Zum Hauptinhalt

Ex Ponto IV von Ovid

I. SEX. POMPEIO

Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo 1 debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae. 2 Qui seu non prohibes a me tua nomina poni, 3 accedet meritis haec quoque summa tuis, 4 siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor, 5 delicti tamen est causa probanda mei. 6 Non potuit mea mens quin esset grata teneri: 7 sit precor officio non grauis ira pio. 8 O, quotiens ego sum libris mihi uisus ab istis 9 inpius, in nullo quod legerere loco! 10 O, quotiens, alii uellem cum scribere, nomen 11 rettulit in ceras inscia dextra tuum! 12 Ipse mihi placuit mendis in talibus error 13 et uix inuita facta litura manu est. 14 'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur! 15 a! pudet offensam non meruisse prius.' 16 Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen, 17 oblitus potero non tamen esse tui, 18 idque sinas, oro, nec fastidita repellas 19 uerba nec officio crimen inesse putes, 20 et leuis haec meritis referatur gratia tantis; 21 si minus, inuito te quoque gratus ero. 22 Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus 23 nec mihi munificas arca negauit opes. 24 Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis 25 auxilium uitae fertque feretque meae. 26 Vnde, rogas forsan, fiducia tanta futuri 27 sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus. 28 Vt Venus artificis labor est et gloria Coi, 29 aequoreo madidas quae premit imbre comas, 30 arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos 31 bellica Phidiaca stat dea facta manu, 32 uindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum, 33 ut similis uerae uacca Myronis opus, 34 sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum 35 tutelaeque feror munus opusque tuae. 36

Dichtung

II. SEVERO

Quod legis, o uates magnorum maxime regum, 1 uenit ab intonsis usque, Seuere, Getis, 2 cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos, 3 si modo permittis dicere uera, pudet. 4 Orba tamen numeris cessauit epistula numquam 5 ire per alternas officiosa uices. 6 Carmina sola tibi memorem testantia curam 7 non data sunt: quid enim quae facis ipse darem? 8 Quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna, 9 Triptolemo fruges, poma det Alcinoo? 10 Fertile pectus habes interque Helicona colentes 11 uberius nulli prouenit ista seges. 12 Mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis. 13 Haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit. 14 Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante, 15 sed siccum sterili uomere litus aro. 16 Scilicet ut limus uenas excaecat in undis 17 laesaque subpresso fonte resistit aqua, 18 pectora sic mea sunt limo uitiata malorum 19 et carmen uena pauperiore fluit. 20 Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum, 21 esset, crede mihi, factus et ille Getes. 22 Da ueniam fasso, studiis quoque frena remisi 23 ducitur et digitis littera rara meis. 24 Inpetus ille sacer qui uatum pectora nutrit, 25 qui prius in nobis esse solebat, abest. 26 Vix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae 27 inponit pigras paene coacta manus, 28 paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas 29 est mihi nec numeris nectere uerba iuuat, 30 siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos, 31 principium nostri res sit ut ista mali, 32 siue quod in tenebris numerosos ponere gestus 33 quodque legas nulli scribere carmen idem est: 34 excitat auditor studium laudataque uirtus 35 crescit et inmensum gloria calcar habet. 36 Hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis 37 quasque alias gentes barbarus Hister habet? 38 Sed quid solus agam quaque infelicia perdam 39 otia materia subripiamque diem? 40 Nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax 41 per quae clam tacitum tempus abire solet 42 nec me—quod cuperem, si per fera bella liceret— 43 oblectat cultu terra nouata suo, 44 quid nisi Pierides, solacia frigida, restant, 45 non bene de nobis quae meruere deae? 46 At tu, cui bibitur felicius Aonius fons, 47 utiliter studium quod tibi cedit ama 48 sacraque Musarum merito cole, quodque legamus 49 huc aliquod curae mitte recentis opus. 50

