Book XXVI von Livius
1 Abschnitt, 1 Paragraphen, 4247 Wörter
Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium uocato, de re publica, de administratione belli, de prouinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fuluio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, quae in nullam unquam ciuitatem iustior fuit, quam quod urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta inclinatura rursus animos uidebatur ad ueteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis legionibus quas habuerant prorogatum est imperium. prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo numero quibus senatus missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sulpicio cui Sicilia euenerat duae legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplementum de exercitu Cn. Fului, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem, quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neue hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedificarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules scribere iussi. T. Otacilio et M. Ualerio Siciliae Graeciaeque orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebat naues. tribus et uiginti legionibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum. 1 Principio eius anni cum de litteris L. Marci referretur, res gestae magnificae senatui uisae: titulus honoris, quod imperio non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato 'propraetor senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat: rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sollemne auspicandorum comitiorum in castra et prouincias procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius uisum differri eam consultationem donec proficiscerentur equites qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de frumento et uestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore senatui; adscribi autem 'propraetori L. Marcio' non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro praeiudicato ferret. dimissis equitibus, de nulla re prius consules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congruebant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator praefuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed aliud certamen occupauerat animos. C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fuluium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus uexabat, multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem duxisse dictitans, neminem praeter Cn. Fuluium ante corrupisse omnibus uitiis legiones suas quam proderet. itaque uere dici posse prius eos perisse quam uiderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab imperatore suo uictos esse. neminem cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <et Cn. Fuluium? Ti. Sempronium> cum ei seruorum exercitus datus esset breui effecisse disciplina atque imperio ut nemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset <sed> praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneuentum aliasque urbes eos uelut e faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse: Cn. Fuluium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, seruilibus uitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti inter socios, ignaui et imbelles inter hostes essent, nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent. nec hercule mirum esse <cessisse> milites in acie cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fului fuisse pauoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam deserere circumuentos exercitus: Cn. Fuluium prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus indignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fului legionibus nuper decretum, Cn. Fuluio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi iuuentam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud peccauerint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhonorato esse. 2 Reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo uoluerint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo instructos, seu famam seu uim hostium non sustinuisse. cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut Uarronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? non se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: ui aperta armis acie uictum. nec suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut pauorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pauorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites cum haud uanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo quoque nouum certamen ortum; nam cum bis pecunia anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus mallet, anquireret quoad uel capitis uel pecuniae iudicasset priuato. tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fuluio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q. Fuluius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Fuluius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fuluius exsulatum Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse sciuit plebs. 3 Inter haec uis omnis belli uersa in Capuam erat; obsidebatur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem tolerare seruitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per custodias tam artas. inuentus est Numida qui acceptis litteris euasurum se professus praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus spem accendit Campanis dum aliquid uirium superesset ab omni parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites superabantur; sed nequaquam tam laetum uincere quam triste uinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. inita tandem ratio est ut quod uiribus deerat arte aequaretur. ex omnibus legionibus electi sunt iuuenes maxime uigore ac leuitate corporum ueloces; eis parmae breuiores quam equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, praefixa ferro quale hastis uelitaribus inest. eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et uehi post sese et desilire perniciter ubi datum signum esset. postquam adsuetudine cotidiana satis intrepide fieri uisum est, in campum qui medius inter castra murumque erat aduersus instructos Campanorum equites processerunt, et ubi ad coniectum teli uentum est signo dato uelites desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt; quibus plurimis in equos uirosque passim coniectis permultos uolnerauerunt; pauoris tamen plus ex re noua atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites inuecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut uelites in legionibus essent. auctorem peditum equiti immiscendorum centurionem Q. Nauium ferunt honorique id ei apud imperatorem fuisse. 