Zum Hauptinhalt

Amores II von Ovid

14 Abschnitte, 543 Zeilen, 3241 Wörter

I

Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis, 1 ille ego nequitiae Naso poeta meae. 2 hoc quoque iussit Amorprocul hinc, procul este, severae! 3 non estis teneris apta theatra modis. 4 me legat in sponsi facie non frigida virgo, 5 et rudis ignoto tactus amore puer; 6 atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius arcu 7 agnoscat flammae conscia signa suae, 8 miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus 9 conposuit casus iste poeta meos?' 10 Ausus eram, memini, caelestia dicere bella 11 centimanumque Gyenet satis oris erat 12 cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo 13 ardua devexum Pelion Ossa tulit. 14 in manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam, 15 quod bene pro caelo mitteret ille suo 16 Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen omisi; 17 excidit ingenio Iuppiter ipse meo. 18 Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant; 19 clausa tuo maius ianua fulmen habet. 20 blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi; 21 mollierunt duras lenia verba fores. 22 carmina sanguineae deducunt cornua lunae, 23 et revocant niveos solis euntis equos; 24 carmine dissiliunt abruptis faucibus angues, 25 inque suos fontes versa recurrit aqua. 26 carminibus cessere fores, insertaque posti, 27 quamvis robur erat, carmine victa sera est. 28 Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles? 29 quid pro me Atrides alter et alter agent, 30 quique tot errando, quot bello, perdidit annos, 31 raptus et Haemoniis flebilis Hector equis? 32 at facie tenerae laudata saepe puellae, 33 ad vatem, pretium carminis, ipsa venit. 34 magna datur merces! heroum clara valete 35 nomina; non apta est gratia vestra mihi! 36 ad mea formosos vultus adhibete, puellae, 37 carmina, purpureus quae mihi dictat Amor! 38

Dichtung

II

Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa, 1 dum perago tecum pauca, sed apta, vaca. 2 hesterna vidi spatiantem luce puellam 3 illa, quae Danai porticus agmen habet. 4 protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi. 5 rescripsit trepida 'non licet!' illa manu; 6 et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est, 7 quod nimium dominae cura molesta tua est. 8 Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri 9 desine; quem metuit quisque, perisse cupit. 10 vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret, 11 unde nihil, quamvis non tueare, perit? 12 sed gerat ille suo morem furiosus amori 13 et castum, multis quod placet, esse putet; 14 huic furtiva tuo libertas munere detur, 15 quam dederis illi, reddat ut illa tibi. 16 conscius esse velisdomina est obnoxia servo; 17 conscius esse timesdissimulare licet. 18 scripta leget secummatrem misisse putato! 19 venerit ignotuspostmodo notus erit. 20 ibit ad adfectam, quae non languebit, amicam: 21 visat! iudiciis aegra sit illa tuis. 22 si faciet tarde, ne te mora longa fatiget, 23 inposita gremio stertere fronte potes. 24 nec tu, linigeram fieri quid possit ad Isim, 25 quaesieris nec tu curva theatra time! 26 conscius adsiduos commissi tollet honores 27 quis minor est autem quam tacuisse labor? 28 ille placet versatque domum neque verbera sentit; 29 ille potensalii, sordida turba, iacent. 30 huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes; 31 atque ambo domini, quod probat una, probant. 32 cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, 33 quod voluit fieri blanda puella, facit. 34 Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat, 35 et simulet lacrimas carnificemque vocet. 36 tu contra obiciens, quae tuto diluat illa, 37 et veris falso crimine deme fidem. 38 sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent. 39 haec fac, in exiguo tempore liber eris. 40 Adspicis indicibus nexas per colla catenas? 41 squalidus orba fide pectora carcer habet. 42 quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat 43 Tantalushoc illi garrula lingua dedit. 44 dum nimium servat custos Iunonius Io, 45 ante suos annos occidit; illa dea est! 46 vidi ego conpedibus liventia crura gerentem, 47 unde vir incestum scire coactus erat. 48 poena minor merito. nocuit mala lingua duobus; 49 vir doluit, famae damna puella tulit. 50 crede mihi, nulli sunt crimina grata marito, 51 nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant. 52 seu tepet, indicium securas prodis ad aures; 53 sive amat, officio fit miser ille tuo. 54 Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur; 55 iudicis illa sui tuta favore venit. 56 viderit ipse licet, credet tamen ille neganti 57 damnabitque oculos et sibi verba dabit. 58 adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse, 59 et dicet: 'poenas garrulus iste dabit!' 60 quid dispar certamen inis? tibi verbera victo 61 adsunt, in gremio iudicis illa sedet. 62 Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus 63 toxica, non stricto fulminat ense manus. 64 quaerimus, ut tuto per te possimus amare. 65 quid precibus nostris mollius esse potest? 66

