Zum Hauptinhalt

Book XXXVII von Livius

1 Abschnitt, 5 Paragraphen, 4086 Wörter

L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati eorum institerunt, quia breuem indutiarum diem habebant, et ab T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei esset, suppliciter egerunt, ueteribus benefactis noua pensantes maleficia. ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum, confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt. plus ira quam misericordia in causa eorum ualebat, quia non ut hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti suscensebant. per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: uel senatui liberum arbitrium de se permitterent, uel mille talentum darent eosdemque amicos atque inimicos haberent. exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere iussi. 1

Tum de consulum prouinciis coeptum agi est. ambo Graeciam cupiebant. multum Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut sortiri aut comparare inter se prouincias consules iussisset, elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam rem permisissent. Scipio responso ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret. cum res aut noua aut uetustate exemplorum memoriae iam exoletae relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo prouinciam Graeciam decreuissent, se <ei> legatum iturum. haec uox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale uicto an in uictore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam decreuerunt. 2 Praetores inde prouincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam, Cn. Fuluius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam. consuli deinde, cui Graecia prouincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M'. Acilioduae autem legiones erant accepturus esset, in supplementum addita peditum ciuium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et adiectum, ut, cum in prouinciam uenisset, si e re publica uideretur esse, exercitum in Asiam traiceret. alteri consuli totus nouus exercitus decretus, duae legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum, equites sexcenti. exercitum ex Liguribus Q. Minuciusiam enim confectam prouinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem uenissetraducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo uictos bello multauerat, Boios deducenti. duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli uideretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi uellet; si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret. C. Atinium Labeonem prouinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa prouincia, si uellet, peditum duo milia et centum equites. P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum nouum, legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites; L. Aemilius, cui maritima prouincia erat, uiginti naues longas et socios naualis a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille naualis socios, duo milia peditum; cum iis nauibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C. Liuio accipere. duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium est et idem exercitus decreti. Siciliae Sardiniaeque binae aeque <ac> proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem quo Siculum. 3 Priusquam consules in prouincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit. Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium ualuaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta et duo homines exanimati; Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos homines exanimatos; terra apud se pluuisse Tusculani nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse. ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis, quae dari debet, data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemuiri ex libris ut fieret ediderunt. decem ingenui, decem uirgines, patrimi omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemuiri nocte lactentibus rem diuinam fecerunt. P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio aduersus uiam, qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem posuit. 4

Per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit. legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, uenerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent: omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum milium aeris. 5 L. Cornelius consul peractis, quae Romae agenda erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium conuenirent. item tres legatos nominauit, Sex. Digitium L. Apustium C. Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique nauis Brundisium contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est profectus. ad quinque milia uoluntariorum, Romani sociique, qui emerita stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere exeunti consuli et nomina dederunt. per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis subisset. et L. Aemilius Regillus, cui naualis prouincia euenerat, eodem tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est, ut triginta quinqueremes, uiginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium nauale maiorem classem aliquanto reparare. 6

Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis esse, quamquam omnis ora maritima eorum, quae in Peloponnesum uersa est, depopulata ab Achaeis erat, periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupauerunt montem; neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio ueris redituros esse. Acilio, quia id expectari sciebat, satius uisum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare; nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse. profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus. 7 Magnus pauor ac tumultus, ut in re improuisa, fuit. constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum uiri propugnarent, feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt. Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium dimitteret, denuntiauit, ut ante lucem armati paratique essent; nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam uires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit. ibi partim diuendita partim diuisa praeda, consilium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu. ne tamen segnia aestiua essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus. cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed operibus oppugnare urbem est adortus. pluribus simul locis aries admouebatur, et cum quaterentur muri, nihil aduersus tale machinationis genus parare aut comminisci oppidani conabantur; omnis spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas erant, turbabant. 8 Multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est successorem Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac Thessaliam uenire. cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul ueniebat. iam in sinum Maliacum uenerat; et praemissis Hypatam, qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano Amphissam ducit. sub aduentum eorum oppidani relicta urbeiam enim magna ex parte moenibus nudata eratin arcem, quam inexpugnabilem habent, omnes armati atque inermes concessere. consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante dictum est, deinde ad consulem uenerunt, deprecantes pro Aetolis. clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere. celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum uenit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam uenisse; in omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam uirtutis bellicae monumenta reliquisse. perfecta uidebatur res, cum aditus consul idem illud responsum rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam nouo cum icti Aetoli essentnihil enim nec legatione Atheniensium nec placido Africani responso profectum uidebant, referre ad suos dixerunt uelle. 9 Reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur, erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua saeuiretur, metuebant. redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si dare uere pacem, non tantum ostendere, frustrantes spem miserorum uellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra ciuium corpora fieri iuberent. nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio dimissa est. secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili lamentatione fortunam gentis ad spem reuocauit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent: dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent, adiecturam; leuari per multos casus tempore interposito praesentis clades posse. auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione conuento, per eum indutias temporis eius, quod petebant, ab consule impetrauerunt. et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu prouincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam. 10