4 Cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diuersum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant curae. uicit tamen respectus Capuae in quam omnium sociorum hostiumque conuersos uidebat animos, documento futurae qualemcunque euentum defectio ab Romanis habuisset. igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni grauiore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti. in ualle occulta post Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. adueniens cum castellum Calatiam praesidio ui pulso cepisset, in circumsedentes Capuam se uertit, praemissisque nuntiis Capuam quo tempore castra Romana adgressurus esset ut eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus se effunderent, ingentem praebuit terrorem; nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis Punicum praesidium cui Bostar et Hanno praeerant erupit. Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt: Ap. Claudius Campanis, Fuluius Hannibali est oppositus; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum uia quae Suessulam fert, C. Fuluius Flaccus legatus cum sociali equitatu constitit e regione Uolturni amnis. proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium uirorum equorum armorumque sonum disposita in muris Campanorum imbellis multitudo tantum cum aeris crepitu qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet edidit clamorem ut auerteret etiam pugnantium animos. Campanos facile a uallo Appius arcebat: maior uis ab altera parte Fuluium Hannibal et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco cessit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad uallum peruasit; ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis. quem pauorem legionis periculumque castrorum Fuluius ubi uidit, Q. Nauium primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium sub uallo pugnantem inuadant: in summo discrimine rem uerti; aut uiam dandam iis esse--et minore conatu quam condensam aciem rupissent in castra inrupturos--aut conficiendos sub uallo esse; nec magni certaminis rem fore; paucos esse et ab suis interclusos; et quae dum paueat Romanus interrupta acies uideatur, eam si se utrimque in hostem uertat ancipiti pugna medios circumuenturam. Nauius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum signifero in hostes infert, iacturum in medios eos minitans ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae. ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte signum conuerterat ad spectaculum ciues hostesque. ceterum postquam iam ad signa peruenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies uersa; sed neque multitudo hostium neque telorum uis arcere impetum eius uiri potuerunt. 5 Et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati, pro uallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso uallo conficiunt. quorum corporibus cum oppleta fossa esset, uelut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit; ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes. altera in parte castrorum iam impulsi erant Campani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae Uolturnum fert pugnabatur; neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant quam porta ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostes arcebat. et suppressit impetum Romanorum uolnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laeuo umero summum pectus gaeso ictum est. magna uis tamen hostium ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem compulsi. et Hannibal postquam cohortis Hispanorum stragem uidit summaque ui castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et conuertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu ne hostis instaret coepit. legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus ut et Campani quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal sentiret. caesa eo die, qui huius pugnae auctores sunt, octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Campanis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeuiginti Campanis. apud alios nequaquam tantam molem pugnae inueni plusque pauoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra uadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium uincula iumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum adiectam, immissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum uerbis quoniam amissa castra essent pro se quemque militum in proximos montes fugere; sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos. hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante deditionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum cum respondisset haruspex summum quod esset imperium Capuae peruenturum ad eum puerum, nihil ad eam spem adgnoscentem dixisse ferunt: 'ne tu perditas res Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum perueniet.' ea ludificatio ueri et ipsa in uerum uertit; nam cum fame ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti <posse iis qui nati> in spem honorum erant honores detractantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campanorum cepit. 6 Ceterum Hannibal, ut nec hostes elici amplius ad pugnam uidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse, ne suos quoque commeatus intercluderent noui consules, abscedere inrito incepto et mouere a Capua statuit castra. multa secum quonam inde ire pergeret uoluenti subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii fremebant et ipse non dissimulabat: necopinato pauore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem urbis occupari posse, et si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis; et si diuisissent copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene gerendae rei fortunam daturos esse. una ea cura angebat ne ubi abscessisset extemplo dederentur Campani. Numidam promptum ad omnia audenda donis pellicit ut litteris acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera parte clam Capuam peruadat. litterae autem erant adhortatione plenae: profectionem suam quae salutaris illis foret abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos; ne desponderent animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem. inde naues in flumine Uolturno comprehensas subigi ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit. quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad fluuium legiones ante lucem traiecit. 