Zum Hauptinhalt

Book XXIII von Livius

1 Abschnitt, 1 Paragraphen, 4240 Wörter

Hannibal post Cannensem pugnam [castraque] capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium moverat, accitus in Hirpinos a Statio [Trebio] pollicente se Compsam traditurum. Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis. Post famam Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est. Ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito Magonem regionis eius urbes aut deficientes ab Romanis accipere aut detractantes cogere ad defectionem iubet, ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus Neapolim, ut urbem maritimam haberet. Ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis—et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti—quacumque apte poterat disposuit, alios prae se actam praedam ex agris ostentantes obequitare portis iussit. In quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias circumuenta est; nec euasisset quisquam, ni mare propinquum et haud procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae peritis nandi dedissent effugium. Aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes secutus cecidit. Ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti. 1 Inde Capuam flectit iter, luxuriantem longa felicitate atque indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia plebis sine modo libertatem exercentis. Senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat, nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus opes. Is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus per occasionem novandi res magnum ausuram facinus ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset, trucidato senatu traderet Capuam Poenis, improbus homo sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi quam euersa re publica dominari, nullam autem incolumem esse orbatam publico consilio crederet, rationem iniit qua et senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret. Vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium placiturum nullo modo, nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex Ap. Claudi filia haberet filiamque Romam nuptum M. Liuio dedisset; ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare; non enim per defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare sed per caedem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac Poenis velle; eo se periculo posse liberare eos si permittant sibi et certaminum in re publica obliti credant,—cum omnes victi metu permitterent, "claudam" inquit "in curia vos et, tamquam et ipse cogitati facinoris particeps, approbando consilia quibus nequiquam adversarer viam saluti vestrae inveniam. In hoc fidem, quam voltis ipsi, accipite." Fide data egressus claudi curiam iubet praesidiumque in vestibulo relinquit ne quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit. 2 Tum vocato ad contionem populo "quod saepe" inquit "optastis, Campani, ut supplicii sumendi vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset, eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro periculo, sed tutam habetis ac liberam; clausos omnes in curia accipite, solos, inermes. Nec quicquam raptim aut forte temere egeritis; de singulorum capite vobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas quisque meritus est poenas pendat; sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira salutem atque utilitatem vestram habeatis. Etenim hos, ut opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non voltis; quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum liberae civitatis consilium est, senatus habendus est. Itaque duae res simul agendae vobis sunt, ut et veterem senatum tollatis et nouum cooptetis. Citari singulos senatores iubebo de quorum capite vos consulam; quod de quoque censueritis fiet; sed prius in eius locum virum fortem ac strenuum nouum senatorem cooptabitis quam de noxio supplicium sumatur." Inde consedit et nominibus in urnam coniectis citari quod primum sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit. Ubi auditum est nomen, malum et improbum pro se quisque clamare et supplicio dignum. Tum Pacuuius: "uideo quae de hoc sententia sit; date igitur pro malo atque improbo bonum senatorem et iustum." Primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur, cum alii negarent nosse, alii nunc probra, nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent. Hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum, ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius substituerent locum deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque ceteri erant eis qui primi memoriae occurrebant. Ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxime tolerabile dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti. 3 Hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi magis quam plebi fecisset, sine armis iam omnibus concedentibus dominabatur. Hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem adulari; salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset; iam vero nihil in senatu agi aliter quam si plebis ibi esset concilium. Prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et illecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset. Ad contemptum legum, magistratuum, senatus accessit tum, post Cannensem cladem, ut, cvius aliqua verecundia erat, Romanum quoque spernerent imperium. Id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium vetustum multas familias claras ac potentes Romanis miscuerat, et, quod maximum vinculum erat, trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, cum militarent aliquando apud Romanos in praesidia Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi. 4 Horum parentes cognatique aegre peruicerunt ut legati ad consulem Romanum mitterentur. Ii nondum Canusium profectum sed Venusiae cum paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam poterant maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque infidelibus, ut erant Campani, spernendum. Et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo cladem nudandoque. Nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi quicquam euenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia quae ad bellum opus essent, "morem magis" inquit "loquendi cum sociis servastis, Campani, iubentes quae opus essent ad bellum imperare, quam convenienter ad praesentem fortunae nostrae statum locuti estis. Quid enim nobis ad Cannas relictum est ut, quasi aliquid habeamus, id quod deest expleri ab sociis velimus? Pedites vobis imperemus tamquam equites habeamus? Pecuniam deesse dicamus tamquam ea tantum