Zum Hauptinhalt

Fasti IV von Ovid

6 Abschnitte, 387 Zeilen, 2498 Wörter

'Alma, fave', dixi 'geminorum mater Amorum'; 1 ad vatem voltus rettulit illa suos; 2 'quid tibi' ait 'mecum? certe maiora canebas. 3 num vetus in molli pectore volnus habes?' 4 'scis, dea', respondi 'de volnere.' risit, et aether 5 protinus ex illa parte serenus erat. 6 'saucius an sanus numquid tua signa reliqui? 7 tu mihi propositum, tu mihi semper opus. 8 quae decuit primis sine crimine lusimus annis; 9 nunc teritur nostris area maior equis. 10 tempora cum causis, annalibus eruta priscis, 11 lapsaque sub terras ortaque signa cano. 12 venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense: 13 et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.' 14 mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto 15 contigit et 'coeptum perfice' dixit 'opus'. 16 sensimus, et causae subito patuere dierum: 17 dum licet et spirant flamina, navis eat. 18 Siqua tamen pars te de fastis tangere debet, 19 Caesar, in Aprili quod tuearis habes: 20 hic ad te magna descendit imagine mensis, 21 et fit adoptiva nobilitate tuus. 22 hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum, 23 vidit et auctores rettulit ipse tuos: 24 utque fero Marti primam dedit ordine sortem, 25 quod sibi nascendi proxima causa fuit, 26 sic Venerem gradibus multis in gente receptam 27 alterius voluit mensis habere locum; 28 principiumque sui generis revolutaque quaerens 29 saecula, cognatos venit adusque deos. 30 Dardanon Electra nesciret Atlantide natum 31 scilicet, Electran concubuisse Iovi? 32 huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo, 33 Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn; 34 proximus Anchises, cum quo commune parentis 35 non dedignata est nomen habere Venus: 36 hinc satus Aeneas; pietas spectata per ignes 37 sacra patremque umeris, altera sacra, tulit. 38 venimus ad felix aliquando nomen Iuli, 39 unde domus Teucros Iulia tangit avos. 40 Postumus hinc, qui, quod silvis fuit ortus in altis, 41 Silvius in Latia gente vocatus erat. 42 isque, Latine, tibi pater est; subit Alba Latinum; 43 proximus est titulis Epytus, Alba, tuis. 44 ille dedit Capyi repetita vocabula Troiae 45 et tuus est idem, Calpete, factus avus. 46 cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet, 47 dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae. 48 iam tamen Agrippam natum Remulumque nepotem 49 viderat; in Remulum fulmina missa ferunt. 50 venit Aventinus post hos, locus unde vocatur, 51 mons quoque; post illum tradita regna Procae; 52 quem sequitur duri Numitor germanus Amuli; 53 Ilia cum Lauso de Numitore sati: 54 ense cadit patrui Lausus; placet Ilia Marti, 55 teque parit, gemino iuncte Quirine Remo. 56 ille suos semper Venerem Martemque parentes 57 dixit, et emeruit vocis habere fidem: 58 neve secuturi possent nescire nepotes, 59 tempora dis generis continuata dedit. 60 sed Veneris mensem Graio sermone notatum 61 auguror; a spumis est dea dicta maris. 62 nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici; 63 Itala nam tellus Graecia maior erat. 64 venerat Euander plena cum classe suorum, 65 venerat Alcides, Graius uterque genus 66 (hospes Aventinis armentum pavit in herbis 67 claviger, et tanto est Albula pota deo), 68 dux quoque Neritius; testes Laestrygones exstant 69 et quod adhuc Circes nomina litus habet; 70 et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi 71 stabant, Argolicae quod posuere manus. 72 venerat Atridae fatis agitatus Halaesus, 73 a quo se dictam terra Falisca putat. 74 adice Troianae suasorem Antenora pacis, 75 et generum Oeniden, Apule Daune, tuum. 76 serus ab Iliacis, et post Antenora, flammis 77 attulit Aeneas in loca nostra deos. 78 huius erat Solimus Phrygia comes unus ab Ida, 79 a quo Sulmonis moenia nomen habent, 80 Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae. 81 me miserum, Scythico quam procul illa solo est! 82 ergo ego tam longe -- sed supprime, Musa, querellas: 83 non tibi sunt maesta sacra canenda lyra. 84 Quo non livor abit? sunt qui tibi mensis honorem 85 eripuisse velint invideantque, Venus. 86 nam, quia ver aperit tunc omnia densaque cedit 87 frigoris asperitas fetaque terra patet, 88 Aprilem memorant ab aperto tempore dictum, 89 quem Venus iniecta vindicat alma manu. 90 illa quidem totum dignissima temperat orbem, 91 illa tenet nullo regna minora deo, 92 iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis, 93 perque suos initus continet omne genus. 94 illa deos omnes (longum est numerare) creavit, 95 illa satis causas arboribusque dedit, 96 illa rudes animos hominum contraxit in unum, 97 et docuit iungi cum pare quemque sua. 98 quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas? 99 nec coeant pecudes, si levis absit amor. 100 cum mare trux aries cornu decertat, at idem 101 frontem dilectae laedere parcit ovis; 102 deposita sequitur taurus feritate iuvencam, 103 quem toti saltus, quem nemus omne tremit; 104 vis eadem lato quodcumque sub aequore vivit 105 servat, et innumeris piscibus implet aquas. 106 prima feros habitus homini detraxit: ab illa 107 venerunt cultus mundaque cura sui. 108 primus amans carmen vigilatum nocte negata 109 dicitur ad clausas concinuisse fores, 110 eloquiumque fuit duram exorare puellam, 111 proque sua causa quisque disertus erat. 112 mille per hanc artes motae; studioque placendi, 113 quae latuere prius, multa reperta ferunt. 114 hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi 115 audeat? a nobis sit furor iste procul. 116 quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta, 117 urbe tamen nostra ius dea maius habet? 118 pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat, 119 cum gemuit teneram cuspide laesa manum; 120 caelestesque duas Troiano iudice vicit 121 (ah nolim victas hoc meminisse deas), 122 Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim 123 magnus Iuleos Caesar haberet avos. 124 nec Veneri tempus, quam ver, erat aptius ullum 125 (vere nitent terrae, vere remissus ager; 126 nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt, 127 nunc tumido gemmas cortice palmes agit), 128 et formosa Venus formoso tempore digna est, 129 utque solet, Marti continuata suo est. 130 vere monet curvas materna per aequora puppes 131 ire nec hibernas iam timuisse minas. 132

