Zum Hauptinhalt

Ex Ponto I von Ovid

I. BRVTO

Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae 1 hoc tibi de Getico litore mittit opus. 2 Si uacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos 3 excipe dumque aliquo, quolibet abde modo. 4 Publica non audent intra monimenta uenire, 5 ne suus hoc illis clauserit auctor iter. 6 A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis, 7 ite, patet castis uersibus ille locus.' 8 Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere 9 sub lare priuato tutius esse putant. 10 Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso? 11 Qua steterant Artes, pars uacat illa tibi. 12 Quid ueniant nouitate roges fortasse sub ipsa. 13 Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor. 14 Inuenies, quamuis non est miserabilis index, 15 non minus hoc illo triste quod ante dedi. 16 Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit 17 non occultato nomine missa docet. 18 Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis 19 Musaque ad inuitos officiosa uenit. 20 Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos 21 exule seruatis legibus Vrbe frui. 22 Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur 23 doctus et in promptu scrinia Brutus habet. 24 Nec me nominibus furiosus confero tantis: 25 saeua deos contra non tamen arma tuli. 26 Denique Caesareo, quod non desiderat ipse, 27 non caret e nostris ullus honore liber. 28 Si dubitas de me, laudes admitte deorum 29 et carmen dempto nomine sume meum. 30 Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae 31 proderit auctorem pacis habere nihil? 32 Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti, 33 dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam. 34 Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? 35 At patriae pater hic, ipsius ille fuit. 36 Ecquis ita est audax ut limine cogat abire 37 iactantem Pharia tinnula sistra manu? 38 Ante deum Matrem cornu tibicen adunco 39 cum canit, exiguae quis stipis aera negat? 40 Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae; 41 unde tamen uiuat uaticinator habet. 42 Ipsa mouent animos superorum numina nostros 43 turpe nec est tali credulitate capi. 44 En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi 45 gentis Iuleae nomina sancta fero. 46 Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti; 47 non mihi, sed magno poscitur ille deo, 48 nec, quia uel merui uel sensi principis iram, 49 a nobis ipsum nolle putate coli. 50 Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem 51 Isidis Isiacos ante sedere focos. 52 Alter ob huic similem priuatus lumine culpam 53 clamabat media se meruisse uia. 54 Talia caelestes fieri praeconia gaudent, 55 ut sua quid ualeant numina teste probent. 56 Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt, 57 cum bene peccati paenituisse uident. 58 Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli, 59 paenitet et facto torqueor ipse meo. 60 Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori 61 estque pati poenam quam meruisse minus. 62 Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse, 63 poena potest demi, culpa perennis erit. 64 Mors faciet certe ne sim, cum uenerit, exul; 65 ne non peccarim mors quoque non faciet. 66 Non igitur mirum, si mens mea tabida facta 67 de niue manantis more liquescit aquae. 68 Estur ut occulta uitiata teredine nauis, 69 aequorei scopulos ut cauat unda salis, 70 roditur ut scabra positum rubigine ferrum, 71 conditus ut tineae carpitur ore liber, 72 sic mea perpetuos curarum pectora morsus, 73 fine quibus nullo conficiantur, habent. 74 Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet 75 quique dolet citius quam dolor ipse cadet. 76 Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent, 77 forsitan exigua dignus habebor ope, 78 inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu. 79 Plus isto duri si precer oris ero. 80

