Zum Hauptinhalt

Book XLV von Livius

Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum uenissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam inuenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula peruasit pugnatum in Macedonia et deuictum regem esse; dein fremitus increuit; postremo clamor plausus<que> uelut certo nuntio uictoriae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, euanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam ueris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli aduentu firmatum est, cum uictoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur. et altera traditur circensis turbae non minus similis ueri laetitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia uenire diceret, laureatas litteras <reddidisse> dicitur. quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reueheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul uocauit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiauit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; ciuitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani uenisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos magna pars hominum ad coniuges liberos<que> laetum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est. 1 Postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque nauales coniuratos haberet, dimitteret: de militibus sociisque naualibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, <uenissent>. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt; ingentem secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum perrexerunt. senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis retenti, dum exponerent, quantae regiae <copiae> peditum equitumque fuissent, quot milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex fugisset; existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse. eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renouataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non uirorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa. senatus reuocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia puluinaria decreuit hostiisque maioribus sacrificari iussit. naues, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in naualibus conlocari, socios naualis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui in consulis uerba iurauerant; et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset—omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem—, hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies. 2 Ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerua et P. Decius, nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in dicione populi Romani [et] Illyricum esse. ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in triduum supplicationes decreuit. indictae a consule sunt in ante <diem> quartum et tertium et pridie idus Nouembres. 3

Tradidere quidam legatos Rhodios nondum <di>missos post uictoriam nuntiatam uelut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum uocatos esse; ibi Agepolim, principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam, quod id bellum graue atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum ac damnosum ipsis Romanis esset. fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de uictoria egregia Romanis opportunitatem dedisset. haec ab Rhodio dicta. responsum ab senatu esse: Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque inpensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam misisse. nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum terreret; tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eripiendum. cum hoc responso legatos dimissos. 4 Per eosdem dies et M. Marcellus, ex prouincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens <in> aerarium rettulit. 5

Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per ignobiles tres legatos <ei allatae sunt. quos cum flentes ac sordidatos> cerneret, et ipse inlacrimasse dicitur sorti humanae, quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum <ac>ciuisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris regno, in paruam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non uiribus suis tutus esset. sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit, miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam exemit. itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa est. sensit Perseus, cuius nominis obliuiscendum uicto esset; itaque alterae litterae cum priuati nominis titulo missae et petiere et impetrauere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de statu et condicione suae fortunae posset. missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A. Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen omni ui amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et clementiam populi Romani permitteret, tendente. 6 <quae> dum aguntur, classis Cn. Octaui Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo minis, modo spe perlicere, ut se traderet, <cum> conaretur, adiuuit in hoc eum res seu casu contracta seu consilio. L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum Samothracum animum aduertisset, a magistratibus petit, ut sibi paucis adloquendi populi potestatem facerent. permisso 'utrum nos, hospites Samothraces, uere accepimus an falso sacram hanc insulam et augusti totam atque inuiolati soli esse?' cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, 'cur igitur' inquit 'polluit eam homicida, sanguine regis Eumenis uiolauit, et, cum omnis praefatio <sacro>rum eos, quibus non sint purae manus, sacris arceat, uos penetralia uestra contaminari cruento latronis corpore sinetis?' nobilis fama erat apud omnes Graeciae ciuitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope perpetrata caedes. itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat—regem ipsi appellant—, ad Persea mittunt, qui nuntiaret argui caedis Euandrum Cretensem; esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi dicantur; si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, ueniret ad causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret religione templum ac sibimet ipse consuleret. Perseus seuocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto <aucto>r esse: nec causa nec gratia parem fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter moriatur? nihil palam abnuere Euander; sed cum ueneno se malle mori quam ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram Samothracum in se conuerteret, interfici Euandrum iussit. qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis uolneratum Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima in terris templa se uno auctore sanguine humano uiolata. huius rei crimen corrupto pecunia Theonda auertit, ut renuntiaret populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse. 7 Ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot casus expertum proditumque, quia non prodiderat, omnium ab se abalienauit animos. pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere solum prope relictum coegerunt; Oroandem <deni>que Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum <in> lembum ad Cotym deueheret. Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri poterat. rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae <per> posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare peruenit. Oroandes tantum <moratus>, dum pecunia deferretur, primis tenebris soluerat nauem ac per altum Cretam petebat. postquam in portu nauis non inuenta est, uagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit. pueri regii apud Macedonas uocabantur principum liberi ad ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octaui pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia seruaturos, <quae> aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent. ad hanc uocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C. Postumium tribunum militum. liberos quoque paruos regios Ion Thessalonicensis Octauio tradidit, nec quisquam praeter Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus. tum sese filiumque Octauio tradidit, fortunam deosque, quorum <in> templo erat, nulla ope supplicem iuuantis accusans. in praetoriam nauem inponi iussus, eodem et pecunia, quae superfuit, delata est; extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octauius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret. 8 Secundam eam Paulus, sicut erat, uictoriam ratus uictimas cecidit eo nuntio, et consilio aduocato <litteras> praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obuiam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit. non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat; praeterquam quod nec sua nec gentis fama conparandus, ~tunc quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici: Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris auique <ceterorumque>, quos sanguine et genere contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant Philippus ac magnus Alexander, qui summum inperium in orbe terrarum Macedonum fecerant. pullo amictu <cum> filio Perseus ingressus est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis miserabiliorem eum faceret. progredi prae turba occurrentium ad spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt, qui summoto iter ad praetorium facerent. consurrexit consul [et] iussis sedere aliis progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus introductum in tabernaculum aduersus aduocatos in consilium considere iussit. 9 Prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque suum ad ultimum discrimen adduceret? cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus fleret, rursus consul: 'si iuuenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam grauis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus; nunc uero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit, interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide aduersus eum coluimus, meminisses, <quod fuit> consilium, quorum et uim <in> bello et fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam pacem malle?' nec interrogatus nec accusatus cum responderet, 'utcumque tamen haec, siue errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum animum habe. multorum regum populorum<que> casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.' haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis 'exemplum insigne cernitis' inquit 'mutationis rerum humanarum. uobis hoc praecipue dico, iuuenes. ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac uiolenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum, quid uesper ferat, incertum sit. is demum uir erit, cuius animum neque prosperae <res> flatu suo efferent nec aduersae infringent.' consilio dimisso tuendi cura regis Q. Aelio mandatur. eo die et inuitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus deinde in hiberna dimissus est. 10 Maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes acceperunt. 11

Hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae plerumque atque Asiam omnem regni. uicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant. Perseus Q. Fuluio <L.> Manlio consulibus regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio consulibus; regnauit undecim annos. Macedonum <gens> obscura admodum fama usque ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa. superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus Alexander regnauit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit; Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare amplectitur, peragrauit. tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte Alexandri distractum <in> multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis uiribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit. 12 Victoriae Romanae fama cum peruasisset in Asiam, Antenor, qui cum classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit. C. Popilius, qui Deli in praesidio nauibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audiuit, dimissis et ipse Attali nauibus ad susceptam legationem peragendam nauigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia accederet. cum praeterueherentur Asiam legati et Loryma uenissent, qui portus uiginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex aduerso urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt—iam enim eo quoque uictoriae fama perlata erat—orantes, ut Rhodum deueherentur: pertinere id ad famam salutemque ciuitatis, noscere ipsos omnia, quae acta essent <quae>que agerentur Rhodi, et conperta per se, non uolgata fama Romam referre. diu negantes perpulerunt, ut moram nauigationis breuem pro salute sociae urbis paterentur. postquam Rhodum uentum est, in contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt. aduentus legatorum auxit potius timorem ciuitati quam minuit; omnia enim Popilius, quae singuli uniuersique eo bello hostiliter dixerant fecerantque, rettulit, et uir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae dicerentur, uoltu truci et accusatoria uoce, ut, cum propriae simultatis nulla causa cum ciuitate ei esset, ex unius senatoris Romani acerbitate, qualis in se uniuersi senatus animus esset, coniectarent. C. Decimi moderatio<r oratio> fuit, qui in plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non penes populum, sed penes paucos concitores uolgi esse dixit: eos, uenalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens populo foret, in capita noxiorum uersura. cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod multitudinem noxa leuabat, quam quod culpam in auctores uerterat. itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat, diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt. decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo aduersus Romanos dixisse quid aut fecisse conuincerentur, capitis condemnarentur. excesserant urbe sub aduentum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciuerunt. legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis facto Rhodii exercebant; quam perseuerantiam in exequenda re tam Decimi lenitas quam <Popili effecerat asperitas>. 13 <Cum> haec gererentur, Antiochus frustra temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis uiribus simulabat, ut uictorem mox adgrederetur, in Syriam exercitum abduxit. nec huius uoluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi Alexandreae et sorore adiuuante et non repugnantibus fratris amicis ratus primum ad sororem, deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam pacem cum iis confirmaret. suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita Pelusi ualidum relictum erat praesidium. apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum uellet, rursus exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore, ut uictor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus esset. haec prudenter animaduersa <a> maiore cum adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror plurimum adiuuit non consilio modo, sed etiam precibus. itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur, ne multitudine quidem aduersante, quae in bello non per obsidionem modo, sed etiam, postquam amoenibus abscessum est, quia nihil ex Aegypto subuehebatur, omnium rerum adtenuata inopia erat. his cum laetari Antiochum conueniens esset, si reducendi eius causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad omnis Asiae et Graeciae ciuitates legationibus recipiendis litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, ut multo acrius infestiusque aduersus duos, quam ante aduersus unum pararet bellum. Cyprum extemplo classem misit; ipse primo uere cum exercitu Aegyptum petens in Coelen Syriam processit. circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per eum regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum munus tueretur et diceret potius, quid fieri uellet, quam hostis ex socio factus ui atque armis ageret, respondit non aliter neque classem reuocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili esset, cederetur; diemque praestituit, intra quam de condicionibus peractis responsum acciperet. 14 Postquam dies data indutiis praeteriit, nauigantibus ostio Nili ad Pelusium <praefectis ipse> per deserta Arabiae <est profectus receptusque et ab iis, qui> ad Memphim incolebant, et ab ceteris Aegyptiis, partim uoluntate partim metu, ad Alexandream modicis itineribus descendit. ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt. quos cum aduenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret, tabellas ei Popilius <senatus consultum> scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere iubet. quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi uirga, quam in manu gerebat, circumscripsit regem ac 'priusquam hoc circulo excedas' inquit 'redde responsum, senatui quod referam.' obstupefactus tam uiolento imperio parumper cum haesitasset, 'faciam' inquit 'quod censet senatus.' tum demum Popilius dextram regi tamquam socio atque amico porrexit. die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter quos uixdum conuenerat pax, Cyprum nauigant et inde, quae iam uicerat proelio Aegyptias naues, classem Antiochi dimittunt. clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi Ptolemaei fuerat. consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni uictoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi non habuit. iam primum cum legionibus ad conueniendum <diem> edixit, non auspicato templum intrauit. uitio diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset, decreuerunt. profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et Papinum statiua habuit; deinde circa eadem loca cum sociis nominis Latini hibernabat; legiones Romanae, quod uitio dies exercitui ad conueniendum dicta erat, Romae manserant. et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia euenerat, in prouincias iere. eum ius dicere Romae—nam eam quoque sortem habebat—inter ciues et peregrinos patres censuerant. 15 Et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam redit; rettulit controuersias inter reges sublatas esse exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum. post ipsorum regum legati uenerunt: Antiochi legati referentes omni uictoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset, uisam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum iussis paruisse; gratulati dein de uictoria sunt, quam ope s<ua>, si quid imperatum foret, adiuturum regem fuisse. Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt: plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati essent, regnum patrium prope amissum <recepissent. responsum> ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse, quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui populoque Romano: regibus Aegypti Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni commodique euenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in fide populi Romani ducant. munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio praetori mandatum. litterae deinde <e> Macedonia allatae, quae uictoriae laetitiam geminarent: Persea regem in potestatem consulis uenisse. dimissis legatis <regiis> disceptatum inter Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo agatur, ab triumuiris agrum sibi adsignatum esse. senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque uiros misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium Muscam, L. Naeuium Balbum, C. Apuleium Saturninum. 16

