Book XLI von Livius
1 Abschnitt, 1 Paragraphen, 4248 Wörter
* * a patre in pace habitam armasse eoque iuuentuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. uicit sententia, quae diem non proferebat. profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timaui posuit; imminet mari is lacus. eodem decem nauibus C. Furius duumuir naualis uenit. aduersus Illyriorum classem creati duumuiri nauales erant, qui tuendae uiginti nauibus maris superi orae Anconam uelut cardinem haberent; inde L. Cornelius dextra litora usque ad Tarentum, C. Furius laeua usque ad Aquileiam tueretur. eae naues ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque ferme milia a mari posuit castra. in portu emporium breui perfrequens factum, omniaque hinc in castra supportabantur. et, quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt: in Histriam uersum praesidium statiuum, repentina cohors Placentina opposita; inter mare et castra et, ut idem aquatoribus ad fluuium esset praesidium, M. Aebutius tribunus militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus est; T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores et lignatores tueretur, uia, quae Aquileiam fert, duxerant. ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum: Catmelus regulus praeerat tribus haud amplius milibus armatorum. 1 Histri, ut primum ad lacum Timaui castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti; nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat. postquam stationes inualidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento uiderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur. nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit. qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi attulerant, terroris fecerunt. nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant; et clamor in portis, ut ubi nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra uallum esset. una uox audiebatur ad mare uocantium; id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris. itaque primo, uelut iussi id facere, pauci, armati <alii>, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra reuocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum ualuisset. unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in uacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obuiam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos oppresserunt. proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt. praetorio deiecto direptis<que>, quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes peruenerunt. ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio inuenissent, regulus accubans epulari coepit. mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt; et, ut quibus insuetus liberalior uictus esset, auidius uino ciboque corpora onerant. 2 nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naues rapiunt; milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne compleantur nauigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naues in altum expellunt. inde certamen, mox etiam pugna cum uulneribus et caede in uicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. secernere inde inermes ab armatis coepit. uix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inuenti sunt; cetera deformis turba uelut lixarum calonumque, praeda fere futura, si belli hostes meminissent. tunc demum nuntius <missus> ad tertiam legionem reuocandam et Gallorum praesidium; et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant, ut grauiores aetate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant; equites ut singulos e iuuenibus pedites secum in equos tollant: egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua uirtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito opprimantur; sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad uallum accesserunt. L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si uictores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro uallo habituros: uino somnoque ueri simile esse mersos iacere. 3 sub haec A. Baeculonium, signiferum suum, notae fortitudinis uirum, inferre signum iussit. ille, si [unum] se sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit; conisusque cum trans uallum signum traiecisset, primus omnium portam intrauit. et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis, cum equitatu adueniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine. at Histrorum pauci, qui modice uino usi erant, memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata est; integraque sua omnia Romani, praeterquam quod uini cibique absumptum erat, receperunt. aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra uallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt. ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit. ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio immemores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex conuiuio, raptim a suis in equum impositus, fugit. ex uictoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris. 4 forte ita euenit, ut Cn. et L. Gauillii Nouelli, Aquileienses, cum commeatu uenientes, ignari prope in capta castra ab Histris inciderent. ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies inpleuerunt; quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae uera erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum est. itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non in urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones ciuium Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus quingentis sociis nominis Latini imperata. M. Iunius consul transire in Galliam et ab ciuitatibus prouinciae eius, quantum quaeque posset, militum exigere iussus. simul decretum, ut Ti. Claudius praetor militibus legionis quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus ducentis quinquaginta, Pisas ut conuenirent, ediceret, eamque prouinciam, dum consul inde abesset, tutaretur; M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum peditum equitumque, Ariminum conuenire iuberet. Nero paludatus Pisas in prouinciam est profectus; Titinius C. Cassio tribuno militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso dilectum Romae habuit. M. Iunius consul ex Liguribus in prouinciam Galliam transgressus, auxiliis protinus per ciuitates Galliae militibusque coloniis imperatis, Aquileiam peruenit. ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quae Gallis imperauerat, ad collegam est profectus. Romae magna ex necopinato laetitia fuit: dilectus omissus est, exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini pestilentia adfectus erat, domum dimissus. Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris haberent, postquam alterum consulem cum exercitu nouo aduenisse audierunt, passim in ciuitates dilapsi sunt. consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt. 5 sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est, ut consules inter se compararent, uter eorum ad comitia habenda Romam rediret. cum absentem Manlium tribuni plebis <A.> Licinius Nerua et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias++ prorogatae namque consulibus iam in annum prouinciae erant++imperium retineret, uti causam extemplo dicere, cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega intercessit magnisque contentionibus obtinuit, ne perferretur. per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam cum reuertissent, senatus iis a M. Titinio praetore datus in aede Bellonae ad disserendas res, quas gessissent, postulandosque honores meritos <et> ut diis immortalibus haberetur honos. eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse litteris T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum attulerat. Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam prouinciam inuaserant, nec eis inualido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat. eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem++iam enim agros deploratos esse++opem senatus ferret. haec legatio totumque, quod ad Sardiniam pertinebat, ad nouos magistratus reiectum est. aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum, quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur: fuisse <se> sub dicione Antiochi; eam regiam seruitutem conlatam cum praesenti statu praeclaram libertatem uisam. non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati seruitium. [iustos] coniuges liberosque uexari; in corpus, in tergum saeuiri; famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique; et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata mancipia interesse. motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, in seruitutem dari placere; Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in dicione populi Romani ciuitates sociae sint. 6 triumphi deinde ex Hispania duo continui acti. prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphauit. quadraginta milia pondo argenti [Ti.] Gracchus transtulit, uiginti milia Albinus. militibus denarios quinos uicenos, duplex centurioni, triplex equiti ambo diuiserunt; sociis tantumdem quantum Romanis. per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum causa Romam uenit. eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in contionem quoque produxerunt. ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea prouincia fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut illos, fama comperta habere, exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius Romam uenisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex Gallia prouincia, quam sortitus esset, in Histriam transisset? quando id bellum senatus decreuisset, quando [id bellum] populus Romanus iussisset? at hercule priuato quidem consilio bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque. immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici non posse. stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit <caesum;> ceteros inermes fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naues fugisse. priuatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul noluisset. 7 comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti. Sempronius Gracchus. et postero die praetores facti P. Aelius Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn. Cornelius Scipio C. Ualerius Laeuinus. Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina euenit, Numisio Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem prouincia consularis facta. [Gracchus eam sortitur, Histriam Claudius.] Scipio et Laeuinus Galliam in duas diuisam prouincias sortiti sunt. idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum inierunt, mentio tantum de prouinciis Sardinia Histriaque et utriusque hostibus fuit, qui in his prouinciis bellum conciuissent. postero die legati Sardorum, qui ad nouos magistratus dilati erant, <et> L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum uenit. ab his edoctus est senatus, quantum belli eae prouinciae haberent. mouerunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et censores et priores consules fatigauerant, tandem in senatum introductae. summa querellarum erat, ciues suos Romae censos plerosque Romam commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possint. Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut illos in dilectu militum dare. genera autem fraudis duo mutandae uiritim ciuitatis inducta erant. lex sociis [ac] nominis Latini, qui stirpem ex sese domi relinquerent, dabat, ut ciues Romani fierent. ea lege male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam faciebant. nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos quibuslibet Romanis in eam condicionem, ut manu mitterentur, mancipio dabant, libertinique ciues essent; et quibus stirps deesset, quam relinquerent, ut ciues Romani * * fiebant. postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in ciuitatem Romanam per migrationem et censum transibant. haec ne postea fierent, petebant legati, et ut redire in ciuitates iuberent socios; deinde ut lege cauerent, ne quis quem ciuitatis mutandae causa suum faceret neue alienaret; et si quis ita ciuis Romanus factus esset, <ciuis ne esset>. haec impetrata ab senatu. 8 prouinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria <consulibus> decretae. in Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem quinqueremes naues, si deducere ex naualibus uellet. tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam, decretum. et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi. priusquam consules prouincias sortirentur, prodigia nuntiata sunt: lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse; puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem anguem uisum; et Capuae multa in foro aedificia de caelo tacta; et Puteolis duas naues fulminis ictu concrematas esse. inter haec, quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno consectantium tumultu euasit. eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et diem unum circa omnia puluinaria supplicatio fuit. sacrificiis rite perfectis prouincias sortiti sunt; Claudio Histria, Sempronio Sardinia obuenit. legem dein de sociis C. Claudius tulit <ex> senatus consulto et edixit, qui socii [ac] nominis Latini, ipsi maioresue eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postue ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque ciuitatem ante kal. Nouembres redirent. quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta est. ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset <quiue postea futurus esset>, apud eorum quem <qui> manu mitteretur, in libertatem uindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, ciuitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id non iuraret, eum manu mittendum non censuerunt. haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons. * * * Claudio decreta est. 9 dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio ueris in finis Histrorum exercitum introduxerunt; ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res suas cernentis Histros, quam certa spes, satis sibi uirium aduersus duos exercitus <esse>, exciuit. concursu ex omnibus populis iuuentutis facto repentinus et tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseuerantius pugnauit. ad quattuor milia eorum in acie caesa; ceteri omisso bello in ciuitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt. haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius consul ueritus, ne forte eae res prouinciam <et> exercitum sibi adimerent, non uotis nuncupatis, non paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte profectus, praeceps in prouinciam abiit; ubi inconsultius quam uenerat se gessit. nam cum contione aduocata fugam e castris A. Manlio aduersis auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset <et> ingessisset probra M. Iunio, quod se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque decedere prouincia iussit. <ad> quod cum illi tum consulis imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more maiorum, secundum uota in Capitolio nuncupata, lictoribus paludatis profectus ab urbe esset, furens ira uocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas poposcit, uinctos se Iunium Manliumque minitans Romam missurum. ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus exercitus, fauens imperatorum causae et consuli infestus, animos ad non parendum addebat. postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et multitudinis++nam insuper inridebant++ludibriis, naue eadem, qua uenerat, Aquileiam redit. inde collegae scripsit, ut militum nouorum ei parti, quae scripta in Histriam prouinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conueniret, ne quid se Romae teneret, quo minus uotis nuncupatis paludatus ab urbe exiret. haec a collega obsequenter facta, breuisque dies ad conueniendum edicta est. Claudius prope consecutus est litteras suas. contione adueniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum moratus Romae, paludatis lictoribus uotisque in Capitolio nuncupatis, in prouinciam aeque ac prius praecipiti celeritate abit. 10 paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesattium, quo se principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa ui oppugnare coeperant. eo Claudius duabus legionibus nouis adductis, uetere exercitu cum suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et uineis oppugnare intendit, amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere exceptum nouo alueo auertit. ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae: et ne tum quidem memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum uersi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris trucidatos praecipitabant. inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt. cuius capti tumultum ubi ex pauido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, ne uiuus caperetur; ceteri capti aut occisi. duo deinde oppida, Mutila et Faueria, ui capta et deleta. praeda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus concessa est. quinque milia capitum sescenta triginta duo sub corona uenierunt. auctores belli uirgis caesi et securi percussi. Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis pacata est; omnesque undique populi obsidibus datis in dicionem uenerunt. sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi coepta. 11 Ti. Claudius proconsul, qui praetor priore anno fuerat, cum praesidio legionis unius Pisis praeerat. cuius litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium++nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat++deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria prouincia confecta esset, si ei uideretur, exercitum traduceret in Ligures. simul ex litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis scripserat, in biduum supplicatio decreta. et <ab> altero consule Ti. Sempronio in Sardinia prospere res gesta. exercitum in agrum Sardorum Iliensium induxit. Balarorum magna auxilia Iliensibus uenerant; cum utraque gente signis conlatis conflixit. fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim milia armatorum caesa. postero die arma lecta conici in aceruum iussit consul sacrumque id Uulcano cremauit. uictorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit. et C. Claudius litteris Ti. Claudi et senatus consulto accepto ex Histria legiones in Ligures transduxit. ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes, ibi cum iis acie dimicatum. quindecim milia caesa, plus septingenti aut in proelio aut in castris++ nam ea quoque expugnata sunt++capti, et signa militaria unum et quinquaginta capta. Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque populanti campestris agros consuli nulla usquam apparuerunt arma. Claudius duarum gentium uno anno uictor, duabus, quod raro alius, in consulatu pacatis prouinciis Romam reuertit. 12 prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino auem sanqualem, quam uocant, sacrum lapidem rostro cecidisse, bouem in Campania locutam, uaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro, qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam. in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur. pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius eius M. Marcellus. et Lunam colonia eodem anno duo milia ciuium Romanorum sunt deducta. triumuiri deduxerunt P. Aelius <M. Aemilius> Lepidus Cn. Sicinius; quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat. C. Claudius consul ad urbem uenit; cui, cum in senatu de rebus in Histria Liguribusque prospere gestis <disseruisset>, postulanti triumphus est decretus. triumphauit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit in eo triumpho denarium trecenta septem milia et uictoriatum octoginta quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. sociis dimidio minus quam ciuibus datum. itaque taciti, ut iratos esse sentires, secuti sunt currum. 13 <cum is> triumphus de Liguribus agebatur, Ligures postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam abductum, sed legionem ab Ti. Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam exercitu indicto, per transuersos limites superatis montibus in campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu coloniam ipsam ceperunt. id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium consulem comitia primo quoque tempore habere iussit creatisque in annum magistratibus in prouinciam redire et coloniam ex hostibus eripere. ita, uti censuit senatus, comitia habita. consules creati Cn. Cornelius Scipio Hispallus Q. Petilius Spurinus. praetores inde facti M. Popilius Laenas P. Licinius Crassus M. Cornelius Scipio L. Papirius Maso M. Aburius L. Aquilius Gallus. C. Claudio consuli prorogatum in annum imperium et Gallia prouincia; et ne Histri idem, quod et Ligures, facerent, socios nominis Latini in Histriam mitteret, quos triumphi causa de prouincia deduxisset. Cn. Cornelio et Q. Petilio consulibus, quo die magistratum inierunt, immolantibus Ioui singulis bubus, uti solet, in ea hostia, qua Q. Petilius sacrificauit, in iocinere caput non inuentum. id cum ad senatum rettulisset, boue perlitare iussus. de prouinciis deinde consultus senatus Pisas et Ligures prouincias consulibus decreuit; cui Pisae prouincia obuenisset, cum magistratuum creandorum tempus esset, ad comitia reuerti iussit. additum decreto, ut binas legiones nouas scriberent et trecenos equites; et dena milia peditum sociis nominique Latino et sescenos imperarent equites. Ti. Claudio prorogatum est imperium in id tempus, quo in prouinciam consul uenisset. 14 dum de iis rebus <in> senatu agitur, Cn. Cornelius euocatus a uiatore, cum templo egressus esset, paulo post redit confuso uultu et exposuit patribus conscriptis bouis sescenaris, quem immolauisset, iocur diffluxisse. id se uictimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex olla, ubi exta coquerentur, iussisse et uidisse ceteram integram partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum. territis eo prodigio patribus et alter consul curam adiecit, qui se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse negauit. senatus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari iussit. ceteris diis perlitatum ferunt; Saluti Petilium perlitasse negant. inde consules praetoresque prouincias sortiti. Pisae Cn. Cornelio, Ligures <Q.> Petilio obuenerunt. praetores L. Papirius Maso urbanam, M. Aburius inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio Maluginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Siciliam habuit. duo deprecati sunt, ne in prouincias irent, M. Popilius in Sardiniam: Gracchum eam prouinciam pacare; ei T. Aebutium praetorem adiutorem ab senatu datum esse. interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa efficacissima esset, minime conuenire; inter traditionem imperii nouitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus inbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere. probata Popilii excusatio est. P. Licinius Crassus sacrificiis se impediri sollemnibus excusabat, ne in prouinciam iret; <ei> citerior Hispania obuenerat. ceterum aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni sacrificio se prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti iusiurandum acciperent M. Cornelius postulauit, ne in Hispaniam ulteriorem iret. praetores ambo in eadem uerba iurarunt. M. Titinius et <T.> Fonteius proconsules manere cum eodem imperii iure in Hispania iussi; et ut in supplementum his tria milia ciuium Romanorum cum equitibus ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti equites mitterentur. 15 Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuuinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit. id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuuinos, quorum opera instaurandae essent, hostias praebere. accesserat ad religionem, <quod> Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingrauescente morbo Cumis decessit. sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est. pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, collegae subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in <ante> diem tertium nonas Sextiles, <Latinas> in ante diem tertium idus Sextiles edixit. plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo uisam, Gabiis aedem Apollinis et priuata aedificia conplura, Grauiscus murum portamque de caelo tacta. ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt. dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant, admouit. intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros caesa; litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua uirtute ac felicitate neminem iam cis Alpis <esse> hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum diuidi uiritim posset. 16 et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis secundis proeliis Sardos perdomuit. quindecim milia hostium sunt caesa, omnes Sardorum populi, qui defecerant, in dicionem redacti. stipendiariis ueteribus duplex uectigal imperatum exactumque; ceteri frumentum contulerunt. pacata prouincia obsidibusque ex tota insula ducentis triginta acceptis legati Romam, qui ea nuntiarent, missi, quique ab senatu peterent, ut ob eas res ductu auspicioque Ti. Semproni prospere gestas diis inmortalibus honos haberetur ipsique decedenti de prouincia exercitum secum deportare liceret. senatus in aede Apollinis legatorum uerbis auditis supplicationem in biduum decreuit, et quadraginta maioribus hostiis consules sacrificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exercitumque eo anno in prouincia manere. comitia deinde consulis unius subrogandi, <quae in> ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta. Q. Petilius consul collegam, qui extemplo magistratum occiperet, creauit C. Ualerium Laeuinum. ipse iam diu cupidus prouinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus * * . <senatus> litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C. Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumuiros nauales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritumum quoque terrorem admouentes, circumuectarentur. eodem Pisas et Q. Petilius consul ad conueniendum exercitui <diem> edixerat. et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas copias, quas secum Parmae habebat, subitariis collectis militibus exercitum ad fines Ligurum admouit. 17 hostes sub aduentum C. Claudi, a quo duce de meminerant nuper ad Scultennam flumen uictos fugatosque, locorum magis praesidio aduersus infeliciter expertam uim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi sunt. tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt; ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeuiunt in praedam, quae Mutinae parta erat. captiuos cum foeda laceratione interficiunt; pecora in fanis trucidant uerius passi 18