desit? Nihil, ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna. Legiones, equitatus, arma, signa, equi virique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt. Itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene bellum pro nobis suscipiatis. Veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra moenia compulsos, nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum pauentes, receptos in fidem [ad] Saticulam defenderimus coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per centum prope annos variante fortuna euentum tulerimus. Adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras, quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus communicavimusque vobiscum. Itaque communem vos hanc cladem quae accepta est credere, Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse. Non cum Samnite aut Etrusco res est ut quod a nobis ablatum sit in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis ne Africae quidem indigenam ab ultimis terrarum oris, freto Oceani Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et linguae prope humanae militem trahit. Hunc natura et moribus immitem ferumque insuper dux ipse efferavit, pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo. His infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit? Pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanum imperium vestra fide, vestris viribus retentum ac reciperatum esse. Triginta milia peditum, quattuor milia equitum arbitror ex Campania scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. Si parem fortunae vestrae fidem habetis, nec Hannibal se vicisse sentiet nec Romani victos esse." 5 [Ab] hac oratione consulis dimissis redeuntibusque domum legatis unus ex iis Vibius Virrius tempus venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per iniuriam ademptum reciperare sed imperio etiam Italiae potiri possint; foedus enim cum Hannibale quibus velint legibus facturos; neque controversiam fore quin, cum ipse confecto bello Hannibal victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae imperium Campanis relinquatur. Haec Virrio loquenti assensi omnes ita renuntiant legationem uti deletum omnibus videretur nomen Romanum. Extemplo plebes ad defectionem ac pars maior senatus spectare; extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res. Postremo vicit sententia plurium ut iidem legati qui ad consulem Romanum ierant ad Hannibalem mitterentur. Quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio, postulantes ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam adiuvari vellent; indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra fines Romanos iuberet. Quia nimis compar Latinorum quondam postulatio erat Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserint scriptores, ponere pro certo sum veritus. 6 Legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus fecerunt ne quis imperator magistratusue Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet neue civis Campanus invitus militaret munusve faceret; ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex Romanis captiuis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent, cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia facerent, permutatio fieret. Haec pacta: illa insuper quam quae pacta erant facinora Campani ediderunt: nam praefectos socium civesque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim privatis negotiis implicitos, plebs repente omnes comprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent. Ea ne fierent neu legatio mitteretur ad Poenum, summa ope Decius Magius, vir cui ad summam auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit, restiterat. Ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam dominationem miserabilemque Tarentinorum servitutem exempla referens, primo ne reciperetur praesidium palam vociferatus est, deinde ut receptum aut eiceretur aut, si malum facinus quod a vetustissimis sociis consanguineisque defecissent forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se. Haec—nec enim occulta agebantur—cum relata Hannibali essent, primo misit qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum is ferociter negasset se iturum nec enim Hannibali ius esse in civem Campanum, concitatus ira Poenus comprehendi hominem vinctumque attrahi ad sese iussit. Veritus deinde ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio. Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum coniugibus ac liberis obviam irent Hannibali. Ab universis id non obedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est. Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex conscientia significare posset, privatim se tenuit; in foro cum filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota civitate ad excipiendum Poenum visendumque. Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat, precantibusque inde primoribus Campanorum ne quid eo die seriae rei gereret diemque ut ipse, adventu suo festum, laetus ac libens celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat, tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem diei consumpsit. 7 Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuuiumque, inclitos nobilitate ac divitiis. Eo Pacuvius Calauius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius quae traxerat rem ad Poenos, filium iuvenem adduxit abstractum ab Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas sententia depulerat. Huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando placavit, victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum praeterquam hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus erat. Epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut militari disciplina esse sed, ut in civitate atque etiam domo diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris instructum. Unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem excusans patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem causante. Solis ferme occasu patrem Calauium ex convivio egressum secutus filius, ubi in secretum—hortus erat posticis aedium partibus— pervenerunt, "consilium" inquit "adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis sed in multo maiore dignitate et gratia simus Campani [futuri] quam unquam fuimus. Cum mirabundus pater quidnam id esset consilii quaereret, toga reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat. "Iam ego" inquit "sanguine Hannibalis sanciam Romanum foedus. Te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles." 8 Quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis quae audiebat interesset, amens metu "per ego te" inquit, "fili, quaecumque iura liberos iungunt parentibus, precor quaesoque ne ante oculos patris facere et pati omnia infanda velis. Paucae horae sunt intra quas iurantes per quidquid deorum est, dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus—ut sacratas fide manus, digressi a conloquio, extemplo in eum armaremus? Ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus es ab Hannibale,—ut eam ipsam mensam cruentares hospitis sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium Hannibali non possum? Sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas; audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere ferunt. Unus adgressurus es Hannibalem? Quid illa turba tot liberorum servorumque? Quid in unum intenti omnium oculi? Quid tot dextrae? Torpescent in amentia illa? Voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere n[equeunt], quem horret populus Romanus, tu sustinebis? Ut alia auxilia desint, me ipsum ferire corpus meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis? Atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est. Sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci. Valeant preces apud te meae, sicut pro te hodie ualuerunt." Lacrimantem inde iuvenem cernens medium complectitur atque osculo haerens non ante precibus abstitit quam peruicit, ut gladium poneret fidemque daret nihil facturum tale. Tum iuvenis "ego quidem" inquit, "quam patriae debeo pietatem exsoluam patri. Tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est crimen, semel cum defectionem inisti ab Romanis, iterum cum pacis cum Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis Capuae mora atque impedimentum es. Tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii, quoniam parens extorquet, recipe." Haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit. 9 Postero die senatus frequens datus Hannibali; ubi prima eius oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent, [et] inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiae omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam petiturum. Unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti, quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium; eum postulare ut sibi dedatur, ac se praesente de eo referatur senatusque consultum fiat. Omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir indignus ea calamitate et haud parvo initio minui videbatur ius libertatis. Egressus curia in templo magistratuum consedit comprehendique Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere iussit. Qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi posse, tum iniectae catenae ducique ante lictorem in castra est iussus. Quoad capite aperto est ductus, contionabundus incessit, ad circumfusam undique multitudinem vociferans: "Habetis libertatem, Campani, quam petistis. Foro medio, luce clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad mortem rapior. Quid violentius capta Capua fieret? Ite obviam Hannibali, exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc triumphum de cive vestro spectetis." Haec vociferanti, cum moveri volgus videretur, obvolutum caput est ociusque rapi extra portam iussus. Ita in castra perducitur extemploque impositus in navem et Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei orto senatum quoque paeniteret dediti principis et legatione missa ad repetendum eum aut negando rem quam primam peterent offendendi sibi novi socii aut tribuendo habendus Capuae esset seditionis ac turbarum auctor. Navem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant. Ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset, deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum, cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale esse, vinclis liberatur, permissumque ut rediret seu Romam seu Capuam mallet. Nec Magius Capuam sibi tutam dicere et Romam eo tempore quo inter Romanos Campanosque bellum sit transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius vivere quem vindicem atque auctorem habeat libertatis. 10 Dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam rediit responsumque ex scripto recitavit. Divi divaeque in eo erant quibus quoque modo supplicaretur; tum: "Si ita faxitis, Romani, vestrae res meliores facilioresque erunt magisque ex sententia res publica vestra vobis procedet victoriaque duelli populi Romani erit. Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque lucris meritis donum mittitote deque praeda manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis prohibetote." Haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac vino fecisse, iussumque ab templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem adscendere nec ante deponere eam quam Romam pervenisset; se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse. Senatus decrevit ut eae res divinae supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent. Dum haec Romae atque [in] Italia geruntur, nuntius victoriae ad Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa acie a fratre missus sed retentus aliquot dies in recipiendis civitatibus Bruttiorum quae deficiebant. Is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules, duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus exercitibus acie conflixisse; occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta milia cepisse. Ex quattuor consulibus duos occidisse; ex duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum quinquaginta hominibus effugisse. Magistrum equitum, quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se in aciem nunquam commiserit, unicum haberi imperatorem. Bruttios Apulosque, partim Samnitium ac Lucanorum defecisse ad Poenos. Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse. Pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis immortalibus agi haberique. 