Dichtung

III

Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas 1 mutua nec Veneris gaudia nosse potes! 2 qui primus pueris genitalia membra recidit, 3 vulnera quae fecit, debuit ipse pati. 4 mollis in obsequium facilisque rogantibus esses, 5 si tuus in quavis praetepuisset amor. 6 non tu natus equo, non fortibus utilis armis; 7 bellica non dextrae convenit hasta tuae. 8 ista mares tractent; tu spes depone viriles. 9 sunt tibi cum domina signa ferenda tua. 10 hanc inple meritis, huius tibi gratia prosit; 11 si careas illa, quis tuus usus erit? 12 Est etiam facies, sunt apti lusibus anni; 13 indigna est pigro forma perire situ. 14 fallere te potuit, quamvis habeare molestus; 15 non caret effectu, quod voluere duo. 16 aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus, 17 dum bene ponendi munera tempus habes. 18

Dichtung

IV

Non ego mendosos ausim defendere mores 1 falsaque pro vitiis arma movere meis. 2 confiteorsiquid prodest delicta fateri; 3 in mea nunc demens crimina fassus eo. 4 odi, nec possum, cupiens, non esse quod odi; 5 heu, quam quae studeas ponere ferre grave est! 6 Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum; 7 auferor ut rapida concita puppis aqua. 8 non est certa meos quae forma invitet amores 9 centum sunt causae, cur ego semper amem. 10 sive aliqua est oculos in humum deiecta modestos, 11 uror, et insidiae sunt pudor ille meae; 12 sive procax aliqua est, capior, quia rustica non est, 13 spemque dat in molli mobilis esse toro. 14 aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas, 15 velle, sed ex alto dissimulare puto. 16 sive es docta, places raras dotata per artes; 17 sive rudis, placita es simplicitate tua. 18 est, quae Callimachi prae nostris rustica dicat 19 carminacui placeo, protinus ipsa placet. 20 est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet 21 culpantis cupiam sustinuisse femur. 22 molliter inceditmotu capit; altera dura est 23 at poterit tacto mollior esse viro. 24 haec quia dulce canit flectitque facillima vocem, 25 oscula cantanti rapta dedisse velim; 26 haec querulas habili percurrit pollice chordas 27 tam doctas quis non possit amare manus? 28 illa placet gestu numerosaque bracchia ducit 29 et tenerum molli torquet ab arte latus 30 ut taceam de me, qui causa tangor ab omni, 31 illic Hippolytum pone, Priapus erit! 32 tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas 33 et potes in toto multa iacere toro. 34 haec habilis brevitate sua est. corrumpor utraque; 35 conveniunt voto longa brevisque meo. 36 non est cultasubit, quid cultae accedere possit; 37 ornata estdotes exhibet ipsa suas. 38 candida me capiet, capiet me flava puella, 39 est etiam in fusco grata colore Venus. 40 seu pendent nivea pulli cervice capilli, 41 Leda fuit nigra conspicienda coma; 42 seu flavent, placuit croceis Aurora capillis. 43 omnibus historiis se meus aptat amor. 44 me nova sollicitat, me tangit serior aetas; 45 haec melior, specie corporis illa placet. 46 Denique quas tota quisquam probet urbe puellas, 47 noster in has omnis ambitiosus amor. 48