Dichtung

II. FABIO MAXIMO

Maxime, qui tanti mensuram nominis inples 1 et geminas animi nobilitate genus, 2 qui nasci ut posses, quamuis cecidere trecenti, 3 non omnis Fabios abstulit una dies, 4 forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, 5 quisque loquar tecum certior esse uelis. 6 Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto 7 durus et auersa cetera mente legas! 8 Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri 9 < . . . . . . . . . . . . . . > 10 qui, cum me poena dignum grauiore fuisse 11 confiteor, possum uix grauiora pati. 12 Hostibus in mediis interque pericula uersor, 13 tamquam cum patria pax sit adempta mihi. 14 Qui, mortis saeuo geminent ut uulnere causas, 15 omnia uipereo spicula felle linunt. 16 His eques instructus perterrita moenia lustrat 17 more lupi clausas circumeuntis oues, 18 at semel intentus neruo leuis arcus equino 19 uincula semper habens inresoluta manet; 20 tecta rigent fixis ueluti uelata sagittis 21 portaque uix firma submouet arma sera. 22 Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti 23 et quod iners hiemi continuatur hiems. 24 Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis 25 cumque meo fato quarta fatigat hiems. 26 Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis 27 et similis morti pectora torpor habet. 28 Felicem Nioben, quamuis tot funera uidit, 29 quae posuit sensum saxea facta mali! 30 Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem 31 cortice uelauit populus ora nouo! 32 Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum; 33 ille ego sum frustra qui lapis esse uelim. 34 Ipsa Medusa oculis ueniat licet obuia nostris, 35 amittet uires ipsa Medusa suas. 36 Viuimus ut numquam sensu careamus amaro, 37 et grauior longa fit mea poena mora. 38 Sic inconsumptum Tityi semperque renascens 39 non perit, ut possit saepe perire, iecur. 40 At, puto, cum requies medicinaque publica curae 41 somnus adest, solitis nox uenit orba malis. 42 Somnia me terrent ueros imitantia casus 43 et uigilant sensus in mea damna mei. 44 Aut ego Sarmaticas uideor uitare sagittas 45 aut dare captiuas ad fera uincla manus 46 aut, ubi decipior melioris imagine somni, 47 aspicio patriae tecta relicta meae 48 et modo uobiscum, quos sum ueneratus, amici, 49 et modo cum cara coniuge multa loquor. 50 Sic ubi percepta est breuis et non uera uoluptas, 51 peior ab admonitu fit status iste boni. 52 Siue dies igitur caput hoc miserabile cernit, 53 siue pruinosi Noctis aguntur equi, 54 sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, 55 ignibus admotis ut noua cera solet. 56 Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, 57 ne mea Sarmaticum contegat ossa solum. 58 Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo 59 mollia naufragiis litora posse dari. 60 Cum uideo quam sint mea fata tenacia, frangor 61 spesque leuis magno uicta timore cadit, 62 nec tamen ulterius quicquam speroue precorue 63 quam male mutato posse carere loco. 64 Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste 65 gratia quod saluo uestra pudore queat. 66 Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae 67 difficilis causae mite patrocinium. 68 Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente: 69 lenia pro misera fac modo uerba fuga. 70 Nescit enim Caesar, quamuis deus omnia norit, 71 ultimus hic qua sit condicione locus. 72 Magna tenent illud numen molimina rerum, 73 haec est caelesti pectore cura minor, 74 nec uacat in qua sint positi regione Tomitae 75 quaerere—finitimo uix loca nota Getae— 76 aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres 77 cultaque Oresteae Taurica terra deae 78 quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister, 79 dura meant celeri terga per amnis equo. 80 Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat, 81 Roma, nec Ausonii militis arma timet. 82 Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae 83 quamque libet longis cursibus aptus equus 84 quodque sitim didicere diu tolerare famemque 85 quodque sequens nullas hostis habebit aquas. 86 Ira uiri mitis non me misisset in istam, 87 si satis haec illi nota fuisset humus. 88 Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste 89 meque minus, uitam cui dabat ipse, capi. 90 Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu: 91 nil opus est ullis in mea fata Getis. 92 Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum, 93 et minus infestus quam fuit esse potest. 94 Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi; 95 paene etiam merito parcior ira meo est. 96 Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est, 97 alma nihil maius Caesare terra ferat. 98 Vtque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra 99 perque manus huius tradita gentis eat. 100 At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum 101 iudice pro lacrimis ora resolue meis. 102 Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque 103 exilium saeuo distet ab hoste meum, 104 quamque dedere mihi praesentia numina uitam, 105 non adimat stricto squalidus ense Getes, 106 denique, si moriar, subeam pacatius aruum 107 ossa nec a Scythica nostra premantur humo 108 nec male compositos, ut scilicet exule dignum, 109 Bistonii cineres ungula pulset equi, 110 et ne, si superest aliquis post funera sensus, 111 terreat et manes Sarmatis umbra meos. 112 Caesaris haec animum poterant audita mouere, 113 Maxime, mouissent si tamen ante tuum. 114 Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, 115 auxilio trepidis quae solet esse reis, 116 adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae 117 aequandi superis pectora flecte uiri. 118 Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus 119 quique suis homines pabula fecit equis, 120 sed piger ad poenas princeps, ad praemia uelox, 121 quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox, 122 qui uicit semper, uictis ut parcere posset, 123 clausit et aeterna ciuica bella sera, 124 multa metu poenae, poena qui pauca coercet, 125 et iacit inuita fulmina rara manu. 126 Ergo tam placidas orator missus ad aures 127 ut propior patriae sit fuga nostra roga. 128 Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat 129 inter conuiuas mensa uidere tuos, 130 ille ego qui duxi uestros Hymenaeon ad ignes 131 et cecini fausto carmina digna toro, 132 cuius te solitum memini laudare libellos 133 exceptis domino qui nocuere suo, 134 cui tua nonnumquam miranti scripta legebas, 135 ille ego de uestra cui data nupta domo est. 136 Hanc probat et primo dilectam semper ab aeuo 137 est inter comites Marcia censa suas 138 inque suis habuit matertera Caesaris ante; 139 quarum iudicio si quam probata, proba est. 140 Ipsa sua melior fama laudantibus istis 141 Claudia diuina non eguisset ope. 142 Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos: 143 proxima pars uitae transilienda meae. 144 Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina uestra est: 145 non potes hanc salua dissimulare fide. 146 Confugit haec ad uos, uestras amplectitur aras— 147 iure uenit cultos ad sibi quisque deos— 148 flensque rogat precibus lenito Caesare uestris 149 busta sui fiant ut propiora uiri. 150

