Zum Hauptinhalt

Heroides XVII von Ovid

1 Abschnitt, 270 Zeilen, 1801 Wörter

XVII. Helene Paridi

Si mihi quae legi, Pari, non legisse liceret, 1 servarem numeros sicut et ante probae. 2 Nunc oculos tua cum violarit epistula nostros, 3 non rescribendi gloria visa levis. 4 ausus es hospitii temeratis advena sacris 5 legitimam nuptae sollicitare fidem! 6 scilicet idcirco ventosa per aequora vectum 7 excepit portu Taenaris ora suo 8 nec tibi, diversa quamvis e gente venires, 9 oppositas habuit regia nostra fores, 10 esset ut officii merces iniuria tanti? 11 qui sic intrabas, hospes an hostis eras? 12 nec dubito quin haec, cum sit tam iusta, vocetur 13 rustica iudicio nostra querela tuo. 14 rustica sim sane, dum non oblita pudoris 15 dumque tenor vitae sit sine labe meae. 16 si non est ficto tristis mihi vultus in ore 17 nec sedeo duris torva superciliis, 18 fama tamen clara est, et adhuc sine crimine lusi 19 et laudem de me nullus adulter habet. 20 quo magis admiror, quae sit fiducia coepti 21 spemque tori dederit quae tibi causa mei. 22 an quia vim nobis Neptunius attulit heros, 23 rapta semel videor bis quoque digna rapi? 24 crimen erat nostrum, si delenita fuissem; 25 cum sim rapta, meum quid nisi nolle fuit? 26 non tamen e facto fructum tulit ille petitum; 27 excepto redii passa timore nihil. 28 oscula luctanti tantummodo pauca protervus 29 abstulit: ulterius nil habet ille mei. 30 quae tua nequitia est, non his contenta fuisset. 31 di melius! similis non fuit ille tui. 32 reddidit intactam minuitque modestia crimen 33 et iuvenem facti paenituisse patet. 34 Thesea paenituit, Paris ut succederet illi, 35 ne quando nomen non sit in ore meum? 36 nec tamen irascor—quis enim succenset amanti?— 37 si modo, quem praefers, non simulatur amor. 38 hoc quoque enim dubito, non quod fiducia desit, 39 aut mea sit facies non bene nota mihi, 40 sed quia credulitas damno solet esse puellis 41 verbaque dicuntur vestra carere fide. 42 at peccant aliae, matronaque rara pudica est. 43 quis prohibet raris nomen inesse meum? 44 nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuius 45 exemplo flecti me quoque posse putes, 46 matris in admisso falsa sub imagine lusae 47 error inest; pluma tectus adulter erat. 48 nil ego, si peccem, possum nescisse; nec ullus 49 error qui facti crimen obumbret erit. 50 illa bene erravit vitiumque auctore redemit. 51 felix in culpa quo Iove dicar ego? 52 et genus et proavos et regia nomina iactas; 53 clara satis domus haec nobilitate sua est. 54 Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omne 55 Tantalidae Pelopis Tyndareique decus; 56 dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem, 57 quae falsam gremio credula fovit avem. 58 i nunc et Phrygiae late primordia gentis 59 cumque suo Priamum Laumedonte refer! 60 quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna est 61 quintus, is a nostro nomine primus erit. 62 sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae, 63 non tamen haec illis esse minora puto. 64 si iam divitiis locus hic numeroque virorum 65 vincitur, at certe barbara terra tua est. 66 munera tanta quidem promittit epistula dives 67 ut possint ipsas illa movere deas. 68 sed si iam vellem fines transire pudoris, 69 tu melior culpae causa futurus eras. 70 aut ego perpetuo famam sine labe tenebo 71 aut ego te potius quam tua dona sequar. 72 utque ea non sperno, sic acceptissima semper 73 munera sunt, auctor quae pretiosa facit. 74 plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris, 75 quod per tam longas spes tua venit aquas. 76 illa quoque, adposita quae nunc facis, improbe, mensa, 77 quamvis experiar dissimulare, noto— 78 cum modo me spectas oculis, lascive, protervis, 79 quos vix instantes lumina nostra ferunt, 80 et modo suspiras, modo pocula proxima nobis 81 sumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis. 82 a, quotiens digitis, quotiens ego tecta notavi 83 signa supercilio paene loquente dari! 84 et saepe extimui ne vir meus illa videret, 85 non satis occultis erubuique notis. 86 saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi: 87 'nil pudet hunc!' nec vox haec mea falsa fuit. 88 orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro, 89 quod deducta mero littera fecit, 'amo.' 90 credere me tamen hoc oculo renuente negavi. 