Dichtung

III. AD INGRATVM

Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen 1 an notum qui sis omnibus esse uelim? 2 Nomine non utar, ne commendere querela, 3 quaeraturque tibi carmine fama meo. 4 Dum mea puppis erat ualida fundata carina, 5 qui mecum uelles currere primus eras. 6 Nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis, 7 auxilio postquam scis opus esse tuo. 8 Dissimulas etiam nec me uis nosse uideri 9 quisque sit audito nomine Naso rogas. 10 Ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta 11 paene puer puero iunctus amicitia, 12 ille ego qui primus tua seria nosse solebam 13 et tibi iucundis primus adesse iocis, 14 ille ego conuictor densoque domesticus usu, 15 ille ego iudiciis unica Musa tuis, 16 ille ego sum qui nunc an uiuam, perfide, nescis, 17 cura tibi de quo quaerere nulla fuit. 18 Siue fui numquam carus, simulasse fateris, 19 seu non fingebas, inueniere leuis. 20 Aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram. 21 Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est. 22 Quod te nunc crimen similem uetat esse priori? 23 An crimen, coepi quod miser esse, uocas? 24 Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, 25 uenisset uerbis charta notata tribus. 26 Vix equidem credo, sed et insultare iacenti 27 te mihi nec uerbis parcere fama refert. 28 Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat, 29 naufragio lacrimas eripis ipse tuo? 30 Haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur, 31 quae summum dubio sub pede semper habet. 32 Quolibet est folio, quauis incertior aura. 33 Par illi leuitas, improbe, sola tua est. 34 Omnia sunt hominum tenui pendentia filo 35 et subito casu quae ualuere ruunt. 36 Diuitis audita est cui non opulentia Croesi? 37 Nempe tamen uitam captus ab hoste tulit. 38 Ille Syracosia modo formidatus in urbe 39 uix humili duram reppulit arte famem. 40 Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogauit 41 submissa fugiens uoce clientis opem, 42 cuique uiro totus terrarum paruit orbis 43 . . . . . . . . . . . . . . . 44 Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, 45 quo uictrix totiens consule Roma fuit, 46 in caeno Marius iacuit cannaque palustri 47 pertulit et tanto multa pudenda uiro. 48 Ludit in humanis diuina potentia rebus 49 et certam praesens uix feret hora fidem. 50 'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis 51 et metues arcu ne feriare Getae', 52 'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos 53 quicquid et in tota nascitur Anticyra.' 54 Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, 55 et summi poteram tela cauere dei. 56 Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta uidentur, 57 dum loqueris, fieri tristia posse puta. 58

Dichtung

IV. SEX. POMPEIO

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis, 1 non intermissis ut fluat imber aquis; 2 nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo 3 mixta fere duris utilis herba rubis. 4 Nil adeo fortuna grauis miserabile fecit 5 ut minuant nulla gaudia parte malum. 6 Ecce domo patriaque carens oculisque meorum, 7 naufragus in Getici litoris actus aquas, 8 qua tamen inueni uultum diffundere causa 9 possim fortunae nec meminisse meae. 10 Nam mihi cum fulua solus spatiarer harena, 11 uisa est a tergo penna dedisse sonum. 12 Respicio nec erat corpus quod cernere possem, 13 uerba tamen sunt haec aure recepta mea: 14 'En ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, 15 Fama per inmensas aere lapsa uias: 16 consule Pompeio, quo non tibi carior alter, 17 candidus et felix proximus annus erit!' 18 Dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit, 19 ad gentes alias hinc dea uertit iter, 20 at mihi dilapsis inter noua gaudia curis 21 excidit asperitas huius iniqua loci. 22 Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum 23 pulsus et a sacro mense December erit, 24 purpura Pompeium summi uelabit honoris, 25 ne titulis quicquam debeat ille suis. 26 Cernere iam uideor rumpi paene atria turba 27 et populum laedi deficiente loco 28 templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri 29 et fieri faciles in tua uota deos, 30 colla boues niueos certae praebere securi, 31 quos aluit campis herba Falisca suis, 32 cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos 33 esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt. 34 Curia te excipiet patresque e more uocati 35 intendent aures ad tua uerba suas. 36 Hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore, 37 utque solet, tulerit prospera uerba dies 38 egeris et meritas superis cum Caesare grates 39 —qui causam, facias cur ita saepe, dabit!—, 40 inde domum repetes toto comitante senatu 41 officium populi uix capiente domo. 42 Me miserum, turba quod non ego cernar in illa 43 nec poterunt istis lumina nostra frui! 44 Quod licet, absentem qua possum mente uidebo; 45 aspiciet uultus consulis illa sui. 46 Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum 47 nomen et 'Heu!' dicas 'quid miser ille facit?' 48 Haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor 49 protinus exilium mollius esse meum. 50

Dichtung

V. SEX. POMPEIO

Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures 1 uerbaque honorato ferte legenda uiro. 2 Longa uia est nec uos pedibus proceditis aequis 3 tectaque brumali sub niue terra latet. 4 Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum 5 et maris Ionii transieritis aquas, 6 luce minus decima dominam uenietis in Vrbem, 7 ut festinatum non faciatis iter. 8 Protinus inde domus uobis Pompeia petatur: 9 non est Augusto iunctior ulla foro. 10 Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret, 11 nomina decepta quaelibet aure ferat. 12 Vt sit enim tutum, sicut reor esse, fateri 13 uera, minus certe ficta timoris habent. 14 Copia nec uobis nullo prohibente uidendi 15 consulis, ut limen contigeritis, erit: 16 aut reget ille suos dicendo iura Quirites, 17 conspicuum signis cum premet altus ebur, 18 aut populi reditus positam componet ad hastam 19 et minui magnae non sinet urbis opes, 20 aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati, 21 de tanto dignis consule rebus aget, 22 aut feret Augusto solitam natoque salutem 23 deque parum noto consulet officio 24 tempus et his uacuum Caesar Germanicus omne 25 auferet: a magnis hunc colit ille deis. 26 Cum tamen a turba rerum requieuerit harum, 27 ad uos mansuetas porriget ille manus 28 quidque parens ego uester agam fortasse requiret. 29 Talia uos illi reddere uerba uolo: 30 'Viuit adhuc uitamque tibi debere fatetur 31 quam prius a miti Caesare munus habet. 32 Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre 33 barbariae tutas exhibuisse uias. 34 Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, 35 effectum cura pectoris esse tui. 36 Addita praeterea uitae quoque multa tuendae 37 munera, ne proprias attenuaret opes. 38 Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat 39 se fore mancipii tempus in omne tui. 40 Nam prius umbrosa carituros arbore montes 41 et freta ueliuolas non habitura rates 42 fluminaque in fontes cursu reditura supino 43 gratia quam meriti possit abire tui.' 44 Haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate! 45 Sic fuerit uestrae causa peracta uiae. 46