Dichtung

V

Nullus amor tanti estabeas, pharetrate Cupido! 1 ut mihi sint totiens maxima vota mori. 2 vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor, 3 o mihi perpetuum nata puella malum! 4 Non male deletae nudant tua facta tabellae, 5 nec data furtive munera crimen habent. 6 o utinam arguerem sic, ut non vincere possem! 7 me miserum! quare tam bona causa mea est? 8 felix, qui quod amat defendere fortiter audet, 9 cui sua 'non feci!' dicere amica potest. 10 ferreus est nimiumque suo favet ille dolori, 11 cui petitur victa palma cruenta rea. 12 Ipse miser vidi, cum me dormire putares, 13 sobrius adposito crimina vestra mero. 14 multa supercilio vidi vibrante loquentes; 15 nutibus in vestris pars bona vocis erat. 16 non oculi tacuere tui, conscriptaque vino 17 mensa, nec in digitis littera nulla fuit. 18 sermonem agnovi, quod non videatur, agentem 19 verbaque pro certis iussa valere notis. 20 iamque frequens ierat mensa conviva relicta; 21 conpositi iuvenes unus et alter erant. 22 inproba tum vero iungentes oscula vidi 23 illa mihi lingua nexa fuisse liquet 24 qualia non fratri tulerit germana severo, 25 sed tulerit cupido mollis amica viro; 26 qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam, 27 sed Venerem Marti saepe tulisse suo. 28 'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs? 29 iniciam dominas in mea iura manus! 30 haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum 31 in bona cur quisquam tertius ista venit?' 32 Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi 33 conscia purpureus venit in ora pudor, 34 quale coloratum Tithoni coniuge caelum 35 subrubet, aut sponso visa puella novo; 36 quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae, 37 aut ubi cantatis Luna laborat equis, 38 aut quod, ne longis flavescere possit ab annis, 39 Maeonis Assyrium femina tinxit ebur. 40 hic erat aut alicui color ille simillimus horum, 41 et numquam visu pulchrior illa fuit. 42 spectabat terramterram spectare decebat; 43 maesta erat in vultumaesta decenter erat. 44 sicut erant, et erant culti, laniare capillos 45 et fuit in teneras impetus ire genas 46 Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti; 47 defensa est armis nostra puella suis. 48 qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi, 49 oscula ne nobis deteriora daret. 50 risit et ex animo dedit optimaqualia possent 51 excutere irato tela trisulca Iovi; 52 torqueor infelix, ne tam bona senserit alter, 53 et volo non ex hac illa fuisse nota. 54 haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt, 55 et quiddam visa est addidicisse novi. 56 quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis 57 lingua tua est nostris, nostra recepta tuis. 58 nec tamen hoc unum doleonon oscula tantum 59 iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror; 60 illa nisi in lecto nusquam potuere doceri. 61 nescio quis pretium grande magister habet. 62

Dichtung

VI

Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis, 1 occiditexequias ite frequenter, aves! 2 ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis 3 et rigido teneras ungue notate genas; 4 horrida pro maestis lanietur pluma capillis, 5 pro longa resonent carmina vestra tuba! 6 quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni, 7 expleta est annis ista querela suis; 8 alitis in rarae miserum devertere funus 9 magna, sed antiqua est causa doloris Itys. 10 Omnes, quae liquido libratis in aere cursus, 11 tu tamen ante alios, turtur amice, dole! 12 plena fuit vobis omni concordia vita, 13 et stetit ad finem longa tenaxque fides. 14 quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae, 15 hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat. 16 Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris, 17 quid vox mutandis ingeniosa sonis, 18 quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae? 19 infelix, avium gloria, nempe iaces! 20 tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos 21 tincta gerens rubro Punica rostra croco. 22 non fuit in terris vocum simulantior ales 23 reddebas blaeso tam bene verba sono! 24 Raptus es invidianon tu fera bella movebas; 25 garrulus et placidae pacis amator eras. 26 ecce, coturnices inter sua proelia vivunt; 27 forsitan et fiunt inde frequenter anus. 28 plenus eras minimo, nec prae sermonis amore 29 in multos poteras ora vacare cibos. 30 nux erat esca tibi, causaeque papavera somni, 31 pellebatque sitim simplicis umor aquae. 32 vivit edax vultur ducensque per aera gyros 33 miluus et pluviae graculus auctor aquae; 34 vivit et armiferae cornix invisa Minervae 35 illa quidem saeclis vix moritura novem; 36 occidit illa loquax humanae vocis imago, 37 psittacus, extremo munus ab orbe datum! 38 optima prima fere manibus rapiuntur avaris; 39 inplentur numeris deteriora suis. 40 tristia Phylacidae Thersites funera vidit, 41 iamque cinis vivis fratribus Hector erat. 42 Quid referam timidae pro te pia vota puellae 43 vota procelloso per mare rapta Noto? 44 septima lux venit non exhibitura sequentem, 45 et stabat vacuo iam tibi Parca colo. 46 nec tamen ignavo stupuerunt verba palato; 47 clamavit moriens lingua: 'Corinna, vale!' 48 Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet, 49 udaque perpetuo gramine terra viret. 50 siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum 51 dicitur, obscenae quo prohibentur aves. 52 illic innocui late pascuntur olores 53 et vivax phoenix, unica semper avis; 54 explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas, 55 oscula dat cupido blanda columba mari. 56 psittacus has inter nemorali sede receptus 57 convertit volucres in sua verba pias. 58 Ossa tegit tumulustumulus pro corpore magnus 59 quo lapis exiguus par sibi carmen habet: 60 "colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro; 61 ora fuere mihi plus ave docta loqui". 62

