Zum Hauptinhalt

Epodes von Horaz

Ibis Liburnis inter alta navium, 1 amice, propugnacula, 2 paratus omne Caesaris periculum 3 subire, Maecenas, tuo: 4 quid nos, quibus te vita sit superstite 5 iucunda, si contra, gravis? 6 utrumne iussi persequemur otium 7 non dulce, ni tecum simul, 8 an hunc laborem mente laturi, decet 9 qua ferre non mollis viros? 10 feremus et te vel per Alpium iuga 11 inhospitalem et Caucasum 12 vel occidentis usque ad ultimum sinum 13 forti sequemur pectore. 14 roges, tuom labore quid iuvem meo, 15 inbellis ac firmus parum? 16 comes minore sum futurus in metu, 17 qui maior absentis habet: 18 ut adsidens inplumibus pullis avis 19 serpentium adlapsus timet 20 magis relictis, non, ut adsit, auxili 21 latura plus praesentibus. 22 libenter hoc et omne militabitur 23 bellum in tuae spem gratiae, 24 non ut iuvencis inligata pluribus 25 aratra nitantur meis 26 pecusve Calabris ante Sidus fervidum 27 Lucana mutet pascuis 28 neque ut superni villa candens Tusculi 29 Circaea tangat moenia: 30 satis superque me benignitas tua 31 ditavit, haud paravero 32 quod aut avarus ut Chremes terra premam, 33 discinctus aut perdam nepos. 34

Dichtung

'Beatus ille qui procul negotiis, 1 ut prisca gens mortalium, 2 paterna rura bubus exercet suis 3 solutus omni faenore 4 neque excitatur classico miles truci 5 neque horret iratum mare 6 forumque vitat et superba civium 7 potentiorum limina. 8 ergo aut adulta vitium propagine 9 altas maritat populos 10 aut in reducta valle mugientium 11 prospectat errantis greges 12 inutilisque falce ramos amputans 13 feliciores inserit 14 aut pressa puris mella condit amphoris 15 aut tondet infirmas ovis. 16 vel cum decorum mitibus pomis caput 17 Autumnus agris extulit, 18 ut gaudet insitiva decerpens pira 19 certantem et uvam purpurae, 20 qua muneretur te, Priape, et te, pater 21 Silvane, tutor finium. 22 libet iacere modo sub antiqua ilice, 23 modo in tenaci gramine: 24 labuntur altis interim ripis aquae, 25 queruntur in Silvis aves 26 frondesque lymphis obstrepunt manantibus, 27 somnos quod invitet levis. 28 at cum tonantis annus hibernus Iovis 29 imbris nivisque conparat, 30 aut trudit acris hinc et hinc multa cane 31 apros in obstantis plagas 32 aut amite levi rara tendit retia 33 turdis edacibus dolos 34 pavidumque leporem et advenam laqueo gruem 35 iucunda captat praemia. 36 quis non malarum quas amor curas habet 37 haec inter obliviscitur? 38 quodsi pudica mulier in partem iuvet 39 domum atque dulcis liberos, 40 Sabina qualis aut perusta Solibus 41 pernicis uxor Apuli, 42 sacrum vetustis exstruat lignis focum 43 lassi Sub adventum viri 44 claudensque textis cratibus laetum pecus 45 distenta siccet ubera 46 et horna dulci vina promens dolio 47 dapes inemptas adparet: 48 non me Lucrina iuverint conchylia 49 magisve rhombus aut scari, 50 siquos Eois intonata fluctibus 51 hiems ad hoc vertat mare, 52 non Afra avis descendat in ventrem meum, 53 non attagen Ionicus 54 iucundior quam lecta de pinguissimis 55 oliva ramis arborum 56 aut herba lapathi prata amantis et gravi 57 malvae salubres corpori 58 vel agna festis caesa Terminalibus 59 vel haedus ereptus lupo. 60 has inter epulas ut iuvat pastas ovis 61 videre properantis domum, 62 videre fessos vomerem inversum boves 63 collo trahentis languido 64 positosque vernas, ditis examen domus, 65 circum renidentis Laris.' 66 haec ubi locutus faenerator Alfius, 67 iam iam futurus rusticus, 68 omnem redegit idibus pecuniam, 69 quaerit kalendis ponere. 70

