189 Plias et Arctophylax Oleniumque pecus? 190 aut ego non novi, quam sim temerarius, aut me 191 in freta non cautus tum quoque mittet Amor; 192 neve putes id me, quod abest, promittere, tempus, 193 pignora polliciti non tibi tarda dabo. 194 sit tumidum paucis etiam nunc noctibus aequor; 195 ire per invitas experiemur aquas. 196 aut mihi continget felix audacia salvo 197 aut mors solliciti finis amoris erit. 198 optabo tamen ut partis expellar in illas 199 et teneant portus naufraga membra tuos. 200 flebis enim tactuque meum dignabere corpus 201 et 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!' 202 scilicet interitus offenderis omine nostri, 203 litteraque invisa est hac mea parte tibi. 204 desino; parce queri. sed ut et mare finiat iram, 205 accedant, quaeso, fac tua vota meis. 206 pace brevi nobis opus est, dum transferor isto; 207 cum tua contigero litora, perstet hiems! 208 istic est aptum nostrae navale carinae 209 et melius nulla stat mea puppis aqua. 210 illic me claudat Boreas, ubi dulce morari est; 211 tunc piger ad nandum, tunc ego cautus ero 212 nec faciam surdis convicia fluctibus ulla 213 triste nataturo nec querar esse fretum. 214 me pariter venti teneant tenerique lacerti, 215 per causas istic impediarque duas 216 cum patietur hiems, remis ego corporis utar; 217 lumen in adspectu tu modo semper habe. 218 interea pro me pernoctet epistula tecum, 219 quam precor ut minima prosequar ipse mora. 220

Dichtung