Zum Hauptinhalt

Book XXV von Livius

1 Abschnitt, 5 Paragraphen, 4275 Wörter

Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciuerant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent, ni T. Pomponius Ueientanus, praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti ducis speciem nactus, tumultuario exercitu coacto cum Hannone conflixisset. magna ibi uis hominum sed inconditae turbae agrestium seruorumque caesa aut capta est: minimum iacturae fuit quod praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societatibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis multa proelia parua, haud ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnauit. quo diutius trahebatur bellum et uariabant secundae aduersaeque res non fortunam magis quam animos hominum, tanta religio, et ea magna ex parte externa, ciuitatem incessit ut aut homines aut dei repente alii uiderentur facti. nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more. sacrificuli ac uates ceperant hominum mentes quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem compulsa; et quaestus ex alieno errore facilis, quem uelut concessae artis usu exercebant. primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit res. incusati grauiter ab senatu aediles triumuirique capitales quod non prohiberent, cum emouere eam multitudinem e foro ac disicere apparatus sacrorum conati essent, haud procul afuit quin uiolarentur. ubi potentius iam esse id malum apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. Aemilio praetori [urb.] negotium ab senatu datum est ut eis religionibus populum liberaret. is et in contione senatus consultum recitauit et edixit ut quicumque libros uaticinos precationesue aut artem sacrificandi conscriptam haberet eos libros omnes litterasque ad se ante kalendas Apriles deferret neu quis in publico sacroue loco nouo aut externo ritu sacrificaret. 1 Aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. filius Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L. filius Masso decemuir sacrorum. in Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Seruilius Caepio pontifices suffecti sunt; augur creatus L. Quinctius Flamininus, decemuir sacrorum L. Cornelius Lentulus. comitiorum consularium iam appetebat tempus; sed quia consules a bello intentos auocare non placebat, Ti. Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fuluius Flaccus. dictator primo comitiali die creauit consules Q. Fuluium Flaccum, magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia prouincia in praetura fuerat. tum praetores creati Cn. Fuluius Flaccus <C.> Claudius Nero M. Iunius Silanus P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator magistratu abiit. aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis, negantes rationem eius habendam esse quod nondum ad petendum legitima aetas esset, 'si me' inquit 'omnes Quirites aedilem facere uolunt, satis annorum habeo.' tanto inde fauore ad suffragium ferendum in tribus discursum est ut tribuni repente incepto destiterint. aedilicia largitio haec fuit, ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et congii olei in uicos singulos dati. L. Uillius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, aediles plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; quasdam ex eis damnatas in exsilium egerunt. ludi plebeii per biduum instaurati et Iouis epulum fuit ludorum causa. 2 Q. Fuluius Flaccus tertium, Ap. Claudius consulatum ineunt; et praetores prouincias sortiti sunt, P. Cornelius Sulla urbanam et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat, Cn. Fuluius Flaccus Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus Tuscos. consulibus bellum cum Hannibale et binae legiones decretae; alter a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fuluio Centumalo acciperet; praetorum Fului Flacci quae Luceriae sub Aemilio praetore, Neronis Claudi quae in Piceno sub C. Terentio fuissent legiones essent; supplementum in eas ipsi scriberent sibi; M. Iunio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae. Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano imperium prouinciaeque Lucani et Gallia cum suis exercitibus prorogatae; item P. Lentulo qua uetus prouincia in Sicilia esset, M. Marcello Syracusae et qua Hieronis regnum fuisset, T. Otacilio classis, Graecia M. Ualerio, Sardinia Q. Mucio Scaeuolae, Hispaniae P. et Cn. Corneliis. ad ueteres exercitus duae urbanae legiones a consulibus scriptae summaque trium et uiginti legionum eo anno effecta est. 3