11 Ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit ut metientibus dimidium supra tres modios explesse sint quidam auctores: fama tenuit quae propior vero est, haud plus fuisse modio. Adiecit deinde verbis, quo maioris cladis indicium esset, neminem nisi equitem, atque eorum ipsorum primores, id gerere insigne. Summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo militiam esse, in media hostium terra; magnam vim frumenti pecuniae absumi, et tot acies, ut hostium exercitus delesse, ita victoris etiam copias parte aliqua minuisse; mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico militibus. Secundum haec dicta Magonis laetis omnibus, Himilco, vir factionis Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, "quid est, Hanno?" Inquit; "etiam nunc paenitet belli suscepti adversus Romanos? Iube dedi Hannibalem; veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi; audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia." Tum Hanno: "tacuissem hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium gaudio minus laetum quod esset vobis loquerer; nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti adversus Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar, quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum suae. Respondeam" inquit "Himilconi non desisse paenitere me belli neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare quam finitum aliqua tolerabili condicione bellum videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam pax nova finiet. Itaque ista quae modo Mago iactavit Himilconi ceterisque Hannibalis satellitibus iam laeta sunt: mihi possunt laeta esse, quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis aequiorem dabunt; nam si praetermittimus hoc tempus quo magis dare quam accipere possumus videri pacem, vereor ne haec quoque laetitia luxuriet nobis ac vana euadat. Quae tamen nunc quoque qualis est? Occidi exercitus hostium; mittite milites mihi. Quid aliud rogares, si esses victus? Hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum; frumentum et pecuniam date. Quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? Et ne omnia ipse mirer—mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est—uelim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit." Cum utrumque Mago negasset, "hostium quidem ergo" inquit "adhuc nimis multum superest. Sed multitudo ea quid animorum quidue spei habeat scire velim." 12 Cum id nescire Mago diceret, "nihil facilius scitu est" inquit. "Ecquos legatos ad Hannibalem Romani miserunt de pace? Ecquam denique mentionem pacis Romae factam esse allatum ad vos est?" Cum id quoque negasset, "bellum igitur" inquit "tam integrum habemus quam habuimus qua die Hannibal in Italiam est transgressus. Quam varia victoria priore [Punico] bello fuerit plerique qui meminerimus supersumus. Nunquam terra marique magis prosperae res nostrae visae sunt quam ante consules C. Lutatium et A. Postumium fuerunt; Lutatio et Postumio consulibus devicti ad Aegates insulas sumus. Quod si, id quod di omen avertant, nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis cum vincemur, quam nunc cum vincimus dat nemo? Ego, si quis de pace consulet seu deferenda hostibus seu accipienda, habeo quid sententiae dicam; si de iis quae Mago postulat refertis, nec victoribus mitti attinere puto et frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo mittenda esse." Haud multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum familia Barcina leviorem auctorem faciebat et occupati animi praesenti laetitia nihil quo vanius fieret gaudium suum auribus admittebant debellatumque mox fore, si adniti paulum voluissent, rebantur. Itaque ingenti consensu fit senatus consultum ut Hannibali quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et quadraginta elephanti et argenti talenta, + dictatorque + cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda viginti milia peditum, quattuor milia equitum, quibus exercitus qui in Italia quique in Hispania erant, supplerentur. 13 Ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta; Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari prohibebat. Nam nec consul ulli rei quae per eum agenda esset deerat, et dictator M. Iunius Pera, rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum ut equum escendere liceret, praeter duas urbanas legiones quae principio anni a consulibus conscriptae fuerant et servorum dilectum cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas, ad ultimum prope desperatae rei publicae auxilium—cum honesta utilibus cedunt—descendit edixitque qui capitalem fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolui iussurum. Ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus armatorum ab urbe proficiscitur. Hannibal Capua recepta, cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus. Senatus ac maxime primores eius in societate Romana cum fide perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione multa grauia indignaque proponere animo; neque auctores defectionis deerant. Itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti multitudini concitatae non posse, secunda simulando dilationem mali inveniunt. Placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant, parum constare. Ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum M[arcellum] Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et Poenorum, urbem extemplo futuram ni subveniatur; concedendo plebei senatum ubi velint defecturos se, ne deficere praefestinarent effecisse. Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in suum adventum iussit; interim celari quae secum acta essent spemque omnem auxilii Romani. Ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montes Nolam pervenit. 14 Sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset; ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit—M. Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus—Neapoli quoque, sicut Nola, omissa petit Nuceriam. Eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi, saepe sollicitandis nequiquam nunc plebe, nunc principibus, fame demum in deditionem accepit, pactus ut inermes cum singulis abirent vestimentis. Deinde ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos videri vellet, praemia atque honores qui remanserint ac militare secum voluissent proposuit. Nec ea spe quemquam tenuit; dilapsi omnes, quocumque hospitia aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime Nolam Neapolimque. Cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent, Cumas se contulerunt. Nucerina praeda militi data est, urbs direpta atque incensa. Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam voluntate principum habebat; plebs timebatur et ante omnes L. Bantius, quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna defuisset, ad transfugiendum stimulabat. Erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus eques. Seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum inventum curatumque benigne, etiam cum donis Hannibal domum remiserat. Ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res praetor cernebat. Ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat: multos eum invidos inter populares habere inde existimatu facile esse quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit quam multa eius egregia facinora militaria essent; sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram eius virtutem 15

Prosa