Dichtung

1. C K : APRIL : F

Rite deam colitis, Latiae matresque nurusque 1 et vos, quis vittae longaque vestis abest. 2 aurea marmoreo redimicula demite collo, 3 demite divitias: tota lavanda dea est. 4 aurea siccato redimicula reddite collo: 5 nunc alii flores, nunc nova danda rosa est. 6 vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari: 7 causaque cur iubeat, discite, certa subest. 8 litore siccabat rorantes nuda capillos: 9 viderunt satyri, turba proterva, deam. 10 sensit et opposita texit sua corpora myrto: 11 tuta fuit facto, vosque referre iubet. 12 discite nunc, quare Fortunae tura Virili 13 detis eo, gelida qui locus umet aqua. 14 accipit ille locus posito velamine cunctas 15 et vitium nudi corporis omne videt; 16 ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis 17 praestat et hoc parvo ture rogata facit. 18 nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver 19 sumere et expressis mella liquata favis: 20 cum primum cupido Venus est deducta marito, 21 hoc bibit; ex illo tempore nupta fuit. 22 supplicibus verbis illam placate: sub illa 23 et forma et mores et bona fama manet. 24 Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est: 25 Cumaeam, veteres, consuluistis anum. 26 templa iubet fieri Veneri: quibus ordine factis 27 inde Venus verso nomina corde tenet. 28 semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu 29 respice, totque tuas, diva, tuere nurus. 30 Dum loquor, elatae metuendus acumine caudae 31 Scorpios in virides praecipitatur aquas. 32

Dichtung

2. D F

Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo 1 coeperit, et tactae rore querentur aves, 2 semustamque facem vigilata nocte viator 3 ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, 4 Pliades incipient umeros relevare paternos, 5 quae septem dici, sex tamen esse solent: 6 seu quod in amplexum sex hinc venere deorum 7 (nam Steropen Marti concubuisse ferunt, 8 Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, 9 Maian et Electran Taygetenque Iovi), 10 septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit; 11 paenitet, et facti sola pudore latet: 12 sive quod Electra Troiae spectare ruinas 13 non tulit, ante oculos opposuitque manum. 14