Dichtung

VII

Ergo sufficiam reus in nova crimina semper? 1 ut vincam, totiens dimicuisse piget. 2 sive ego marmorei respexi summa theatri, 3 eligis e multis, unde dolere velis; 4 candida seu tacito vidit me femina vultu, 5 in vultu tacitas arguis esse notas. 6 siquam laudavi, misero petis ungue capillos; 7 si culpo, crimen dissimulare putas. 8 sive bonus color est, in te quoque frigidus esse, 9 seu malus, alterius dicor amore mori. 10 Atque ego peccati vellem mihi conscius essem! 11 aequo animo poenam, qui meruere, ferunt; 12 nunc temere insimulas credendoque omnia frustra 13 ipsa vetas iram pondus habere tuam. 14 adspice, ut auritus miserandae sortis asellus 15 adsiduo domitus verbere lentus eat! 16 Ecce novum crimen! sollers ornare Cypassis 17 obicitur dominae contemerasse torum. 18 di melius, quam me, si sit peccasse libido, 19 sordida contemptae sortis amica iuvet! 20 quis Veneris famulae conubia liber inire 21 tergaque conplecti verbere secta velit? 22 adde, quod ornandis illa est operata capillis 23 et tibi perdocta est grata ministra manu 24 scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem! 25 quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret? 26 per Venerem iuro puerique volatilis arcus, 27 me non admissi criminis esse reum! 28

Dichtung

VIII

Ponendis in mille modos perfecta capillis, 1 comere sed solas digna, Cypassi, deas, 2 et mihi iucundo non rustica cognita furto, 3 apta quidem dominae, sed magis apta mihi 4 quis fuit inter nos sociati corporis index? 5 sensit concubitus unde Corinna tuos? 6 num tamen erubui? num, verbo lapsus in ullo, 7 furtivae Veneris conscia signa dedi? 8 Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit, 9 illum ego contendi mente carere bona? 10 Thessalus ancillae facie Briseidos arsit; 11 serva Mycenaeo Phoebas amata duci. 12 nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille; 13 quod decuit reges, cur mihi turpe putem? 14 Ut tamen iratos in te defixit ocellos, 15 vidi te totis erubuisse genis; 16 at quanto, si forte refers, praesentior ipse 17 per Veneris feci numina magna fidem! 18 tu, dea, tu iubeas animi periuria puri 19 Carpathium tepidos per mare ferre Notos! 20 Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende 21 concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos! 22 quid renuis fingisque novos, ingrata, timores? 23 unum est e dominis emeruisse satis. 24 quod si stulta negas, index anteacta fatebor, 25 et veniam culpae proditor ipse meae, 26 quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi, 27 narrabo dominae, quotque quibusque modis! 28