Dilectum consulum M. Postumii Pyrgensis cum magno prope motu rerum factum impediit. publicanus erat Postumius, qui multis annis parem fraude auaritiaque neminem in ciuitate habuerat praeter T. Pomponium Ueientanum, quem populantem temere agros in Lucanis ductu Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses. hi, quia publicum periculum erat a ui tempestatis in iis quae portarentur ad exercitus et ementiti erant falsa naufragia et ea ipsa quae uera renuntiauerant fraude ipsorum facta erant, non casu. in ueteres quassasque naues paucis et parui pretii rebus impositis, cum mersissent eas in alto exceptis in praeparatas scaphas nautis, multiplices fuisse merces ementiebantur. ea fraus indicata M. Aemilio praetori priore anno fuerat ac per eum ad senatum delata nec tamen ullo senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in tali tempore offensum nolebant. populus seuerior uindex fraudis erat; excitatique tandem duo tribuni plebis, Sp. et L. Caruilii, cum rem inuisam infamemque cernerent, ducentum milium aeris multam M. Postumio dixerunt. cui certandae cum dies aduenisset conciliumque tam frequens plebis adesset ut multitudinem area Capitolii uix caperet, perorata causa una spes uidebatur esse si C. Seruilius Casca tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat, priusquam ad suffragium tribus uocarentur, intercessisset. testibus datis tribuni populum submouerunt sitellaque lata est ut sortirentur ubi Latini suffragium ferrent. interim publicani Cascae instare ut concilio diem eximeret; populus reclamare; et forte in cornu primus sedebat Casca, cui simul metus pudorque animum uersabat. cum in eo parum praesidii esset, turbandae rei causa publicani per uacuum submoto locum cuneo inruperunt iurgantes simul cum populo tribunisque. nec procul dimicatione res erat cum Fuluius consul tribunis 'nonne uidetis' inquit 'uos in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni propere dimittitis plebis concilium?' 4 Plebe dimissa senatus uocatur et consules referunt de concilio plebis turbato ui atque audacia publicanorum: M. Furium Camillum, cuius exsilium ruina urbis secutura fuerit, damnari se ab iratis ciuibus passum esse; decemuiros ante eum, quorum legibus ad eam diem uiuerent, multos postea principes ciuitatis iudicium de se populi passos; Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse, concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse, contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse ut tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium uocari prohiberet. nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse homines nisi patientiam magistratuum, quod cesserint in praesentia furori atque audaciae paucorum uincique se ac populum Romanum passi sint et comitia, quae reus ui atque armis prohibiturus erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur, uoluntate ipsi sua sustulerint. haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent uimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Caruilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac ni uades daret prendi a uiatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius uadibus datis non adfuit. tribuni plebem rogauerunt plebesque ita sciuit, si M. Postumius ante kalendas Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, uideri eum in exsilio esse bonaque eius uenire, ipsi aqua et igni placere interdici. singulis deinde eorum qui turbae ac tumultus concitatores fuerant, rei capitalis diem dicere ac uades poscere coeperunt. primo non dantes, deinde etiam eos qui dare possent in carcerem coniciebant; cuius rei periculum uitantes plerique in exsilium abierunt. 5 Hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens exitum habuit. comitia inde pontifici maximo creando sunt habita; ea comitia nouus pontifex M. Cornelius Cethegus habuit. tres ingenti certamine petierunt, Q. Fuluius Flaccus consul, qui et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et ipse duobus consulatibus et censura insignis, et <P.> Licinius Crassus, qui aedilitatem curulem petiturus erat. hic senes honoratosque iuuenis in eo certamine uicit. ante hunc intra centum annos et uiginti nemo praeter P. Cornelium Calussam pontifex maximus creatus fuerat qui sella curuli non sedisset. consules dilectum cum aegre conficerent, quod inopia iuniorum non facile in utrumque ut et nouae urbanae legiones et supplementum ueteribus scriberetur sufficiebat, senatus absistere eos incepto uetuit et triumuiros binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui ultra quinquagesimum lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem copiam ingenuorum inspicerent et, si qui roboris satis ad ferenda arma habere uiderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent; tribuni plebis, si iis uideretur, ad populum ferrent ut, qui minores septendecim annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia procederent ac si septendecim annorum aut maiores milites facti essent. ex hoc senatus consulto creati triumuiri bini conquisitionem ingenuorum per agros habuerunt. 6

Eodem tempore ex Sicilia litterae M. Marcelli de postulatis militum qui cum P. Lentulo militabant in senatu recitatae sunt. Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in Siciliam, sicut ante dictum est, ne ante Punici belli finem in Italiam reportarentur. 7 Hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus potestate dicendi facta: 'consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperassemus in prouinciam nos morte regum turbatam ad graue bellum aduersus Siculos simul Poenosque mitti, et sanguine nostro uolneribusque nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant aduersus Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis aut suscensetis? ambo mihi consules et uniuersum senatum intueri uideor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra fortuna esset. sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam cuius arguimur nos purgare. si non deum ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? militum an imperatorum? equidem miles nihil unquam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam ab senatu actas quod non desperauerit de re publica, cui post fugam Cannensem per omnes annos prorogatum imperium. ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum habuimus, honores petere et gerere et prouincias obtinere audiuimus. an uobis uestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti, in haec uilia capita saeuitis? et consuli primoribusque aliis ciuitatis fugere, cum spes alia nulla esset, turpe non fuit, milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades exercituum taceam; tamen tantum afuit ab eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs Roma per eum exercitum qui ab Allia Ueios transfugerat reciperaretur, et Caudinae legiones quae sine armis redierant Romam armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat. Cannensem uero quisquam exercitum fugae aut pauoris insimulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reliquit? cum captiuis redemptio negabatur, nos uolgo homines laudabant quod rei publicae nos reseruassemus quod ad consulem Uenusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecissemus; nunc deteriore condicione sumus quam apud patres nostros fuerunt captiui. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mutatus, quae tamen semel nauata rei publicae opera et uno felici proelio reciperarunt; nemo eorum relegatus in exsilium est, nemini spes emerendi stipendia adempta; hostis denique est datus, cum quo dimicantes aut uitam semel aut ignominiam finirent; nos, quibus, nisi quod commisimus ut quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste etiam relegati sumus, ubi senescamus in exsilio ne qua spes, ne qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae ciuium irae, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiae finem nec uirtutis praemium petimus; modo experiri animum et uirtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut uirorum, ut militum officio fungamur. bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat; peditum, equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamorem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. seruorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum hoste signis conlatis pugnauit; operae pretium habent libertatem ciuitatemque. pro seruis saltem ad hoc bellum emptis uobis simus; congredi cum hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. uis tu mari, uis terra, uis acie, uis urbibus oppugnandis experiri uirtutem? asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum fuit quam primum fiat, quoniam quidquid postea uiximus id omne destinatum ignominiae est.' 8 Sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit; senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. eae litterae ad nouos consules allatae ac per eos in senatu recitatae sunt; consultusque de iis litteris ita decreuit senatus: militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes deseruissent, senatum nihil uidere cur res publica committenda esset. si M. Claudio proconsuli aliter uideretur, faceret quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere uacaret neu dono militari uirtutis ergo donaretur neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset. comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creatis sunt quinqueuiri muris turribus reficiendis et triumuiri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant. tempestates foedae fuere; in Albano monte biduum continenter lapidibus pluuit; tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes, uallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo uigiles exanimati; murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum ingens uisum uolitare, sol rubere solito magis sanguineoque similis. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit et per aliquot dies consules rebus diuinis operam dederunt et per eosdem dies sacrum nouendiale fuit. cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius interuenit. Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum esset, uir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino senescere uidebatur, patientis, aditum sibi ad obsides Thurinos <et> Tarentinos inuenit. custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis nec ciuitatibus eorum fallere Romanos expediebat. hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris factus profugit. luce prima uolgata per urbem fuga est missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnes retraxerunt. deducti in comitium uirgisque approbante populo caesi de saxo deiciuntur. 