7 Id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, uarie animi hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. ut in re tam trepida senatu extemplo uocato, P. Cornelius cui Asinae cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia, neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis praesidium reuocabat. Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat: qui ad Cannas uictor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse. non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam cum eo exercitu qui ad urbem esset Iouem foederum ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse. has diuersas sententias media sententia P. Ualeri Flacci uicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam Romam ueniundum esset. hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius proconsul, cui collega ex uolnere aegro redeundum Romam erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia peditum mille equites Uolturnum traducit. inde cum Hannibalem Latina uia iturum satis comperisset, ipse per Appiae municipia quaeque propter eam uiam sunt, Setiam, Coram, Lauinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus haberent et ex agris deuiis in uiam proferrent, praesidiaque in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu esset. 8 Hannibal quo die Uolturnum est transgressus, haud procul a flumine castra posuit: postero die praeter Cales in agrum Sidicinum peruenit. ibi diem unum populando moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum uia Latina ducit. sub Casino biduo statiua habita et passim populationes factae. inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluuium uentum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa inuenit. et Fuluium Uolturnus tenuerat amnis, nauibus ab Hannibale incensis, rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre comparantem. traiecto ratibus exercitu, reliquum Fuluio expeditum iter, non per urbes modo sed circa uiam expositis benigne commeatibus, erat; alacresque milites alius alium ut adderet gradum memor ad defendendam iri patriam hortabantur. Romam Fregellanus nuntius diem noctemque itinere continuato ingentem attulit terrorem. tumultuosius quam allatam erat <uolgatum periculum dis>cursu hominum adfingentium uana auditis totam urbem concitat. ploratus mulierum non ex priuatis solum domibus exaudiebatur, sed undique matronae in publicum effusae circa deum delubra discurrunt crinibus passis aras uerrentes, nixae genibus, supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque ut urbem Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos paruos inuiolatos seruarent. senatus magistratibus in foro praesto est si quid consulere uelint. alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque officiorum partes: alii offerunt se si quo usus operae sit. praesidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur. inter hunc tumultum Q. Fuluium proconsulem profectum cum exercitu Capua adfertur; cui ne minueretur imperium si in urbem uenisset, decernit senatus ut Q. Fuluio par cum consulibus imperium esset. Hannibal, infestius perpopulato agro Fregellano propter intercisos pontes, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in Labicanum uenit, inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum dextrorsus Gabios descendit. inde in Pupiniam exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra. quo propius hostis accedebat, eo maior caedes fiebat fugientium praecedentibus Numidis, pluresque omnium generum atque aetatium capiebantur. 9 In hoc tumultu Fuluius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam ingressus, media urbe per Carinas Esquilias contendit; inde egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra. aediles plebis commeatum eo comportarunt; consules senatusque in castra uenerunt; ibi de summa republica consultatum. placuit consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra; C. Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse, et senatum frequentem in foro contineri si quid in tam subitis rebus consulto opus esset. inter haec Hannibal ad Anienem fluuium tria milia passuum ab urbe castra admouit. ibi statiuis positis ipse cum duobus milibus equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est progressus atque unde proxime poterat moenia situmque urbis obequitans contemplabatur. id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum uisum est; itaque immisit equites summouerique atque in castra redigi hostium equitatum iussit. cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui tum in Auentino ad mille et ducenti erant, media urbe transire Esquilias iusserunt, nullos aptiores inter conualles tectaque hortorum et sepulcra et cauas undique uias ad pugnandum futuros rati. quos cum ex arce Capitolioque cliuo Publicio in equis decurrentes quidam uidissent, captum Auentinum conclamauerunt. ea res tantum tumultum ac fugam praebuit ut nisi castra Punica extra urbem fuissent, effusura se omnis pauida multitudo fuerit: tunc in domos atque in tecta refugiebant, uagosque in uiis suos pro hostibus lapidibus telisque incessebant. nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis itineribus agrestium turba pecorumque quae repentinus pauor in urbem compulerat. equestre proelium secundum fuit summotique hostes sunt. et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores consules censoresue fuissent cum imperio esse, donec recessisset a muris hostis. et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere excitati tumultus sunt compressique. 10 Postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detractauere. instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum in qua urbs Roma uictori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbauit ut uix armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore quam hostium metu. et postero die eodem loco acies instructas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in religionem ea res apud Poenos uersa est, auditaque uox Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem non dari, modo fortunam. minuere etiam spem eius duae aliae, parua magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet milites sub uexillis in supplementum Hispaniae profectos audiit, parua autem quod per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet uenisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam captiuo est. id uero adeo superbum atque indignum uisum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque inuentum Romae emptorem ut extemplo uocato praecone tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent iusserit uenire. his motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate inclutum diuitiis. Capenates aliique qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris acerui cum rudera milites religione inducti iacerent post profectionem Hannibalis magni inuenti.