Dichtung

Parentis olim siquis inpia manu 1 senile guttur fregerit, 2 edit cicutis alium nocentius. 3 o dura messorum ilia. 4 quid hoc veneni saevit in praecordiis? 5 num viperinus his cruor 6 incoctus herbis me fefellit? an malas 7 Canidia tractavit dapes? 8 ut Argonautas praeter omnis candidum 9 Medea mirata est ducem, 10 ignota tauris inligaturum iuga 11 perunxit hoc Iasonem, 12 hoc delibutis ulta donis paelicem 13 serpente fugit alite. 14 nec tantus umquam Siderum insedit vapor 15 siticulosae Apuliae 16 nec munus umeris efficacis Herculis 17 inarsit aestuosius. 18 at siquid umquam tale concupiveris, 19 iocose Maecenas, precor, 20 manum puella savio opponat tuo, 21 extrema et in sponda cubet. 22

Dichtung

Lupis et agnis quanta Sortito obtigit, 1 tecum mihi discordia est, 2 Hibericis peruste funibus latus 3 et crura dura compede. 4 licet superbus ambules pecunia, 5 fortuna non mutat genus. 6 videsne, sacram metiente te viam 7 cum bis trium ulnarum toga, 8 ut ora vertat huc et huc euntium 9 liberrima indignatio? 10 'sectus flagellis hic triumviralibus 11 praeconis ad fastidium 12 arat Falerni mille fundi iugera 13 et Appiam mannis terit 14 sedilibusque magnus in primis eques 15 Othone contempto sedet. 16 quid attinet tot ora navium gravi 17 rostrata duci pondere 18 contra latrones atque servilem manum 19 hoc, hoc tribuno militum?' 20

Dichtung

'At o deorum quidquid in caelo regit 1 terras et humanum genus, 2 quid iste fert tumultus aut quid omnium 3 voltus in unum me truces? 4 per liberos te, si vocata partubus 5 Lucina veris adfuit, 6 per hoc inane purpurae decus precor, 7 per inprobaturum haec Iovem, 8 quid ut noverca me intueris aut uti 9 petita ferro belua?' 10 ut haec trementi questus ore constitit 11 insignibus raptis puer, 12 inpube corpus, quale posset inpia 13 mollire Thracum pectora: 14 Canidia, brevibus illigata viperis 15 crinis et incomptum caput, 16 iubet sepulcris caprificos erutas, 17 iubet cupressos funebris 18 et uncta turpis ova ranae Sanguine 19 plumamque nocturnae strigis 20 herbasque, quas Iolcos atque Hiberia 21 mittit venenorum ferax, 22 et ossa ab ore rapta ieiunae canis 23 flammis aduri Colchicis. 24 at expedita Sagana, per totam domum 25 spargens Avernalis aquas, 26 horret capillis ut marinus asperis 27 echinus aut Laurens aper. 28 abacta nulla Veia conscientia 29 ligonibus duris humum 30 exhauriebat, ingemens laboribus, 31 quo posset infossus puer 32 longo die bis terque mutatae dapis 33 inemori spectaculo, 34 cum promineret ore, quantum exstant aqua 35 suspensa mento corpora; 36 exsucta uti medulla et aridum iecur 37 amoris esset poculum, 38 interminato cum semel fixae cibo 39 intabuissent pupulae. 40 non defuisse masculae libidinis 41 Ariminensem Foliam 42 et otiosa credidit Neapolis 43 et omne vicinum oppidum, 44 quae sidera excantata voce Thessala 45 lunamque caelo deripit. 46 hic inresectum saeva dente livido 47 Canidia rodens pollicem 48 quid dixit aut quid tacuit? 'o rebus meis 49 non infideles arbitrae, 50 Nox et Diana, quae silentium regis, 51 arcana cum fiunt sacra, 52 nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos 53 iram atque numen vertite. 54 formidulosis cum latent silvis ferae 55 dulci sopore languidae, 56 senem, quod omnes rideant, adulterum 57 latrent Suburanae canes 58 nardo perunctum, quale non perfectius 59 meae laborarint manus. 60 quid accidit? cur dira barbarae minus 61 venena Medeae valent, 62 quibus Superbam fugit ulta paelicem, 63 magni Creontis filiam, 64 cum palla, tabo munus imbutum, novam 65 incendio nuptam abstulit? 66 atqui nec herba nec latens in asperis 67 radix fefellit me locis. 68 indormit unctis omnium cubilibus 69 oblivione paelicum? 70 a, a, solutus ambulat veneficae 71 scientioris carmine. 72 non usitatis, Vare, potionibus, 73 o multa fleturum caput, 74 ad me recurres nec vocata mens tua 75 Marsis redibit vocibus. 76 maius parabo, maius infundam tibi 77 fastidienti poculum 78 priusque caelum Sidet inferius mari 79 tellure porrecta super 80 quam non amore sic meo flagres uti 81 bitumen atris ignibus.' 82 sub haec puer iam non, ut ante, mollibus 83 lenire verbis inpias, 84 sed dubius unde rumperet silentium, 85 misit Thyesteas preces: 86 'venena maga non fas nefasque, non valent 87 convertere humanam vicem. 88 diris agam vos: dira detestatio 89 nulla expiatur victima. 90 quin, ubi perire iussus exspiravero, 91 nocturnus occurram Furor 92 petamque voltus umbra curvis unguibus, 93 quae vis deorum est Manium, 94 et inquietis adsidens praecordiis 95 pavore somnos auferam. 96 vos turba vicatim hinc et hinc saxis petens 97 contundet obscaenas anus; 98 post insepulta membra different lupi 99 et Esquilinae alites 100 neque hoc parentes, heu mihi superstites, 101 effugerit spectaculum.' 102