Dichtung

III. RVFINO

Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem, 1 qui miser est, ulli si suus esse potest. 2 Reddita confusae nuper solacia menti 3 auxilium nostris spemque tulere malis. 4 Vtque Machaoniis Poeantius artibus heros 5 lenito medicam uulnere sensit opem, 6 sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu 7 admonitu coepi fortior esse tuo 8 et iam deficiens sic ad tua uerba reuixi, 9 ut solet infuso uena redire mero. 10 Non tamen exhibuit tantas facundia uires 11 ut mea sint dictis pectora sana tuis. 12 Vt multum demas nostrae de gurgite curae, 13 non minus exhausto quod superabit erit. 14 Tempore ducetur longo fortasse cicatrix: 15 horrent admotas uulnera cruda manus. 16 Non est in medico semper releuetur ut aeger: 17 interdum docta plus ualet arte malum. 18 Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus 19 ad Stygias certo limite ducat aquas. 20 Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas, 21 sanabit nulla uulnera cordis ope. 22 Tollere nodosam nescit medicina podagram 23 nec formidatis auxiliatur aquis. 24 Cura quoque interdum nulla medicabilis arte 25 aut, ut sit, longa est extenuanda mora. 26 Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem 27 sumptaque sunt nobis pectoris arma tui, 28 rursus amor patriae ratione ualentior omni 29 quod tua fecerunt scripta retexit opus. 30 Siue pium uis hoc, seu uis muliebre uocari, 31 confiteor misero molle cor esse mihi. 32 Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat 33 fumum de patriis posse uidere focis. 34 Nescio qua natale solum dulcedine cunctos 35 ducit et inmemores non sinit esse sui. 36 Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius? 37 Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit. 38 Cum bene sit clausae cauea Pandione natae, 39 nititur in siluas illa redire suas. 40 Adsuetos tauri saltus, adsueta leones— 41 nec feritas illos inpedit—antra petunt. 42 Tu tamen exilii morsus e pectore nostro 43 fomentis speras cedere posse tuis. 44 Effice uos ipsi ne tam mihi sitis amandi, 45 talibus ut leuius sit caruisse malum. 46 At, puto, qua genitus fueram tellure carenti 47 in tamen humano contigit esse loco: 48 orbis in extremi iaceo desertus harenis, 49 fert ubi perpetuas obruta terra niues. 50 Non ager hic pomum, non dulces educat uuas, 51 non salices ripa, robora monte uirent. 52 Neue fretum laudes terra magis, aequora semper 53 uentorum rabie solibus orba tument. 54 Quocumque aspicias, campi cultore carentes 55 uastaque quae nemo uindicat arua iacent. 56 Hostis adest dextra laeuaque a parte timendus 57 uicinoque metu terret utrumque latus: 58 altera Bistonias pars est sensura sarisas, 59 altera Sarmatica spicula missa manu. 60 nunc et ueterum nobis exempla uirorum 61 qui forti casum mente tulere refer 62 et graue magnanimi robur mirare Rutili 63 non usi reditus condicione dati. 64 Zmyrna uirum tenuit, non Pontus et hostica tellus, 65 paene minus nullo Zmyrna petenda loco. 66 Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus, 67 legit enim sedes, Attica terra, tuas. 68 Arma Neoclides qui Persica contudit armis 69 Argolica primam sensit in urbe fugam. 70 Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit, 71 inter quas dubium quae prior esset erat. 72 Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit 73 Thessalicamque adiit hospes Achillis humum. 74 Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam 75 quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua. 76 Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus, 77 poneret ut muros in meliore loco. 78 Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus 79 et Teucrum Veneri grata recepit humus. 80 Quid referam ueteres Romanae gentis, apud quos 81 exulibus tellus ultima Tibur erat? 82 Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aeuis 83 tam procul a patria est horridiorue locus. 84 Quo magis ignoscat sapientia uestra dolenti: 85 quae facit ex dictis, non ita multa, tuis. 86 Nec tamen infitior, si possint nostra coire 87 uulnera, praeceptis posse coire tuis. 88 Sed uereor, ne me frustra seruare labores 89 nec iuuer admota perditus aeger ope, 90 nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis, 91 sed sum quam medico notior ipse mihi. 92 Vt tamen hoc ita sit, munus tua grande uoluntas 93 ad me peruenit consuliturque boni. 94

Dichtung

IV. VXORI

Iam mihi deterior canis aspergitur aetas 1 iamque meos uultus ruga senilis arat, 2 iam uigor et quasso languent in corpore uires 3 nec iuueni lusus qui placuere iuuant 4 nec, si me subito uideas, agnoscere possis, 5 aetatis facta est tanta ruina meae. 6 Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est, 7 anxietas animi continuusque labor; 8 nam mea per longos si quis mala digerat annos, 9 crede mihi, Pylio Nestore maior ero. 10 Cernis ut in duris—et quid boue firmius?—aruis 11 fortia taurorum corpora frangat opus. 12 Quae numquam uacuo solita est cessare nouali 13 fructibus adsiduis lassa senescit humus. 14 Occidet, ad circi si quis certamina semper 15 non intermissis cursibus ibit equus. 16 Firma sit il 17

Dichtung