9 Huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum ciuitatium animos inritauit cum publice, tum etiam singulos priuatim ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia contingebat. ex iis tredecim fere nobiles iuuenes Tarentini coniurauerunt, quorum principes Nico et Philemenus erant. hi priusquam aliquid mouerent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per speciem uenandi urbe egressi ad eum proficiscuntur; et cum haud procul castris abessent, ceteri silua prope uiam sese occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus facerent, praedandi causa se urbe egressos, pecora Carthaginiensium quae pastum propulsa essent ad urbem agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. conspecta ea praeda iuuenum est minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit. congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges <suas> suaque omnia habituros neque ullum uectigal Poeno pensuros praesidiumue inuitos recepturos; prodita praesidia Carthaginiensium fore. haec ubi conuenerunt, tunc uero Philemenus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat uenandi studio insignis, canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato allatum reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum; nocte maxime commeare propter metum hostium credebant. ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae rei Hannibali uisum est. tridui uiam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco statiua eum tam diu habere, aegrum simulabat. Romanis quoque, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam segnis mora eius desierat. 10 Ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem uelocitate corporum ac leuitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta uigilia noctis signa mouit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa uias perlustrarentque omnia oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; praegressos retraherent, obuios occiderent, ut praedonum magis quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit; et ne ibi quidem nuntiato quo pergerent, tantum conuocatos milites monuit uia omnes irent nec deuerti quemquam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum iussu facerent; se in tempore editurum quae uellet agi. eadem ferme hora Tarentum fama praeuenerat Numidas equites paucos populari agros terroremque late agrestibus iniecisse. ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque <e> castris non mouisse. 11

Hannibal concubia nocte mouit. dux Philemenus erat cum solito captae uenationis onere; ceteri proditores ea quae composita erant exspectabant. conuenerat autem ut Philemenus portula adsueta uenationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab Nicone signum; exstinctae deinde utrimque flammae sunt. Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex improuiso adortus sopitos uigiles in cubilibus suis obtruncat portamque aperit. Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet ut, quo res postulet occurrere libero campo possent. et Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota uox eius et familiare iam signum cum excitasset uigilem, dicenti uix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur. inferentes aprum duos iuuenes secutus ipse cum expedito uenatore uigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant uersum, uenabulo traicit. ingressi deinde triginta fere armati ceteros uigiles obtruncant refringuntque portam proximam et agmen sub signis confestim inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. tum duo milia Gallorum Poenus in tres diuisa partes per urbem dimittit; Tarentinos <iis addit duces binos>; itinera quam maxime frequentia occupari iubet, tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, praecipit iuuenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul uidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent. 12 Iam tumultus erat clamorque qualis esse in capta urbe solet; sed quid rei esset nemo satis pro certo scire. Tarentini Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis seditio aliqua cum fraude uideri ab oppidanis mota. praefectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde acceptus scapha in arcem circumuehitur. errorem et tuba audita ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat. ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita [tum] dubitationem exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernentes, ab Hannibale captam urbem senserunt. postquam lux certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Hannibal Tarentinos sine armis conuocari iubet. conuenere omnes, praeterquam qui cedentes in arcem Romanos ad omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quae praestitisset ciuibus eorum quos ad Trasumennum aut ad Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romanorum inuectus, recipere se in domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere; se domos eas quae inscriptae non essent signo extemplo dato diripi iussurum; si quis in hospitio ciuis Romaniuacuas autem tenebant domo nomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum. contione dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana passim discursum est; et fuit praedae aliquantum. 13 Postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et <a> mari, quo in paene insulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam uideret eoque nec ui nec operibus expugnabilem esse, ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus moraretur aut in relictos sine ualido praesidio Tarentinos impetum ex arce cum uellent Romani facerent, uallo urbem ab arce intersaepire statuit, non sine illa etiam spe cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii uires ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in munientes fecerunt Romani pellique se statio passa est quae pro opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos persequerentur. tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat; nec sustinuere impetum Romani; sed ab effusa fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis morabantur; plurimi in fossam praecipitauere occisique sunt plures in fuga quam in pugna. inde et opus nullo prohibente fieri coeptum. fossa ingens ducta et uallum intra eam erigitur modicoque post interuallo murum etiam eadem regione addere parat, ut uel sine praesidio tueri se aduersus Romanos possent. reliquit tamen modicum praesidium, simul ut in perficiendo muro adiuuaret: ipse profectus cum ceteris copiis ad Galaesum flumenquinque milia ab urbe abestposuit castra. 14