Et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de uictoria gratulatum uenit. et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis naue egresso praesto fuit obuiam missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. aduenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora uerbis faceret. commemorauit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse <se> regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse. sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, * * * quae ibi proueniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano superesset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui deuictam Macedoniam nuntiarent gratularique senatui iuberent et indicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam uenire uelit Iouique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere. 17 Responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod uirum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum fauente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. uictoria uero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro uictoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum * <exigeretur, responsum est haud aequum uideri senatum a Carthaginiensibus obsides arbitrio Masinissae> exigere. munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naues conducere, quibus ipse comitesque eius in Africam deueherentur; et comitibus omnibus, liberis seruisque, uestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post deuictum Persea in Africam cum equitibus suis; nauigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus nauibus aegrum delatum. <ad> eum cum isdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus <iussus>que curare, ut aedes hospi<tio> * * * * * 18 In quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos, quibus filius quinquenni maior ex se natus esset,—eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt—et eos, qui praedium praediaue rustica pluris sestertium triginta milium haberent, * * * censendi ius factum est. hoc cum ita seruatum esset, negabat Claudius suffragii lationem iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini uniuerso adimere posse. neque enim, si tribu mouere possit, quod sit nihil aliud quam mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus emouere posse, id esse ciuitatem libertatemque eripere, non, ubi censeatur, finire, sed censu excludere. haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis sortirentur, in quam omnes, qui seruitutem seruissent, conicerent. Esquilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus pronuntiauit libertinos omnis censeri placere. magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae et Sempronio, qui in bene coepto perseuerasset, et Claudio, qui non inpedisset. plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos uendere iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et aerarii facti; neque ullius, quem alter notarat, <ab> altero leuata ignominia. petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera, quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur, Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum intercessit. 19

Eodem anno C. Cicereius aedem Monetae <in monte> Albano dedicauit quinquennio post, quam uouit. flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus. 20 Q. Aelio M. Iunio consulibus de prouinciis referentibus censuere patres duas prouincias Hispaniam rursus fieri, quae una per bellum Macedonicum fuerat; et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium, obtinere, donec de sententia legatorum res et bello turbatas et <in> statum alium ex regno formandas conposuissent. consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis <legionibus quinum milium et ducenorum> peditum et equitum quadringenorum. praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana, M'. Iuuenti Talnae inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia, Cn. Fului Hispania citerior, <ulterior> C. Licini Neruae. A. Manlio Torquato Sardinia obuenerat: <at> nequiit ire in prouinciam, ad res capitalis quaerendas ex senatus consulto retentus. de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum Penatium in Uelia de caelo tacta erat et in oppido Mineruio duae portae et muri aliquantum. Anagniae terra pluerat et Lanuui fax in caelo uisa erat; et Calatiae in publico agro M. Ualerius ciuis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas noctes manasse. ob id maxime decemuiri libros adire iussi supplicationem in diem unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro sacrificauerunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia puluinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata. item, quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decreuit senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani essent, ut, quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob deuictum Antiochum regem data ad omnia puluinaria essent, tanta Q. Cassius et M'. Iuuentius praetores curarent danda. 21 Legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L. Anicius conponerent res, decreuerunt decem in Macedoniam, quinque <in> Il 22

Prosa