Dichtung

(3. EC) 4. FC

Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, 1 ter iungat Titan terque resolvat equos, 2 protinus inflexo Berecyntia tibia cornu 3 flabit, et Idaeae festa parentis erunt. 4 ibunt semimares et inania tympana tundent, 5 aeraque tinnitus aere repulsa dabunt; 6 ipsa sedens molli comitum cervice feretur 7 Urbis per medias exululata vias. 8 scaena sonat, ludique vocant: spectate, Quirites, 9 et fora Marte suo litigiosa vacent. 10 quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti 11 terret et horrendo lotos adunca sono. 12 'da, dea, quam sciter.' doctas Cybeleia neptes 13 vidit et has curae iussit adesse meae. 14 'pandite mandati memores, Heliconis alumnae, 15 gaudeat assiduo cur dea Magna sono.' 16 sic ego. sic Erato (mensis Cythereius illi 17 cessit, quod teneri nomen amoris habet): 18 'reddita Saturno sors haec erat: "optime regum, 19 a nato sceptris excutiere tuis." 20 ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem 21 devorat, immersam visceribusque tenet. 22 saepe Rhea questa est totiens fecunda nec umquam 23 mater, et indoluit fertilitate sua. 24 Iuppiter ortus erat: (pro magno teste vetustas 25 creditur; acceptam parce movere fidem) 26 veste latens saxum caelesti gutture sedit: 27 sic genitor fatis decipiendus erat. 28 ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide, 29 tutus ut infanti vagiat ore puer. 30 pars clipeos sudibus, galeas pars tundit inanes: 31 hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. 32 res latuit, priscique manent imitamina facti: 33 aera deae comites raucaque terga movent. 34 cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: 35 tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos.' 36 desierat; coepi: 'cur huic genus acre leonum 37 praebent insolitas ad iuga curva iubas?' 38 desieram; coepit: 'feritas mollita per illam 39 creditur; id curru testificata suo est.' 40 'at cur turrifera caput est onerata corona? 41 an primis turres urbibus illa dedit?' 42 adnuit. 'unde venit' dixi 'sua membra secandi 43 impetus?' ut tacui, Pieris orsa loqui: 44 'Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis 45 turrigeram casto vinxit amore deam; 46 hunc sibi servari voluit, sua templa tueri, 47 et dixit "semper fac puer esse velis." 48 ille fidem iussis dedit, et "si mentiar", inquit 49 "ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi." 50 fallit, et in nympha Sagaritide desinit esse 51 quod fuit: hinc poenas exigit ira deae. 52 Naida volneribus succidit in arbore factis, 53 illa perit; fatum Naidos arbor erat; 54 hic furit, et credens thalami procumbere tectum 55 effugit, et cursu Dindyma summa petit; 56 et modo "tolle faces", "remove" modo "verbera" clamat, 57 saepe ~Palaestinas~ iurat adesse deas. 58 ille etiam saxo corpus laniavit acuto, 59 longaque in immundo pulvere tracta coma est, 60 voxque fuit "merui: meritas do sanguine poenas. 61 ah pereant partes quae nocuere mihi!" 62 "ah pereant" dicebat adhuc; onus inguinis aufert, 63 nullaque sunt subito signa relicta viri. 64 venit in exemplum furor hic, mollesque ministri 65 caedunt iactatis vilia membra comis.' 66 talibus Aoniae facunda voce Camenae 67 reddita quaesiti causa furoris erat. 68 'hoc quoque, dux operis, moneas precor, unde petita 69 venerit; an nostra semper in urbe fuit?' 70 'Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden 71 semper et Iliacas Mater amavit opes: 72 cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros, 73 est dea sacriferas paene secuta rates, 74 sed nondum fatis Latio sua numina posci 75 senserat, adsuetis substiteratque locis. 76 post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque 77 vidit et edomito sustulit orbe caput, 78 carminis Euboici fatalia verba sacerdos 79 inspicit; inspectum tale fuisse ferunt: 80 "mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras. 81 cum veniet, casta est accipienda manu." 82 obscurae sortis patres ambagibus errant, 83 quaeve parens absit, quove petenda loco. 84 consulitur Paean, "divum" que "arcessite Matrem" 85 inquit; "in Idaeo est invenienda iugo." 86 mittuntur proceres. Phrygiae tum sceptra tenebat 87 Attalus; Ausoniis rem negat ille viris. 88 mira canam: longo tremuit cum murmure tellus, 89 et sic est adytis diva locuta suis: 90 "ipsa peti volui: ne sit mora; mitte volentem: 91 dignus Roma locus quo deus omnis eat." 92 ille soni terrore pavens "proficiscere" dixit; 93 "nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos." 94 protinus innumerae caedunt pineta secures 95 illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. 96 mille manus coeunt, et picta coloribus ustis 97 caelestum Matrem concava puppis habet. 98 illa sui per aquas fertur tutissima nati, 99 longaque Phrixeae stagna sororis adit, 100 Rhoeteumque capax Sigeaque litora transit, 101 et Tenedum et veteres Eetionis opes. 102 Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, 103 quaeque Carysteis frangitur unda vadis; 104 transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas 105 Icarus, et vastae nomina fecit aquae. 