Ex his statiuis regressus ad inspiciendum quod opus aliquantum opinione eius celerius creuerat, spem cepit etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut ceterae, tuta sed loco plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa diuisa. cum iam machinationum omni genere et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis fecit animum ut nocte ex improuiso opera hostium inuaderent. alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali fuit ea parte arcem oppugnandi. reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi. Hannibal conuocatis principibus Tarentinis omnes praesentes difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere uiam neque in obsidione quicquam habere spei donec mari hostes potiantur; quod si naues sint, quibus commeatus inuehi prohibeat, extemplo aut abscessuros aut dedituros se hostes. adsentiebantur Tarentini; ceterum ei qui consilium adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse. Punicas enim naues ex Sicilia accitas id posse facere: suas, quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare euasuras? 'euadent' inquit Hannibal. 'multa, quae impedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo sitam habetis; planae et satis latae uiae patent in omnes partes. uia, quae ex portu per mediam urbem ad mare transmissa est, plaustris transueham naues haud magna mole et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem; immo breui aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.' haec oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra iunctaque inter se et machinae ad subducendas naues admotae munitumque inter quo faciliora plaustra minorque moles in transitu esset. iumenta inde et homines contracti et opus impigre coeptum; paucosque post dies classis instructa ac parata circumuehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras iacit. hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit, regressus ipse in hiberna. ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc facta sit, in diuersum auctores trahunt; plures propioresque aetate memoriae rerum hoc anno factam tradunt. 15 Romae consules praetoresque usque <ad> ante diem quintum kalendas Maias Latinae tenuerunt; eo die perpetrato sacro in monte in suas quisque prouincias proficiscuntur. religio deinde noua obiecta est ex carminibus Marcianis. uates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili praetoris [urbem], qui eam rem agebat, manus uenerant; is protinus nouo praetori Sullae tradiderat. ex huius Marci duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto auctoritas euentu alteri quoque, cuius nondum tempus uenerat, adferebat fidem. priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere uerba erat: 'amnem, Troiugena, fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis conserere manus. sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque auibus ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam mihi ita Iuppiter fatus est.' et Diomedis Argiui campos et Cannam flumen ii qui militauerant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant. tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius quia incertiora futura praeteritis sunt sed perplexius etiam scripturae genere. 'hostes, Romani, si ex agro expellere uoltis, uomicam quae gentium uenit longe, Apollini uouendos censeo ludos qui quotannis comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico partem, priuati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis praesit praetor is quis ius populo plebeique dabit summum; decemuiri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte facietis, gaudebitis semper fietque res uestra melior; nam is deum exstinguet perduelles uestros qui uestros campos pascit placide.' ad id carmen expiandum diem unum sumpserunt; postero die senatus consultum factum est ut decemuiri libros de ludis Apollini reque diuina facienda inspicerent. ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos uouendos faciendosque et quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad rem diuinam et duas hostias maiores dandas. alterum senatus consultum factum est ut decemuiri sacrum Graeco ritu facerent hisce hostiis, Apollini boue aurato et capris duabus albis auratis, Latonae boue femina aurata. ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini quantam commodum esset conferret. haec est origo ludorum Apollinarium, uictoriae, non ualetudinis ergo ut plerique rentur, uotorum factorumque. populus coronatus spectauit, matronae supplicauere; uolgo apertis ianuis in propatulo epulati sunt celeberque di 16

Prosa