Zum Hauptinhalt

Book XLIV von Livius

Principio ueris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus * * * , quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium peruenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis prouincia euenerat, Brundisium uenit; et simul ex Italia profecti Corcyram altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt. inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum inuectus et Creusae relictis nauibus terra et ipse per mediam Boeotiam--diei unius expedito iter est--Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica memorabili gesta, ita ad ~iunctam militarem disciplinam ab effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab omni genere iniuriae defensis. audito successoris aduentu cum arma uiros equos cum cura inspexisset, ornato exercitu obuiam uenienti consuli processit. et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis--proconsul enim ad exercitum <mansit>-<summa concordia fuit>. paucis post diebus consul contionem apud milites habuit. orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum ueneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis quoque inuisa essent, sensurum in exitu rerum suarum: fauere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad tantum fastigii uenerit. uires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum uiribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparauit: quanto maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas esse? 1 Huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide classe accepta uenit. placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed mouere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque inuehatur hostium litoribus. praetore dimisso consul menstruum <frumentum> iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra mouit; et unius diei progressus iter conuocatis itinerum ducibus cum exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset, summotis iis, quam potissimum <uiam> peteret, rettulit ad consilium. aliis per Pythoum placebat uia, aliis per Cambunios montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter Ascuridem paludem. restabat aliquantum uiae communis; itaque in id tempus, quo prope diuortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur. in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen statiua habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret uiam. per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in iugum Cambuniorum montium--Uolustana ipsi uocant--decem milia leuis armaturae ~iuuenum cum duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat--Lapathus uocatur locus--, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo circa Dium statiua habuit; deinde adeo inops consilii, ut obtorpuisse uideretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens. 2 Interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter Ottolobum dux regius castra <habebat>. praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna praeoccupanda placuit, qui<bus> praepositi sunt M. Claudius, Q. Marcius consulis filius. confestim et uniuersae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et aspera et confragosa fuit <uia>, ut praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum appellant. inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt peruentum ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse; [ut] quantum extendere iter posset, consequeretur. sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod ingressus erat, et eorum uicem, quos paucos inter media praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit. addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt adclinata. non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant, sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex tam alto iugo prospectu oculis subicitur. quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt. itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem hortarentur, dies unus fessis labore uiae ad quietem datus est. tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul ad hostem ducit. 3 Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum uenienti agmini consulis obuius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes leuis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque uolnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concursum <est; decreuissentque de summa> belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset; <sed> iugum montis in angustum dorsum cuneatum uix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui grauium armorum erant, spectatores pugnae stabant; leuis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum leui armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die uolneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est. 4

Tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis <in>staret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est, corrigere. uentum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus uagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegrauis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso perseuerauit et Popilio relicto in custodia iugi per inuia transgressurus praemissis, <qui> repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit. 5 Inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum sarcinarumque. progressis uixdum quattuor milia passuum nihil optabilius esse quam redire, qua uenerant, si possent. hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad inuia uenerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore pauorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec traducendi eos ratio inita est. per procliue sumpto fastigio longi duo ualidi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus, quam quanta beluae latitudo est; in eos transuerso incumbente tigno as<ses> tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur. modico deinde infra interuallo similis alter pons, dein tertius et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant. solido procedebat elephantus in pontem; cuius priusquam in extremum <pro>cederet, succisis asseribus conlapsus pons usque <ad> alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat. alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur. ubi planities altera pontis excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis deferebantur, donec ad aequiorem uallem peruentum est. paulo plus septem milia <eo> die Romani processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque prouoluentes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni genere uexationis processerunt, adeo <ut> ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parua manu deleri omnem exercitum potuisse. nocte ad modicam planitiem peruenerunt; nec, quam infestus is locus esset saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit uix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum. postero quoque die in tam caua ualle opperiri Popilium ac relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter uexauit. tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae Callipeucen appellant. quarto inde die per aeque inuia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra [peditum], quorum pars maior tumulos tenebat. ibi <pedes tendebat>. uallo campi quoque partem, ubi eques tenderet, amplectebantur. 6 Lauanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum pauidus exiluisset e solio, uictum se sine proelio clamitans proripuit; et subinde per alia atque <alia> pauida consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum, ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, <in mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut naualia incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis erant,> ex praesidiis reuocat omnisque aditus aperit bello. ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae temeritas consulis uideri potuisset, quod eo processisset, unde inuito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam fecit. duos enim saltus, per quos inde euadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur praesidiis. itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in Thessaliam neque commeatibus peruehendis ea patuisset iter. sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu difficilis. nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici uix sine uertigine quadam simul oculorum animique possit. terret et sonitus et altitudo per mediam uallem fluentis Penei amnis. hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca praesidiis regiis fuit insessus. unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum <in> Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa Lapathunta, quem Characa appellant, quartum uiae ipsi, qua et media et angustissima ualles est, <in>positum, quam uel decem armatis tueri facile est. intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis, montes, per quos descenderant, repetendi erant. quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem omnem incidisset. supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad Dium per medios euadere hostis; quod, nisi di mentem regi ademissent, <et> ipsum ingentis difficultatis erat. nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late restagnans Baphyri amnis, partem planitiae aut Iouis templum aut oppidum tenet, relicum perexiguum fossa modica ualloque claudi poterat, et saxorum ad manum siluestrisque materiae tantum erat, ut uel murus obici turresque excitari potuerint. quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit. 7 Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa Tempe occuparet, praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam patere omnia in omnis partes animaduertit, secundis castris peruenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid sacro in loco uiolaretur, iussit. ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, uix satis credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra mouet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis recepit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret, obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem inmunesque ac suis legibus uicturos est pollicitus. progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempta, quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde abscedere tutum non esset. Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam; ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset. consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naues uenire--ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat--, ab inuectis iam portum audit onerarias naues Magnesiae relictas esse. incerto inde, quidnam agendum foret--adeo sine ulla ope hostis, quae adgrauaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat--, peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique in iis et aliarum in usum rerum copiam inuenisse. 8 His magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda subuectio erat, diuideret. ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii ignarum, belli quae in dies fortuna nouaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox repeti non possent. simul enim cessit possessione Dii, excitauit hostem, ut tunc tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa forent. audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac uastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus. fluit ex ualle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem incitatus pluuiis et supra rupes ingentis gurgites facit et infra prorutam in mare euoluendo terram praealtas uoragines cauatoque medio alueo ripas utrimque praecipitis. hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus aestatis in animo habebat. 9

Inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum Heracleum mittit. abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter Dium Tempeque in rupe amni inminente positum. 10 Popilius priusquam armatos muris admoueret, misit, qui magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque Romanorum quam uim experiri mallent. nihil ea consilia mouerunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis castris apparebant. tum terra marique--et classis adpulsa ab litore stabat--simul armis, simul operibus machinisque oppugnari coepti. iuuenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli uerso partem humillimam muri ceperunt. mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum conplendi, uaria spectaculorum conquirere genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso uix unius horae tempus utrumque curriculum conplebat. inter cetera sexageni ferme iuuenes, interdum plures apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte elegantioris [exercitus] quam militaris artis propiorque gladiatorium armorum usum. cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis super capita densatis, stantibus primis, secundis summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem faciebant. hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem per densata scuta cum euasissent, nunc uelut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant. huic testudo similis <humil>limae parti muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem duorum signorum milites transcenderunt. id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne nudarent corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur. et consul capto iam Heracleo castra eo promouit, tamquam Dium atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus. sed hiberna iam praeparans uias commeatibus subuehundis ex Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque aedificari, ubi deuersari portantes commeatus possent. 11 Perseus tandem <a> pauore eo, quo attonitus fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse, cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae naualia iusserat incendi. Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum. incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat <ad> Phacum; sed in re emendabili uisus lapsus esse, quod per urinatores omnis ferme extracta est. tantusque pudor regi pauoris eius fuit, ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret. inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis late uastauit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis trepidos intra moenia conpulit. iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis tormentis non uagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed etiam qui in nauibus erant, saxis tormento emicantibus percutiebantur. reuocatis igitur in naues militibus omissaque Thessalonicae oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs abest, aduersus Pydnam posita, fertilis agro. peruastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perueniunt. ibi egressi in terram primo et uastarunt agros passim et aliquantum praedae contulerunt ad naues. dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque, fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt et non minus ceperunt. nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naues prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia salutis simul indignitate inritauit. redintegrata in litore pugna est; adiuuere, qui in nauibus erant. ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. ab Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad populandum fecit. finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis orae, quam praeteruecti fuerant. ibi Eumenes rex uiginti tectis nauibus ab Elaea profectus obuius fuit et quinque missae a Prusia rege tectae naues. 12 Hac uirium accessione animus creuit praetori, ut Cassandream oppugnaret. condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus, quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc Toronaico, hinc Macedonico saepta m<ari>. eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam ~inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obuersa in regionem Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum est nomen, minori Canastraeum. diuisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas uocant, munimenta, ceruis etiam obiectis, ut uiam intercluderet, a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte euripus est; inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem crassitudinem, qua ueterem murum, sed simplici laterum ordine structos esse. consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci propugnatores urbis auertisset. erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam iuuentutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia Penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum utrumque genus. his tuentibus muros, cum subire Romani summa ui niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt. quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo cepissent. hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem inrupturi. 13 Hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor uellet. postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse rati, cum ualida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt Romanosque, qui alii aliunde coibant conuocabanturque, ut signa in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina cumulant. sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum fossamque deprensi erant, uolnerantur. ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra adgredienti quidquam satis procedebat. placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex Macedonia intromitti posset, quoniam uis aperta non processisset, operibus moenia oppugnare. haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes hostium naues conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt urbem. huius noui praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit. circumuecti promunturium ad Toronen classem appulerunt. eam quoque oppugnare adorti, ubi ualida defendi manu animaduerterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum adpropinquantes repleta moenia armatis uidissent, praeteruecti ad Iolcon classem appulerunt, inde agro uastato Demetriadem quoque adgressuri. 14 Inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium, M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem oppugnandam mittit. sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam uergit, opportune inminens super Demetriadem. primus aduentus hostium perculit incolas loci; collectis deinde <ab> necopinato pauore animis discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse. obsidio igitur parabatur, et opera <ad> oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, <ut> inde Demetriadem adgrederetur, Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus Meliboeam mittit. eidem imperatum, ut, si a Meliboea summouisset Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab Iolco ad urbem castra mouerent Romani. et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt <ignisque> iniectus. ita a Meliboea abscessum est. Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo ducit. nocte moenia <intrat tantamque fiduciam incolentibus fecit, ut non moenia> modo, sed agros etiam confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in uagos populatores non sine uolneribus hostium factae sunt. circumuecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut ui possent. fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones amicitiae. ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem nauigat; gratulatus<que>, quod prospere Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit. Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa cum reliquis nauibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia erant, mitti commeatus possent. de Eumene rege longe diuersa tradunt. si Ualerio Antiati credas, nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum non fuerit; ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret, impetrari ab eo potuisse. Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello fuisse. 15 Dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo Gallorum--Balanus ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit, non traditur--Romam uenerunt pollicentes ad Macedonicum bellum auxilia. gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus phaleratus armaque equestria. secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex uiginti milibus Philippeorum factam in curiam intulerunt, petentibusque iis, ut id donum in cella Iouis optimi maximi ponere et sacrificare in Capitolio liceret, permissum; benigneque amicitiam renouare uolentibus legatis responsum et binum milium aeris singulis missum munus. tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem <re> longe aliter disserentes legati auditi sunt. utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit. Prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret, staturum; ceterum cum ad se a Perseo legati uenissent de finiendo cum Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum; petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se quoque ingratia reconciliatae pacis ponerent. haec regii legati. Rhodii superbe commemoratis <meritis suis> erga populum Romanum et paene uictoriae, utique de Antiocho rege, maiore parte ad se uindicata, adiecerunt: cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam; eam se inuitos, nullo eius in se merito, quoniam ita Romanis uisum sit in societatem se belli trahere, interrupisse. tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari intercluso; inopem insulam esse nec, nisi maritimis iuuetur commeatibus, colendam. itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in Macedoniam misisse, qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem eum conponere cum Romanis; se Romam eadem nuntiatum missos. per quos stetisset, quo minus belli finis fieret, aduersus eos quid sibi faciendum esset, Rhodios consideraturos esse. <ne> nunc quidem haec sine indignatione legi audiriue posse certum habeo; inde existimari potest, qui habitus animorum audientibus ea patribus fuerit. 16 Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem [sciret indicatum] mitti; qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam uix curia paulo ante ceperat, corruisse. alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius belli haud uanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum Perseo rege aduersus rem publicam suam occulta consilia inisse, et, <si> id ante dubium fuisset, legatorum paulo ante uerba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere. Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere; Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non deos foederum testis, sed Rhodios habituros. itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de Macedonia deportentur, uisuros esse, quid sibi faciendum sit? quid Rhodii uisuri sint, ipsos scire. populum certe Romanum deuicto Perseo, quod prope diem sperent fore, uisurum, ut pro meritis cuiusque in eo bello ciuitatis gratiam dignam referat. munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est, quod ii non acceperunt. 17 Litterae deinde <re> citatae Q. Marcii consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam transisset: ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et ab Epirotis uiginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur. uestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidi<cis>, nec sibi in his locis ullam copiam esse. senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locauit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento soluit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum uitae diem seruarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. postquam deterrere eum a bello nequiit, primo 18

Prosa