91 ei mihi, iam didici sic ego posse loqui! 92 his ego blanditiis, si peccatura fuissem, 93 flecterer; his poterant pectora nostra capi. 94 est quoque, confiteor, facies tibi rara potestque 95 velle sub amplexus ire puella tuos. 96 altera sed potius felix sine crimine fiat, 97 quam cadat externo noster amore pudor. 98 disce modo exemplo formosis posse carere; 99 est virtus placitis abstinuisse bonis. 100 quam multos credis iuvenes optare, quod optas? 101 qui sapiant, oculos an Paris unus habes? 102 non tu plus cernis, sed plus temerarius audes; 103 nec tibi plus cordis sed minus oris, adest. 104 tunc ego te vellem celeri venisse carina, 105 cum mea virginitas mille petita procis. 106 si te vidissem, primus de mille fuisses; 107 iudicio veniam vir dabit ipse meo. 108 ad possessa venis praeceptaque gaudia serus; 109 spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet. 110 ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx, 111 invitam sic me nec Menelaus habet. 112 desine molle, precor, verbis convellere pectus 113 neve mihi, quam te dicis amare, noce; 114 sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri 115 nec spolium nostri turpe pudoris habe. 116 at Venus hoc pacta est, et in altae vallibus Idae 117 tres tibi se nudas exhibuere deae; 118 unaque cum regnum, belli daret altera laudem 119 'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!' 120 credere vix equidem caelestia corpora possum 121 arbitrio formam supposuisse tuo; 122 utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est, 123 iudicii pretium qua data dicor ego. 124 non est tanta mihi fiducia corporis, ut me 125 maxima teste dea dona fuisse putem. 126 contenta est oculis hominum mea forma probari; 127 laudatrix Venus est invidiosa mihi. 128 sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis; 129 nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget? 130 nec tu succense nimium mihi creditus aegre; 131 tarda solet magnis rebus inesse fides. 132 prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas; 133 proxima, me visam praemia summa tibi, 134 nec te Palladios nec te Iunonis honores 135 auditis Helenae praeposuisse bonis. 136 ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum? 137 ferrea sim, si non hoc ego pectus amem. 138 ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugno 139 illum, quem fieri vix puto posse meum. 140 quid bibulum curvo proscindere litus aratro 141 spemque sequi coner quam locus ipse negat? 142 sum rudis ad Veneris furtum nullaque fidelem — 143 di mihi sunt testes!—lusimus arte virum! 144 nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello, 145 fungitur officio littera nostra novo. 146 felices, quibus usus adest! ego nescia rerum 147 difficilem culpae suspicor esse viam. 148 ipse malo metus est; iam nunc confundor et omnes 149 in nostris oculos vultibus esse reor. 150 nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi 151 et quasdam voces rettulit Aethra mihi. 152 at tu dissimula, nisi si desistere mavis. 153 sed cur desistas? dissimulare potes. 154 lude, sed occulte! maior, non maxima, nobis 155 est data libertas, quod Menelaus abest. 156 ille quidem procul est, ita re cogente, profectus; 157 magna fuit subitae iustaque causa viae; 158 aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret, 159 'quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!' 160 omine laetatus dedit oscula, 'resque domusque 161 et tibi sit curae Troicus hospes,' ait. 162 vix tenui risum, quem dum conpescere luctor, 163 nil illi potui dicere praeter 'erit.' 164 uela quidem Creten ventis dedit ille secundis; 165 sed tu non ideo cuncta licere puta! 166 sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens. 167 an nescis longas regibus esse manus? 168 forma quoque est oneri; nam quo constantius ore 169 laudamur vestro, iustius ille timet. 170 quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est, 171 et melius famae verba dedisse fuit. 172 nec quod abest hic me tecum mirare relictam; 173 moribus et vitae credidit ille meae. 174 de facie metuit, vitae confidit, et illum 175 securum probitas, forma timere facit. 176 tempora ne pereant ultro data praecipis, utque 177 simplicis utamur commoditate viri. 178 et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntas 179 est satis; in dubio pectora nostra labant. 