Dichtung

Quid inmerentis hospites vexas, canis 1 ignavos adversum lupos? 2 quin huc inanis, si potes, vertis minas 3 et me remorsurum petis? 4 nam qualis aut Molossus aut fulvos Lacon, 5 amica vis pastoribus, 6 agam per altas aure sublata nivis 7 quaecumque praecedet fera; 8 tu, cum timenda voce complesti nemus, 9 proiectum odoraris cibum. 10 cave, cave, namque in malos asperrimus 11 parata tollo cornua, 12 qualis Lycambae spretus infido gener 13 aut acer hostis Bupalo. 14 an si quis atro dente me petiverit, 15 inultus ut flebo puer? 16

Dichtung

Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris 1 aptantur enses conditi? 2 parumne campis atque Neptuno super 3 fusum est Latini sanguinis, 4 non ut superbas invidae Karthaginis 5 Romanus arces ureret, 6 intactus aut Britannus ut descenderet 7 sacra catenatus via, 8 sed ut Secundum vota Parthorum sua 9 Vrbs haec periret dextera? 10 neque hic lupis mos nec fuit leonibus 11 umquam nisi in dispar feris. 12 furorne caecos an rapit vis acrior 13 an culpa? responsum date. 14 tacent et albus ora pallor inficit 15 mentesque perculsae Stupent. 16 sic est: acerba fata Romanos agunt 17 scelusque fraternae necis, 18 ut inmerentis fluxit in terram Remi 19 sacer nepotibus cruor. 20

Dichtung

Rogare longo putidam te saeculo, 1 viris quid enervet meas, 2 cum sit tibi dens ater et rugis vetus 3 frontem senectus exaret 4 hietque turpis inter aridas natis 5 podex velut crudae bovis. 6 sed incitat me pectus et mammae putres 7 equina quales ubera 8 venterque mollis et femur tumentibus 9 exile suris additum. 10 esto beata, funus atque imagines 11 ducant triumphales tuom 12 nec sit marita, quae rotundioribus 13 onusta bacis ambulet. 14 quid? quod libelli Stoici inter Sericos 15 iacere pulvillos amant, 16 inlitterati num minus nervi rigent 17 minusve languet fascinum? 18 quod ut superbo provoces ab inguine, 19 ore adlaborandum est tibi. 20

Dichtung

Quando repositum Caecubum ad festas dapes 1 victore laetus Caesare 2 tecum sub alta---sic Iovi gratum---domo, 3 beate Maecenas, bibam 4 sonante mixtum tibiis carmen lyra, 5 hac Dorium, illis barbarum? 6 ut nuper, actus cum freto Neptunius 7 dux fugit ustis navibus 8 minatus Vrbi vincla, quae detraxerat 9 servis amicus perfidis. 10 Romanus eheu---posteri negabitis--- 11 emancipatus feminae 12 fert vallum et arma miles et spadonibus 13 servire rugosis potest 14 interque signa turpe militaria 15 sol adspicit conopium. 16 ad hunc frementis verterunt bis mille equos 17 Galli canentes Caesarem 18 hostiliumque navium portu latent 19 puppes sinistrorsum citae. 20 io Triumphe, tu moraris aureos 21 currus et intactas boves? 22 io Triumphe, nec Iugurthino parem 23 bello reportasti ducem 24 neque Africanum, cui super Karthaginem 25 virtus Sepulcrum condidit. 26 terra marique victus hostis Punico 27 lugubre mutavit sagum. 28 aut ille centum nobilem Cretam urbibus 29 ventis iturus non suis 30 exercitatas aut petit Syrtis noto 31 aut fertur incerto mari. 32 capaciores adfer huc, puer, