Zum Hauptinhalt

Sermonum Liber I von Horaz

4 Abschnitte, 443 Zeilen, 2697 Wörter

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem 1 seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa 2 contentus vivat, laudet diversa sequentis? 3 'o fortunati mercatores' gravis annis 4 miles ait, multo iam fractus membra labore; 5 contra mercator navim iactantibus Austris: 6 'militia est potior. quid enim? concurritur: horae 7 momento cita mors venit aut victoria laeta.' 8 agricolam laudat iuris legumque peritus, 9 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat; 10 ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est, 11 solos felicis viventis clamat in urbe. 12 cetera de genere hocadeo sunt multaloquacem 13 delassare valent Fabium. ne te morer, audi, 14 quo rem deducam. si quis deus 'en ego' dicat 15 'iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles, 16 mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, 17 vos hinc mutatis discedite partibus. eia, 18 quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis. 19 quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas 20 iratus buccas inflet neque se fore posthac 21 tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? 22 praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens 23 percurram: quamquam ridentem dicere verum 24 quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi 25 doctores, elementa velint ut discere prima: 26 sed tamen amoto quaeramus seria ludo: 27 ille gravem duro terram qui vertit aratro, 28 perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne 29 audaces mare qui currunt, hac mente laborem 30 sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, 31 aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut 32 parvolanam exemplo estmagni formica laboris 33 ore trahit quodcumque potest atque addit acervo 34 quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. 35 quae, simul inversum contristat Aquarius annum, 36 non usquam prorepit et illis utitur ante 37 quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus 38 demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum, 39 nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. 40 quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri 41 furtim defossa timidum deponere terra? 42 quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem? 43 at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus? 44 milia frumenti tua triverit area centum: 45 non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si 46 reticulum panis venalis inter onusto 47 forte vehas umero, nihilo plus accipias quam 48 qui nil portarit. vel dic quid referat intra 49 naturae finis viventi, iugera centum an 50 mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.' 51 dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, 52 cur tua plus laudes cumeris granaria nostris? 53 ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna 54 vel cyatho et dicas 'magno de flumine mallem 55 quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' eo fit, 56 plenior ut siquos delectet copia iusto, 57 cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer. 58 at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo 59 turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 60 at bona pars hominum decepta cupidine falso 61 'nil satis est', inquit, 'quia tanti quantum habeas sis': 62 quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter 63 quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis 64 sordidus ac dives, populi contemnere voces 65 sic solitus: 'populus me sibilat, at mihi plaudo 66 ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' 67 Tantalus a labris sitiens fugientia captat 68 fluminaquid rides? mutato nomine de te 69 fabula narratur: congestis undique saccis 70 indormis inhians et tamquam parcere sacris 71 cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. 72 nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum? 73 panis ematur, holus, vini sextarius, adde 74 quis humana sibi doleat natura negatis. 75 an vigilare metu exanimem, noctesque diesque 76 formidare malos fures, incendia, servos, 77 ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum 78 semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. 79 at si condoluit temptatum frigore corpus 80 aut alius casus lecto te adflixit, habes qui 81 adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te 82 suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis? 83 non uxor salvum te volt, non filius; omnes 84 vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. 85 miraris, cum tu argento post omnia ponas, 86 si nemo praestet, quem non merearis, amorem? 87 an si cognatos, nullo natura labore 88 quos tibi dat, retinere velis servareque amicos, 89 infelix operam perdas, ut siquis asellum 90 in campo doceat parentem currere frenis? 91 denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus, 92 pauperiem metuas minus et finire laborem 93 incipias, parto quod avebas, ne facias quod 94 Ummidius quidam; non longa est fabula: dives 95 ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se 96 non umquam servo melius vestiret, ad usque 97 supremum tempus, ne se penuria victus 98 opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi 99 divisit medium, fortissima Tyndaridarum. 100 'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic 101 ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum 102 frontibus adversis conponere: non ego avarum 103 cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem: 104 est inter Tanain quiddam socerumque Viselli: 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, 106 quos ultra citraque nequit consistere rectum. 107 illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus, 108 se probet ac potius laudet diversa sequentis, 109 quodque aliena capella gerat distentius uber, 110 tabescat neque se maiori pauperiorum 111 turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret. 112 sic festinanti semper locupletior obstat, 113 ut, cum carceribus missos rapit ungula currus, 114 instat equis auriga suos vincentibus, illum 115 praeteritum temnens extremos inter euntem. 116 inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum 117 dicat et exacto contentus tempore vita 118 cedat uti conviva satur, reperire queamus. 119 iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi 120 conpilasse putes, verbum non amplius addam. 121

Dichtung

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae, 1 mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne 2 maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. 3 quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse 4 dicatur metuens, inopi dare nolit amico, 5 frigus quo duramque famem propellere possit. 6 hunc si perconteris, avi cur atque parentis 7 praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, 8 omnia conductis coemens obsonia nummis, 9 sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, 10 respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. 11 Fufidius vappae famam timet ac nebulonis 12 [dives agris, dives positis in fenore nummis]: 13 quinas hic capiti mercedes exsecat atque 14 quanto perditior quisque est, tanto acrius urget; 15 nomina sectatur modo sumpta veste virili 16 sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non 17 'Iuppiter' exclamat simul atque audivit? 'at in se 18 pro quaestu sumptum facit hic?' vix credere possis, 19 quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti 20 fabula quem miserum gnato vixisse fugato 21 inducit, non se peius cruciaverit atque hic. 22 siquis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc: 23 dum vitant stulti vitia, in contraria currunt. 24 Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui 25 inguen ad obscaenum subductis usque; facetus 26 pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum: 27 nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas 28 quarum subsuta talos tegat instita veste, 29 contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem. 30 quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte 31 virtute esto' inquit sententia dia Catonis; 32 'nam simul ac venas inflavit taetra libido, 33 huc iuvenes aequom est descendere, non alienas 34 permolere uxores.' 'nolim laudarier' inquit 35 'sic me' mirator cunni Cupiennius albi. 36 audire est operae pretium, procedere recte 37 qui moechis non voltis, ut omni parte laborent 38 utque illis multo corrupta dolore voluptas 39 atque haec rara cadat dura inter saepe pericla. 40 hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis 41 ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem 42 praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos, 43 hunc perminxerunt calones; quin etiam illud 44 accidit, ut cuidam testis caudamque salacem 45 demeterent ferro. 'iure' omnes: Galba negabat. 46 tutior at quanto merx est in classe secunda, 47 libertinarum dico: Sallustius in quas 48 non minus insanit quam qui moechatur. at hic si, 49 qua res, qua ratio suaderet quaque modeste 50 munifico esse licet, vellet bonus atque benignus 51 esse, daret quantum satis esset nec sibi damno 52 dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno, 53 hoc amat et laudat: 'matronam nullam ego tango', 54 ut quondam Marsaeus, amator Originis ille, 55 qui patrium mimae donat fundumque laremque, 56 'nil fuerit mi' inquit 'cum uxoribus umquam alienis.' 57 verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde 58 fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde 59 personam satis est, non illud, quidquid ubique 60 officit, evitare? bonam deperdere famam, 61 rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter- 62 est in matrona, ancilla peccesne togata? 63 Villius in Fausta Sullae gener, hoc miser uno 64 nomine deceptus, poenas dedit usque superque 65 quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus, 66 exclusus fore, cum Longarenus foret intus. 67 huic si muttonis verbis mala tanta videnti 68 diceret haec animus 'quid vis tibi? numquid ego a te 69 magno prognatum deposco consule cunnum 70 velatumque stola, mea cum conferbuit ira?' 71 quid responderet? 'magno patre nata puella est.' 72 at quanto meliora monet pugnantiaque istis 73 dives opis natura suae, tu si modo recte 74 dispensare velis ac non fugienda petendis 75 inmiscere. tuo vitio rerumne labores, 76 nil referre putas? quare, ne paeniteat te, 77 desine matronas sectarier, unde laboris 78 plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus. 79 nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos 80 sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus 81 rectius, atque etiam melius persaepe togatae. 82 adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte 83 quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est, 84 iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet. 85 regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos 86 inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora 87 molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem, 88 quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix. 89 hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei 90 contemplere oculis, Hypsaea caecior illa, 91 quae mala sunt, spectes. 'o crus, o bracchia.' verum 92 depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est. 93 matronae praeter faciem nil cernere possis, 94 cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis. 95 si interdicta petes, vallo circumdatanam te 96 hoc facit insanum, multae tibi tum officient res, 97 custodes, lectica, ciniflones, parasitae, 98 ad talos stola demissa et circumdata palla, 99 plurima, quae invideant pure adparere tibi rem. 100 altera, nil obstat: Cois tibi paene videre est 101 ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi; 102 metiri possis oculo latus. an tibi mavis 103 insidias fieri pretiumque avellier ante 104 quam mercem ostendi? leporem venator ut alta 105 in nive sectetur, positum sic tangere nolit, 106 cantat et adponit 'meus est amor huic similis; nam 107 transvolat in medio posita et fugientia captat.' 108 hiscine versiculis speras tibi posse dolores 109 atque aestus curasque gravis e pectore pelli? 110 nonne, cupidinibus statuat natura modum quem, 111 quid latura sibi, quid sit dolitura negatum, 112 quaerere plus prodest et inane abscindere soldo? 113 num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris 114 pocula? num esuriens fastidis omnia praeter 115 pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si 116 ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem 117 continuo fiat. malis tentigine rumpi? 118 non ego; namque parabilem amo venerem facilemque. 119 illam 'post paulo' 'sed pluris' 'si exierit vir' 120 Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno 121 stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire. 122 candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa 123 nec magis alba velit quam dat natura videri. 124 haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom, 125 Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi. 126 nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat, 127 ianua frangatur, latret canis, undique magno 128 pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto 129 desiliat mulier, miseram se conscia clamet, 130 cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi. 131 discincta tunica fugiendum est et pede nudo, 132 ne nummi pereant aut puga aut denique fama. 133 deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam. 134

Dichtung

Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos 1 ut numquam inducant animum cantare rogati, 2 iniussi numquam desistant. Sardus habebat 3 ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset, 4 si peteret per amicitiam patris atque suam, non 5 quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo 6 usque ad mala citaret 'io Bacchae' modo summa 7 voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima. 8 nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui 9 currebat fugiens hostem, persaepe velut qui 10 Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos, 11 saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas, 12 omnia magna loquens, modo 'sit mihi mensa tripes et 13 concha salis puri et toga, quae defendere frigus 14 quamvis crassa queat.' deciens centena dedisses 15 huic parco, paucis contento, quinque diebus 16 nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum 17 mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam 18 sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi 'quid tu? 19 nullane habes vitia?' immo alia et fortasse minora. 20 Maenius absentem Novium cum carperet, 'heus tu' 21 quidam ait 'ignoras te an ut ignotum dare nobis 22 verba putas?' 'egomet mi ignosco' Maenius inquit. 23 stultus et inprobus hic amor est dignusque notari. 24 cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis, 25 cur in amicorum vitiis tam cernis acutum 26 quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra 27 evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi. 28 iracundior est paulo, minus aptus acutis 29 naribus horum hominum; rideri possit eo quod 30 rusticius tonso toga defluit et male laxus 31 in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir 32 non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens 33 inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum 34 concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim 35 natura aut etiam consuetudo mala; namque 36 neglectis urenda filix innascitur agris. 37 illuc praevertamur, amatorem quod amicae 38 turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec 39 delectant, veluti Balbinum polypus Hagnae. 40 vellem in amicitia sic erraremus et isti 41 errori nomen virtus posuisset honestum. 42 ac pater ut gnati, sic nos debemus amici 43 siquod sit vitium non fastidire. strabonem 44 appellat paetum pater, et pullum, male parvos 45 sicui filius est, ut abortivus fuit olim 46 Sisyphus; hunc varum distortis cruribus, illum 47 balbutit scaurum pravis fultum male talis. 48 parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus 49 et iactantior hic paulo est: concinnus amicis 50 postulat ut videatur; at est truculentior atque 51 plus aequo liber: simplex fortisque habeatur; 52 caldior est: acris inter numeretur. opinor, 53 haec res et iungit iunctos et servat amicos. 54 at nos virtutes ipsas invertimus atque 55 sincerum furimus vas incrustare. probus quis 56 nobiscum vivit, multum demissus homo: illi 57 tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis 58 insidias nullique malo latus obdit apertum, 59 cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris 60 invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano 61 ac non incauto fictum astutumque vocamus. 62 simplicior quis et est, qualem me saepe libenter 63 obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem 64 aut tacitum inpellat quovis sermone: 'molestus, 65 communi sensu plane caret' inquimus. eheu, 66 quam temere in nosmet legem sancimus iniquam. 67 nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est, 68 qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est, 69 cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce, 70 si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari 71 si volet: hac lege in trutina ponetur eadem. 72 qui, ne tuberibus propriis offendat amicum, 73 postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est 74 peccatis veniam poscentem reddere rursus. 75 denique, quatenus excidi penitus vitium irae, 76 cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non 77 ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res 78 ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet? 79 siquis eum servum, patinam qui tollere iussus 80 semesos piscis tepidumque ligurrierit ius, 81 in cruce suffigat, Labeone insanior inter 82 sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque 83 maius peccatum est: paulum deliquit amicus, 84 quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus 85 odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris, 86 qui nisi, cum tristes misero venere kalendae, 87 mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras 88 porrecto iugulo historias captivus ut audit. 89 conminxit lectum potus mensave catillum 90 Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem, 91 aut positum ante mea quia pullum in parte catini 92 sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus 93 sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si 94 prodiderit conmissa fide sponsumve negarit? 95 quis paria esse fere placuit peccata, laborant, 96 cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant 97 atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi. 98 cum prorepserunt primis animalia terris, 99 mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter 100 unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro 101 pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, 102 donec verba, quibus voces sensusque notarent, 103 nominaque invenere; dehinc absistere bello, 104 oppida coeperunt munire et ponere leges, 105 ne quis fur esset neu latro neu quis adulter. 106 nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli 107 causa, sed ignotis perierunt mortibus illi, 108 quos venerem incertam rapientis more ferarum 109 viribus editior caedebat ut in grege taurus. 110 iura inventa metu iniusti fateare necesse est, 111 tempora si fastosque velis evolvere mundi. 112 nec natura potest iusto secernere iniquum, 113 dividit ut bona diversis, fugienda petendis, 114 nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque, 115 qui teneros caules alieni fregerit horti 116 et qui nocturnus sacra divum legerit. adsit 117 regula, peccatis quae poenas inroget aequas, 118 ne scutica dignum horribili sectere flagello. 119 nam ut ferula caedas meritum maiora subire 120 verbera, non vereor, cum dicas esse paris res 121 furta latrociniis et magnis parva mineris 122 falce recisurum simili te, si tibi regnum 123 permittant homines. si dives, qui sapiens est, 124 et sutor bonus et solus formosus et est rex, 125 cur optas quod habes? 'non nosti, quid pater' inquit 126 'Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam 127 nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.' qui? 128 'ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque 129 optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni 130 abiecto instrumento artis clausaque taberna 131 sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis 132 est opifex, solus sic rex.' vellunt tibi barbam 133 lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces, 134 urgeris turba circum te stante miserque 135 rumperis et latras, magnorum maxime regum. 136 ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum 137 rex ibis neque te quisquam stipator ineptum 138 praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces 139 ignoscent, siquid peccaro stultus, amici 140 inque vicem illorum patiar delicta libenter 141 privatusque magis vivam te rege beatus. 142

Dichtung

Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae 1 atque alii, quorum comoedia prisca virorum est, 2 siquis erat dignus describi, quod malus ac fur, 3 quod moechus foret aut sicarius aut alioqui 4 famosus, multa cum libertate notabant. 5 hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, 6 mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, 7 emunctae naris, durus conponere versus. 8 nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos, 9 ut magnum, versus dictabat stans pede in uno; 10 cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles; 11 garrulus atque piger scribendi ferre laborem, 12 scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce, 13 Crispinus minimo me provocat 'accipe, si vis, 14 accipiam tabulas; detur nobis locus, hora, 15 custodes; videamus, uter plus scribere possit.' 16 di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli 17 finxerunt animi, raro et perpauca loquentis; 18 at tu conclusas hircinis follibus auras 19 usque laborantis, dum ferrum molliat ignis, 20 ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro 21 delatis capsis et imagine, cum mea nemo 22 scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem, 23 quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris 24 culpari dignos. quemvis media elige turba: 25 aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat. 26 hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: 27 hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere; 28 hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo 29 vespertina tepet regio, quin per mala praeceps 30 fertur uti pulvis collectus turbine, nequid 31 summa deperdat metuens aut ampliet ut rem. 32 omnes hi metuunt versus, odere poetas. 33 'faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum 34 excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico 35 et quodcumque semel chartis inleverit, omnis 36 gestiet a furno redeuntis scire lacuque 37 et pueros et anus.' agedum pauca accipe contra. 38 primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, 39 excerpam numero: neque enim concludere versum 40 dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos 41 sermoni propiora, putes hunc esse poetam. 42 ingenium cui sit, cui mens divinior atque os 43 magna sonaturum, des nominis huius honorem. 44 idcirco quidam comoedia necne poema 45 esset, quaesivere, quod acer 46

Dichtung