180 et vir abest nobis et tu sine coniuge dormis, 181 inque vicem tua me, te mea forma capit; 182 et longae noctes et iam sermone coimus 183 et tu, me miseram! blandus, et una domus. 184 et peream, si non invitant omnia culpam; 185 nescio quo tardor sed tamen ipsa metu. 186 quod male persuades, utinam bene cogere posses! 187 vi mea rusticitas excutienda fuit. 188 utilis interdum est ipsis iniuria passis. 189 sic certe felix esse coacta forem. 190 dum novus est, potius coepto pugnemus amori! 191 flamma recens parva sparsa resedit aqua. 192 certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi, 193 cumque nihil speres firmius esse, fugit. 194 Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est; 195 in non exhibitis utraque lusa toris. 196 tu quoque dilectam multos, infide, per annos 197 diceris Oenonen destituisse tuam. 198 nec tamen ipse negas; et nobis omnia de te 199 quaerere, si nescis, maxima cura fuit. 200 adde quod, ut cupias constans in amore manere, 201 non potes. expediunt iam tua vela Phryges; 202 dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur, 203 qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit. 204 cursibus in mediis novitatis plena relinques 205 gaudia; cum ventis noster abibit amor. 206 an sequar, ut suades, laudataque Pergama visam 207 pronurus et magni Laumedontis ero? 208 non ita contemno volucris praeconia famae, 209 ut probris terras impleat illa meis. 210 quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota, 211 quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui? 212 quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor 213 totque tui fratres Dardanidesque nurus? 214 tu quoque qui poteris fore me sperare fidelem 215 et non exemplis anxius esse tuis? 216 quicumque Iliacos intraverit advena portus, 217 is tibi solliciti causa timoris erit. 218 ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices, 219 oblitus nostro crimen inesse tuum! 220 delicti fies idem reprehensor et auctor. 221 terra, precor, vultus obruat ante meos! 222 at fruar Iliacis opibus cultuque beato 223 donaque promissis uberiora feram: 224 purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur, 225 congestoque auri pondere dives ero! 226 da veniam fassae! non sunt tua munera tanti; 227 nescio quo tellus me tenet ista modo. 228 quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris? 229 unde petam fratres, unde parentis opem? 230 omnia Medeae fallax promisit Iason: 231 pulsa est Aesonia num minus illa domo? 232 non erat Aeetes, ad quem despecta rediret, 233 non Idyia parens Chalciopeve soror. 234 tale nihil timeo, sed nec Medea timebat; 235 fallitur augurio spes bona saepe suo. 236 omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto, 237 navibus a portu lene fuisse fretum. 238 fax quoque me terret, quam se peperisse cruentam 239 ante diem partus est tua visa parens; 240 et vatum timeo monitus, quos igne Pelasgo 241 Ilion arsurum praemonuisse ferunt. 242 utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetque 243 parta per arbitrium bina tropaea tuum, 244 sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est, 245 iudice te causam non tenuere duae; 246 nec dubito, quin te si prosequar arma parentur. 247 ibit per gladios, ei mihi! noster amor. 248 an fera Centauris indicere bella coegit 249 Atracis Haemonios Hippodamia viros: 250 tu fore tam iusta lentum Menelaon in ira 251 et geminos fratres Tyndareumque putas? 252 quod bene te iactes et fortia facta loquaris, 253 a verbis facies dissidet ista suis. 254 apta magis Veneri quam sunt tua corpora Marti. 255 bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama! 256 Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto; 257 militia est operis altera digna tuis. 258 his ego, si saperem pauloque audacior essem, 259 uterer; utetur, siqua puella sapit. 260 aut ego deposito sapiam fortasse pudore 261 et dabo cunctatas tempore victa manus. 262 quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur, 263 scimus, quid captes conloquiumque voces; 264 sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est. 265 haec mora sit voto forsan amica tuo. 266 hactenus; arcanum furtivae conscia mentis 267 littera iam lasso pollice sistat opus. 268 cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur, 269 quae mihi sunt comites consiliumque duae. 270

Dichtung