Zum Hauptinhalt

Heroides I von Ovid

1 Abschnitt, 116 Zeilen, 731 Wörter

I. Penelope Vlixi

Haec tua Penelope lento tibi mittit, Ulixe 1 nil mihi rescribas attinet: ipse veni! 2 Troia iacet certe, Danais invisa puellis; 3 vix Priamus tanti totaque Troia fuit. 4 o utinam tum, cum Lacedaemona classe petebat, 5 obrutus insanis esset adulter aquis! 6 non ego deserto iacuissem frigida lecto, 7 nec quererer tardos ire relicta dies; 8 nec mihi quaerenti spatiosam fallere noctem 9 lassaret viduas pendula tela manus. 10 Quando ego non timui graviora pericula veris? 11 res est solliciti plena timoris amor. 12 in te fingebam violentos Troas ituros; 13 nomine in Hectoreo pallida semper eram. 14 sive quis Antilochum narrabat ab hoste revictum, 15 Antilochus nostri causa timoris erat; 16 sive Menoetiaden falsis cecidisse sub armis, 17 flebam successu posse carere dolos. 18 sanguine Tlepolemus Lyciam tepefecerat hastam; 19 Tlepolemi leto cura novata mea est. 20 denique, quisquis erat castris iugulatus Achivis, 21 frigidius glacie pectus amantis erat. 22 Sed bene consuluit casto deus aequus amori. 23 versa est in cineres sospite Troia viro. 24 Argolici rediere duces, altaria fumant; 25 ponitur ad patrios barbara praeda deos. 26 grata ferunt nymphae pro salvis dona maritis; 27 illi victa suis Troica fata canunt. 28 mirantur iustique senes trepidaeque puellae; 29 narrantis coniunx pendet ab ore viri. 30 atque aliquis posita monstrat fera proelia mensa, 31 pingit et exiguo Pergama tota mero: 32 'hac ibat Simois; haec est Sigeia tellus; 33 hic steterat Priami regia celsa senis. 34 illic Aeacides, illic tendebat Ulixes; 35 hic lacer admissos terruit Hector equos.' 36 Omnia namque tuo senior te quaerere misso 37 rettulerat nato Nestor, at ille mihi. 38 rettulit et ferro Rhesumque Dolonaque caesos, 39 utque sit hic somno proditus, ille dolo. 40 ausus es—o nimium nimiumque oblite tuorum!— 41 Thracia nocturno tangere castra dolo 42 totque simul mactare viros, adiutus ab uno! 43 at bene cautus eras et memor ante mei! 44 usque metu micuere sinus, dum victor amicum 45 dictus es Ismariis isse per agmen equis. 46 Sed mihi quid prodest vestris disiecta lacertis 47 Ilios et, murus quod fuit, esse solum, 48 si maneo, qualis Troia durante manebam, 49 virque mihi dempto fine carendus abest? 50 diruta sunt aliis, uni mihi Pergama restant, 51 incola captivo quae bove victor arat. 52 iam seges est, ubi Troia fuit, resecandaque falce 53 luxuriat Phrygio sanguine pinguis humus; 54 semisepulta virum curvis feriuntur aratris 55 ossa, ruinosas occulit herba domos. 56 victor abes, nec scire mihi, quae causa morandi, 57 aut in quo lateas ferreus orbe, licet! 58 Quisquis ad haec vertit peregrinam litora puppim, 59 ille mihi de te multa rogatus abit, 60 quamque tibi reddat, si te modo viderit usquam, 61 traditur huic digitis charta notata meis. 62 nos Pylon, antiqui Neleia Nestoris arva, 63 misimus; incerta est fama remissa Pylo. 64 misimus et Sparten; Sparte quoque nescia veri. 65 quas habitas terras, aut ubi lentus abes? 66 utilius starent etiamnunc moenia Phoebi— 67 irascor votis, heu, levis ipsa meis! 68 scirem ubi pugnares, et tantum bella timerem, 69 et mea cum multis iuncta querela foret. 70 quid timeam, ignoro—timeo tamen omnia demens, 71 et patet in curas area lata meas. 72 quaecumque aequor habet, quaecumque pericula tellus, 73 tam longae causas suspicor esse morae. 74 haec ego dum stulte metuo, quae vestra libido est, 75 esse peregrino captus amore potes. 76 forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx, 77 quae tantum lanas non sinat esse rudes. 78 fallar, et hoc crimen tenues vanescat in auras, 79 neve, revertendi liber, abesse velis! 80 Me pater Icarius viduo discedere lecto 81 cogit et immensas increpat usque moras. 82 increpet usque licet—tua sum, tua dicar oportet; 83 Penelope coniunx semper Ulixis ero. 84 ille tamen pietate mea precibusque pudicis 85 frangitur et vires temperat ipse suas. 86 Dulichii Samiique et quos tulit alta Zacynthos, 87 turba ruunt in me luxuriosa proci, 88 inque tua regnant nullis prohibentibus aula; 89 viscera nostra, tuae dilacerantur opes. 90 quid tibi Pisandrum Polybumque Medontaque dirum 91 Eurymachique avidas Antinoique manus 92 atque alios referam, quos omnis turpiter absens 93 ipse tuo partis sanguine rebus alis? 94 Irus egens pecorisque Melanthius actor edendi 95 ultimus accedunt in tua damna pudor. 96 Tres sumus inbelles numero, sine viribus uxor 97 Laertesque senex Telemachusque puer. 98 ille per insidias paene est mihi nuper ademptus, 99 dum parat invitis omnibus ire Pylon. 100 di, precor, hoc iubeant, ut euntibus ordine fatis 101 ille meos oculos conprimat, ille tuos! 102 hac faciunt custosque boum longaevaque nutrix, 103 Tertius inmundae cura fidelis harae; 104 sed neque Laertes, ut qui sit inutilis armis, 105 hostibus in mediis regna tenere potest— 106 Telemacho veniet, vivat modo, fortior aetas; 107 nunc erat auxiliis illa tuenda patris— 108 nec mihi sunt vires inimicos pellere tectis. 109 tu citius venias, portus et ara tuis! 110 est tibi sitque, precor, natus, qui mollibus annis 111 in patrias artes erudiendus erat. 112 respice Laerten; ut tu sua lumina condas, 113 extremum fati sustinet ille diem. 114 Certe ego, quae fueram te discedente puella, 115 protinus ut venias, facta videbor anus. 116

Dichtung