Dichtung

IXa

O numquam pro re satis indignande Cupido, 1 o in corde meo desidiose puer 2 quid me, qui miles numquam tua signa reliqui, 3 laedis, et in castris vulneror ipse meis? 4 cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos? 5 gloria pugnantes vincere maior erat. 6 Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros 7 confossum medica postmodo iuvit ope? 8 venator sequitur fugientia; capta relinquit 9 semper et inventis ulteriora petit. 10 nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma; 11 pigra reluctanti cessat in hoste manus. 12 quid iuvat in nudis hamata retundere tela 13 ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor. 14 tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae! 15 hinc tibi cum magna laude triumphus eat. 16 Roma, nisi inmensum vires promosset in orbem, 17 stramineis esset nunc quoque tecta casis. 18 Fessus in acceptos miles deducitur agros; 19 mittitur in saltus carcere liber equus; 20 longaque subductam celant navalia pinum, 21 tutaque deposito poscitur ense rudis. 22 me quoque, qui totiens merui sub amore puellae, 23 defunctum placide vivere tempus erat. 24

Dichtung

IXb

'Vive' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore!' 1 deprecerusque adeo dulce puella malum est. 2 cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, 3 nescio quo miserae turbine mentis agor. 4 ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra 5 frena retentantem durior oris equus; 6 ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam 7 tangentem portus ventus in alta rapit 8 sic me saepe refert incerta Cupidinis aura, 9 notaque purpureus tela resumit Amor. 10 Fige, puer! positis nudus tibi praebeor armis; 11 hic tibi sunt vires, hac tua dextra facit; 12 huc tamquam iussae veniunt iam sponte sagittae 13 vix illis prae me nota pharetra sua est! 14 infelix, tota quicumque quiescere nocte 15 sustinet et somnos praemia magna vocat! 16 stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago! 17 longa quiescendi tempora fata dabunt. 18 me modo decipiant voces fallacis amicae; 19 sperando certe gaudia magna feram. 20 et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat; 21 saepe fruar domina, saepe repulsus eam. 22 Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est; 23 et movet exemplo vitricus arma tuo. 24 tu levis es multoque tuis ventosior alis, 25 gaudiaque ambigua dasque negasque fide. 26 si tamen exaudis, pulchra cum matre, Cupido, 27 indeserta meo pectore regna gere! 28 accedant regno, nimium vaga turba, puellae! 29 ambobus populis sic venerandus eris. 30

Dichtung

X

Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas 1 uno posse aliquem tempore amare duas. 2 per te ego decipior, per te deprensus inermis 3 ecce, duas uno tempore turpis amo! 4 utraque formosa est, operosae cultibus ambae; 5 artibus in dubio est haec sit an illa prior. 6 pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa; 7 et magis haec nobis, et magis illa placet! 8 erro, velut ventis discordibus acta phaselos, 9 dividuumque tenent alter et alter amor. 10 quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores? 11 non erat in curas una puella satis? 12 quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo, 13 in freta collectas alta quid addis aquas? 14 Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem 15 hostibus eveniat vita severa meis! 16 hostibus eveniat viduo dormire cubili 17 et medio laxe ponere membra toro! 18 at mihi saevus amor somnos abrumpat inertes, 19 simque mei lecti non ego solus onus! 20 me mea disperdat nullo prohibente puella 21 si satis una potest, si minus una, duae! 22 sufficiamgraciles, non sunt sine viribus artus; 23 pondere, non nervis corpora nostra carent; 24 et lateri dabit in vires alimenta voluptas. 25 decepta est opera nulla puella mea; 26 saepe ego lascive consumpsi tempora noctis, 27 utilis et forti corpore mane fui. 28 felix, quem Veneris certamina mutua perdunt! 29 di faciant, leti causa sit ista mei! 30 Induat adversis contraria pectora telis 31 miles et aeternum sanguine nomen emat. 32 quaerat avarus opes et, quae lassarit arando, 33 aequora periuro naufragus ore bibat. 34 at mihi contingat Veneris languescere motu, 35 cum moriar, medium solvar et inter opus; 36 atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat: 37 'conveniens vitae mors fuit ista tuae!' 38