106 tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas 107 deserit, et Veneris sacra Cythera petit. 108 hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum 109 Brontes et Steropes Acmonidesque solent, 110 aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris 111 respicit a remis, Ausoniamque tenet. 112 ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum 113 dividit et campo liberiore natat: 114 omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus 115 obvius ad Tusci fluminis ora venit. 116 procedunt pariter matres nataeque nurusque 117 quaeque colunt sanctos virginitate focos. 118 sedula fune viri contento bracchia lassant: 119 vix subit adversas hospita navis aquas. 120 sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas: 121 sedit limoso pressa carina vado. 122 quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, 123 adiuvat et fortes voce sonante manus: 124 illa velut medio stabilis sedet insula ponto; 125 attoniti monstro stantque paventque viri. 126 Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto 127 (nec facies impar nobilitate fuit), 128 casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus 129 laeserat, et falsi criminis acta rea est. 130 cultus et ornatis varie prodisse capillis 131 obfuit ad rigidos promptaque lingua senes. 132 conscia mens recti famae mendacia risit, 133 sed nos in vitium credula turba sumus. 134 haec ubi castarum processit ab agmine matrum 135 et manibus puram fluminis hausit aquam, 136 ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas 137 (quicumque aspiciunt, mente carere putant), 138 summissoque genu voltus in imagine divae 139 figit, et hos edit crine iacente sonos: 140 "supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum, 141 accipe sub certa condicione preces. 142 casta negor: si tu damnas, meruisse fatebor; 143 morte luam poenas iudice victa dea; 144 sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae 145 re dabis, et castas casta sequere manus." 146 dixit, et exiguo funem conamine traxit; 147 mira, sed et scaena testificata loquar: 148 mota dea est, sequiturque ducem laudatque sequendo; 149 index laetitiae fertur ad astra sonus. 150 fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores 151 Atria dixerunt), unde sinister abit. 152 nox aderat: querno religant in stipite funem, 153 dantque levi somno corpora functa cibo. 154 lux aderat: querno solvunt a stipite funem, 155 ante tamen posito tura dedere foco, 156 ante coronarunt puppem, sine labe iuvencam 157 mactarunt operum coniugiique rudem. 158 est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo 159 et nomen magno perdit in amne minor. 160 illic purpurea canus cum veste sacerdos 161 Almonis dominam sacraque lavit aquis. 162 exululant comites, furiosaque tibia flatur, 163 et feriunt molles taurea terga manus. 164 Claudia praecedit laeto celeberrima voltu, 165 credita vix tandem teste pudica dea; 166 ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena: 167 sparguntur iunctae flore recente boves. 168 Nasica accepit; templi non perstitit auctor: 169 Augustus nunc est, ante Metellus erat.' 170 substitit hic Erato. mora fit, si cetera quaeram. 171 'dic' inquam 'parva cur stipe quaerat opes.' 172 'contulit aes populus, de quo delubra Metellus 173 fecit' ait; 'dandae mos stipis inde manet.' 174 cur vicibus factis ineant convivia, quaero, 175 tum magis indictas concelebrentque dapes. 176 'quod bene mutarit sedem Berecyntia', dixit 177 'captant mutatis sedibus omen idem.' 178 institeram, quare primi Megalesia ludi 179 urbe forent nostra, cum dea (sensit enim) 180 'illa deos' inquit 'peperit: cessere parenti, 181 principiumque dati Mater honoris habet.' 182 'cur igitur Gallos qui se excidere vocamus, 183 cum tanto a Phrygia Gallica distet humus?' 184 'inter' ait 'viridem Cybelen altasque Celaenas 185 amnis it insana, nomine Gallus, aqua. 186 qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est 187 cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.' 188 'non pudet herbosum' dixi 'posuisse moretum 189 in dominae mensis: an sua causa subest?' 190 'lacte mero veteres usi narrantur et herbis, 191 sponte sua siquas terra ferebat' ait; 192 'candidus elisae miscetur caseus herbae, 193 cognoscat priscos ut dea prisca cibos.' 194

Dichtung

5. G NON : N

Postera cum caelo motis Pallantias astris 1 fulserit, et niveos Luna levarit equos, 2 qui dicet 'quondam sacrata est colle Quirini 3 hac Fortuna die Publica', verus erit. 4

Dichtung

6. H NP (7. AN) (8. BN) 9. CN

Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam 1 spectanti senior continuusque loco 2 'haec' ait 'illa dies, Libycis qua Caesar in oris 3 perfida magnanimi contudit arma Iubae. 4 dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus 5 glorior: officio praefuit ille meo. 6 hanc ego militia sedem, tu pace parasti, 7 inter bis quinos usus honore viros.' 8 plura locuturi subito seducimur imbre: 9 pendula caelestes Libra movebat aquas. 10 Ante tamen quam summa dies spectacula sistat 11

Dichtung