--huius populatio templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab Ereto deuertisse eo Hannibalem tradit, iterque eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Campania in Samnium, inde in Paelignos peruenisse, praeterque oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque uicum uenisse. neque ibi error est quod tanti <ducis tanti>que exercitus uestigia intra tam breuis aeui memoriam potuerint confundi --isse enim ea constat--: tantum id interest ueneritne eo itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit. 11 Ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali. namque <per Samnium Apuliamque> et Lucanos in Bruttium agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit ut prope repentino aduentu incautos oppresserit. Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen aduentum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul regressum Hannibalem. inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem Capuae retinendae deploratam apud Poenos esse. accessit edictum proconsulum ex senatus consulto propositum uolgatumque apud hostes ut qui ciuis Campanus ante certam diem transisset sine fraude esset. nec ulla facta est transitio, metu magis eos quam fide continente quia maiora in defectione deliquerant quam quibus ignosci posset. ceterum quemadmodum nemo priuato consilio ad hostem transibat, ita nihil salutare in medium consulebatur. nobilitas rem publicam deseruerat, neque in senatum cogi poterant; in magistratu erat qui non sibi honorem adiecisset, sed indignitate sua uim ac ius magistratui quem gerebat dempsisset. iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam apparebat; domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in dies expectabant. summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii Punici, uersa erat, suo non sociorum periculo sollicitos. ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo, sed etiam aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed se quoque et praesidium in omnes cruciatus proditos incusabant: abisse eum in Bruttios uelut auertentem sese ne Capua in oculis eius caperetur. at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse; tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si redeat Capuam bellumque omne eo uertat, et se et Campanos paratos eruptioni fore. non cum Reginis neque Tarentinis bellum gesturos transisse Alpes: ubi Romanae legiones sint, ibi et Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando. in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis, proposita mercede eam professis operam, dantur. ii specie transfugarum cum ad Flaccum in castra uenissent ut inde tempore capto abirent, famesque quae tam diu Capuae erat nulli non probabilem causam transitionis faceret, mulier repente Campana in castra uenit, scortum transfugarum unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita transisse litterasque ad Hannibalem ferre: id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse. productus primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat: paulatim dein conuictus ueris cum tormenta posci et parari uideret, fassus id ita esse litteraeque prolatae. additum etiam indicio quod celabatur et alios specie transfugarum Numidas uagari in castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum transfugis nouis mulcati uirgis manibusque praecisis Capuam rediguntur. 12 Conspectum tam triste supplicium fregit animos Campanorum. concursus ad curiam populi factus coegit Loesium senatum uocare; et primoribus qui iam diu publicis consiliis aberant propalam minabantur nisi uenirent in senatum circa domos eorum ituros se et in publicum omnes ui extracturos esse. is timor frequentem senatum magistratui praebuit. ibi cum ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos agerent, Uibius Uirrius, qui defectionis auctor ab Romanis fuerat, interrogatus sententiam, negat eos qui de legatis et de pace ac deditione loquantur meminisse nec quid facturi fuerint si Romanos in potestate habuissent nec quid ipsis patiendum sit. 'quid? uos' inquit 'eam deditionem fore censetis qua quondam, ut aduersus Samnites auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis dedidimus? iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo Romano defecerimus? iam, quemadmodum in defectione praesidium, quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam necarimus? quotiens in obsidentes, quam inimice eruperimus, castra oppugnarimus, Hannibalem uocauerimus ad opprimendos eos? hoc quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum miserimus? age contra, quae illi infeste in nos fecerint repetite, ut ex eo quid speretis habeatis. cum hostis alienigena in Italia esset et Hannibal hostis et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale, ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam miserunt. alterum annum circumuallatos inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima pericula et grauissimos labores perpessi, circa uallum ac fossas saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti. sed omitto haec--uetus atque usitata res est in oppugnanda hostium urbe labores ac pericula pati--: illud irae atque odii <inexpiabilis> exsecrabilisque indicium est. Hannibal ingentibus copiis peditum equitumque castra oppugnauit et ex parte cepit: tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione. profectus trans Uolturnum perussit Calenum agrum: nihil tanta sociorum clade auocati sunt. ad ipsam urbem Romam infesta signa ferri iussit: eam quoque tempestatem imminentem spreuerunt. transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit; Romam se adempturum eis, nisi omitterent Capuam, ostendit: non omiserunt. feras bestias caeco impetu ac rabie concitatas, si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam auertas: Romanos Roma circumsessa coniuges, liberi, quorum pl 13