Dichtung

VI. BRVTO

Quam legis, ex illis tibi uenit epistula, Brute, 1 Nasonem nolles in quibus esse locis, 2 sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum. 3 Ei mihi! plus illud quam tua uota ualet. 4 In Scythia nobis quinquennis olympias acta est; 5 iam tempus lustri transit in alterius. 6 Perstat enim Fortuna tenax uotisque malignum 7 opponit nostris insidiosa pedem. 8 Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis, 9 numen ad Augustum supplice uoce loqui. 10 Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis— 11 nec fuero tanti!—me reor esse tuae. 12 Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem; 13 ipsum morte tua concidit auxilium. 14 Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae, 15 spem nostram terras deseruitque simul. 16 Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti 17 uestra procul positus carmen in ora dedi. 18 Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum 19 iam modus et sacrae mitior ira domus! 20 Te quoque idem liquido possum iurare precari, 21 o mihi non dubia cognite Brute nota. 22 Nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem, 23 hic tamen aduerso tempore creuit amor, 24 quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret 25 passuros poenam crederet esse duos. 26 Lenem te miseris genuit natura nec ulli 27 mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit, 28 ut, qui quid ualeas ignoret Marte forensi, 29 posse tuo peragi uix putet ore reos. 30 Scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur, 31 supplicibus facilem, sontibus esse trucem. 32 Cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae, 33 uerba uelut tinctum singula uirus habent. 34 Hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis 35 sentire et linguae tela subire tuae 36 quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes 37 istius ingenium corporis esse negent. 38 At si quem laedi fortuna cernis iniqua, 39 mollior est animo femina nulla tuo. 40 Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum 41 notitiam pars est infitiata mei. 42 Inmemor illorum, uestri non inmemor umquam 43 qui mala solliciti nostra leuatis ero. 44 Et prius hic nimium nobis conterminus Hister 45 in caput Euxino de mare uertet iter, 46 utque Thyesteae redeant si tempora mensae, 47 Solis ad Eoas currus agetur aquas, 48 quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum 49 arguat ingratum non meminisse sui. 50

Dichtung

VII. VESTALI

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, 1 ut positis reddas iura sub axe locis, 2 aspicis en praesens quali iaceamus in aruo, 3 nec me testis eris falsa solere queri. 4 Accedet uoci per te non inrita nostrae, 5 Alpinis iuuenis regibus orte, fides. 6 Ipse uides certe glacie concrescere Pontum, 7 ipse uides rigido stantia uina gelu; 8 ipse uides onerata ferox ut ducat Iazyx 9 per medias Histri plaustra bubulcus aquas. 10 Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro 11 et telum causas mortis habere duas. 12 Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset, 13 non etiam proprio cognita Marte tibi! 14 Tendisti ad primum per densa pericula pilum, 15 contigit ex merito qui tibi nuper honor. 16 Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens 17 ipsa tamen uirtus ordine maior erit. 18 Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam 19 puniceam Getico sanguine fecit aquam. 20 Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta 21 sensit in ingenio nil opis esse loci. 22 Nam, dubium positu melius defensa manune, 23 urbs erat in summo nubibus aequa iugo. 24 Sithonio regi ferus interceperat illam 25 hostis et ereptas uictor habebat opes, 26 donec fluminea deuecta Vitellius unda 27 intulit exposito milite signa Getis. 28 At tibi, progenies alti fortissima Donni, 29 uenit in aduersos impetus ire uiros. 30 Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis, 31 fortia ne possint facta latere caues 32 ingentique gradu contra ferrumque locumque 33 saxaque brumali grandine plura subis. 34 Nec te missa super iaculorum turba moratur 35 nec quae uipereo tela cruore madent. 36 Spicula cum pictis haerent in casside pennis 37 parsque fere scuti uulnere nulla uacat. 38 Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus, 39 sed minor est acri laudis amore dolor. 40 Talis apud Troiam Danais pro nauibus Aiax 41 dicitur Hectoreas sustinuisse faces. 42 Vt propius uentum est admotaque dextera dextrae 43 resque fero potuit comminus ense geri, 44 dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic 45 quotque neci dederis quosque quibusque modis. 46 Ense tuo factos calcabas uictor aceruos 47 inpositoque Getes sub pede multus erat. 48 Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili 49 multaque fert miles uulnera, multa facit. 50 Sed tantum uirtus alios tua praeterit omnes 51 ante citos quantum P 52

Dichtung