Dichtung

XI

Prima malas docuit mirantibus aequoris undis 1 Peliaco pinus vertice caesa vias, 2 quae concurrentis inter temeraria cautes 3 conspicuam fulvo vellere vexit ovem. 4 o utinam, nequis remo freta longa moveret, 5 Argo funestas pressa bibisset aquas! 6 Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates 7 fallacisque vias ire Corinna parat. 8 quam tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo 9 et gelidum Borean egelidumque Notum! 10 non illic urbes, non tu mirabere silvas; 11 una est iniusti caerula forma maris. 12 nec medius tenuis conchas pictosque lapillos 13 pontus habet; bibuli litoris illa mora est. 14 litora marmoreis pedibus signate, puellae; 15 hactenus est tutumcetera caeca via est. 16 et vobis alii ventorum proelia narrent; 17 quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas; 18 et quibus emineant violenta Ceraunia saxis; 19 quo lateant Syrtes magna minorque sinu. 20 haec alii referant ad vos; quod quisque loquetur, 21 credite! credenti nulla procella nocet. 22 Sero respicitur tellus, ubi fune soluto 23 currit in inmensum panda carina salum; 24 navita sollicitus cum ventos horret iniquos 25 et prope tam letum, quam prope cernit aquam. 26 quod si concussas Triton exasperet undas, 27 quam tibi sit toto nullus in ore color! 28 tum generosa voces fecundae sidera Ledae 29 et 'felix,' dicas 'quem sua terra tenet!' 30 Tutius est fovisse torum, legisse libellos, 31 Threiciam digitis increpuisse lyram. 32 at, si vana ferunt volucres mea dicta procellae, 33 aequa tamen puppi sit Galatea tuae! 34 vestrum crimen erit talis iactura puellae, 35 Nereidesque deae Nereidumque pater. 36 vade memor nostri vento reditura secundo; 37 inpleat illa tuos fortior aura sinus! 38 tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus; 39 huc venti spirent, huc agat aestus aquas! 40 ipsa roges, Zephyri veniant in lintea pleni, 41 ipsa tua moveas turgida vela manu! 42 primus ego adspiciam notam de litore puppim, 43 et dicam: 'nostros advehit illa deos!' 44 excipiamque umeris et multa sine ordine carpam 45 oscula. pro reditu victima vota cadet; 46 inque tori formam molles sternentur harenae, 47 et cumulus mensae quilibet esse potest. 48 Illic adposito narrabis multa Lyaeo 49 paene sit ut mediis obruta navis aquis; 50 dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis 51 nec te praecipites extimuisse Notos. 52 omnia pro veris credam, sint ficta licebit 53 cur ego non votis blandiar ipse meis? 54 haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto 55 Lucifer admisso tempora portet equo! 56

Dichtung

XII

Ite triumphales circum mea tempora laurus! 1 vicimus: in nostro est, ecce, Corinna sinu, 2 quam vir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes, 3 servabant, nequa posset ab arte capi! 4 haec est praecipuo victoria digna triumpho, 5 in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret. 6 non humiles muri, non parvis oppida fossis 7 cincta, sed est ductu capta puella meo! 8 Pergama cum caderent bello superata bilustri, 9 ex tot in Atridis pars quota laudis erat? 10 at mea seposita est et ab omni milite dissors 11 gloria, nec titulum muneris alter habet. 12 me duce ad hanc voti finem, me milite veni; 13 ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui. 14 nec casum fortuna meis inmiscuit actis 15 huc ades, o cura parte Triumphe mea! 16 Nec belli est nova causa mei. nisi rapta fuisset 17 Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret. 18 femina silvestris Lapithas populumque biformem 19 turpiter adposito vertit in arma mero; 20 femina Troianos iterum nova bella movere 21 inpulit in regno, iuste Latine, tuo; 22 femina Romanis etiamnunc urbe recenti 23 inmisit soceros armaque saeva dedit. 24 Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros; 25 spectatrix animos ipsa iuvenca dabat. 26 me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido 27 iussit militiae signa movere suae. 28

Dichtung

XIII

Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, 1 in dubio vitae lassa Corinna iacet. 2 illa quidem clam me tantum molita pericli 3 ira digna mea; sed cadit ira metu. 4 sed tamen aut ex me conceperataut ego credo; 5 est mihi pro facto saepe, quod esse potest. 6 Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi 7 quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, 8 quaque celer Nilus lato delapsus in alveo 9 per septem portus in maris exit aquas, 10 per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi 11 sic tua sacra pius semper Osiris amet, 12 pigraque labatur circa donaria serpens, 13 et comes in pompa corniger Apis eat! 14 huc adhibe vultus, et in una parce duobus! 15 nam vitam dominae tu dabis, illa mihi. 16 saepe tibi sedit c 17

Dichtung