Tum Africanus fratri: 'iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo; sed totum id uertitur in uoluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuuantque, nobis suppeditabit; si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui mittetur.' Ti. Sempronius Gracchus, longe tum acerrimus iuuenum, ad id delectus per dispositos equos prope incredibili celeritate ab Amphissainde enim est dimissusdie tertio Pellam peruenit. in conuiuio rex erat et in multum uini processerat; ea ipsa remissio animi suspicionem dempsit nouare eum quicquam uelle. et tum quidem comiter acceptus hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, uias, ubi transitus difficiles erant, munitas uidit. haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli. inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam peruenit. uenientis regio apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas uisa, quae commendabilia apud Africanum erant, uirum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non auersum. inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo ad Hellespontum peruentum est. 11 Antiochus post naualem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam in apparatus terrestris maritimosque habuisset, classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur, intentus fuerat. succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi ea quoquenec commissuros Rhodios, ut iterum morarenturcertamini adesset, magno sibi nauium numero opus fore, ut uiribus et magnitudine classem hostium aequaret. itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas naues, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naues iussit. ipse in Phrygia hibernauit undique auxilia accersens. etiam in Gallograeciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant, Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, seruantes animos. filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea Erythrisque Romani sollicitabant. classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat; eo media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis uenit. is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro hostium, qui circa Thyatiram esset, hortando perpulit Liuium, ut quinque milia militum secum mitteret. missi ingentem praedam intra paucos dies auerterunt. 12 Inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum multitudinis animos auocantibus. grauia hiberna nauium erant, graue tributum, quod togae quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis, grauis etiam inopia frumenti, propter quam naues quoque et praesidium Romanum excessit. tum uero liberata metu factio erat, quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat; senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant; defectionis auctores plus apud multitudinem ualuerunt. Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius aequinoctio uerno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex et triginta nauibus miserunt. iam Liuius a Canis cum triginta nauibus <suis> et septem quadriremibus, quas secum Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum exercitus, quem terra uenturum opinabatur, praepararet, quae opus essent. in portum, quem uocant Achaeorum, classem primum aduertit; inde Ilium escendit, sacrificioque Mineruae facto legationes finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem ciuitatis suas, benigne audiuit. inde ad Hellesponti fauces nauigat et decem nauibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in Europam ad Sestum oppugnandam traiecit. iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deae uenire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus urbique. nemo eorum uiolatus est. mox uniuersus senatus cum magistratibus ad dedendam urbem processit. inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese expediebant. 13 Dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectuserat autem exul Rhodiuscum audisset profectam ab domo popularium suorum classem, et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se contionantem dixisse, praecipuo certamine animi aduersus eum sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut uerba magnifica eius rebus confutaret. mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se Pausistrato patriaeque suae magno usui, se liceat, fore, et a Pausistrato se restitui in patriam posse. cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut tegendae silentio. tum internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem <eius> partem Polyxenidam traditurum ei; pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in patriam. magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad explorandam rem, quae oblata erat, substitit. ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea, quae pollicitus esset, facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo uero pignore uelut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui sub rege uiueret, commissurum fuisse, ut aduersus semet ipsum indicia manu sua testata daret. inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios naualis ad classem frequentis habiturum; subducturum per simulationem reficiendi quasdam naues, alias in propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini foret. quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum Pausistratus audiuit, eam ipse extemplo habuit, partem nauium ad commeatus accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, <ipse ad Panhormum mansit,> ut paratus esset, cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere simulando errorem; subducit quasdam naues, alias uelut subducturus esset, naualia reficit; remiges ex hibernis non Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit. 14 Forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei priuatae causa uenisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad praefectum. is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos haud sincera fide, omnia aperit: classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne Magnesiam [ad Sipylum] missum; perpaucas naues subductas esse et naualia detegi; numquam intentius rem naualem administratam esse. haec ne pro ueris audirentur, animus errore et spe uana praeoccupatus fecit. Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia accersito, deductisque raptim, quae subductae erant, nauibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam quod conspici proficiscentem classem nolebat, post solis occasum profectus septuaginta nauibus tectis uento aduerso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae traiecit. hinc Nicandro quodam archipirata quinque nauibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe diuisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus parumper, deinde uetus miles celeriter collecto animo terra melius arceri quam mari hostes posse ratus, armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra uisus cum turbasset, repente mutato consilio naues conscendere omnis iubet. tum uero ingens pariter militum nautarumque trepidatio orta, et uelut fuga in naues fieri, cum se mari terraque simul cernerent circumuentos. Pausistratus unam uiam salutis esse ratus, si uim facere per fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam conscendisse suos uidit, sequi ceteris iussis princeps ipse concitata naue remis ad ostium portus tendit. superantem iam fauces nauem eius Polyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit. nauis rostris icta supprimitur; telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus impigre pugnans interficitur. nauium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae, quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae; quinque tantum Rhodiae naues cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis uia sibi inter confertas naues facta; contis enim binis a prora prominentibus trullis ferreis multum conceptum ignem prae se portabant. Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis nauibus, quibus ut essent praesidio ueniebant, obuiae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum auerterunt. sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu defecerunt. 15 Dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia, iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente magistratus eorum cum Liuio de condicionibus tradendae urbis agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes emitterentur regii, parum conueniebat. haec agentibus cum interuenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa de manibus res est; metuens enim Liuius, ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naues, quae subductae Canis erant, deduxit; et Eumenes Elaeam uenit. Liuius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. quam cum teneri ualido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci castra esse, depopulatus maritimam oram, et praeda maxime hominum raptim in naues imposita tantum moratus, dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit. Rhodiis primo audita clades simul pauorem simul luctum ingentem fecit; nam praeter nauium militumque iacturam, quod floris, quod roboris in iuuentute fuerat, amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod fraude capti, quod a ciue potissimum suo forent, in iram luctus uertit. decem extemplo naues, et diebus post paucis decem alias praefecto omnium Eudamo miserunt, quem aliis uirtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurum credebant. Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum [Pelorum] promunturium tenuerunt. inde cum in proxima Samiae uellent traicere, non expectato solis ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in incertam tempestatem miserunt. medio in cursu, aquilone in septentrionem uerso, exasperato fluctibus mari iactari coeperunt. 16 Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit; inde ad Macrin, quam uocant, insulam traiecit, ut praeteruehentis classis si quas aberrantis ex agmine naues posset aut postremum agmen opportune adoriretur. postquam sparsam tempestate classem uidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente uento et maiores iam uoluente fluctus, quia peruenire se ad eos uidebat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentis nauis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte tota in alto iactata in eundem portum decurrit. ibi ex agrestibus cognito hostium naues ad Aethaliam stare, consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam expectarent classem. dilata reita enim placuitCorycum, unde uenerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naues uacuo ab hostibus mari Samum traiecerunt. eodem et Rhodia classis post dies paucos uenit. quam ut expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut aut decernerent nauali certamine, aut, si detractaret hostis pugnam, quod plurimum intererat ad animos ciuitatium, timoris confessionem exprimerent. contra fauces portus instructa in frontem nauium acie stetere. postquam nemo aduersus ibat, classe diuisa pars in salo ad ostium portus in ancoris stetit, pars in terram milites exposuit. in eos [iam] ingentem praedam late depopulato agro agentis Andronicus Macedo, qui in praesidio Ephesi erat, iam moenibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque magna parte praedae ad mare ac naues redegit. postero die insidiis medio ferme uiae positis ad eliciendum extra moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa suspicio, ne quis exiret, deterruisset, redierunt ad naues; et terra marique fugientibus certamen hostibus Samum, unde uenerat, classis repetit. inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit. infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuuentute Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis erat. 17 Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad nauale imperium Epicrates occurrit; qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes haberet, Epicratem cum quattuor nauibus in Asiam secum reduxit; prosecutae etiam apertae Atheniensium naues sunt. Aegaeo mari traiecit <Chium>. eodem Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte intempesta uenit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naues excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent. traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae obuiam ab Liuio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus occurrit. Samum postquam uentum est, accepta ab Liuio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium aduocauit. ibi C. Liuius is enim est primus rogatus sententiamneminem fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset, facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra grauatas, atque eas in faucibus portus supprimere; et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum longum et angustum et uadosum ostium portus sit. ita adempturum se maris usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum. 18 Nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesiuit, quid tandem? ubi demersis nauibus frenassent claustra maris, utrum libera sua classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe portum obsessuri? siue enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid attinere claudi portum? quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis, omnia Asia praebente quieta aestiua acturos; Romanos aperto in mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in adsidua statione futuros, ipsos magis adligatos impeditosque, ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere, quam ut hostis clausos habeant. Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere sententiam ostendit, quam ipse, quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius omissa in praesentia Epheso mittendam nauium partem in Lyciam censuit, et Patara, caput gentis, in societatem adiungenda. in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis uiribus incumbere in unius belli, quod aduersus Antiochum sit, curam posse, et eam classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur. haec maxime mouit sententia; placuit tamen Regillum classe tota euehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem. 19 C. Liuius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia. ciuitates, quas praeteruectus est, Miletus Myndus Halicarnassus Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt. Rhodum ut uentum est, simul et, ad quam rem missus esset, iis exposuit et consuluit eos. approbantibus cunctis et ad eam, quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus, nauigat Patara. primo secundus uentus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se uento fluctibus dubiis uolui coeptum est mare, peruicerunt quidem remis, ut tenerent terram; sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in salo stare poterant aspero mari et nocte imminente. praeteruecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio inde distantem, petiere, nauibus a maritima ui tutum; sed altae insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant, ceperunt. aduersus quos Liuius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad exitus loca, Issaeos auxil 20

Prosa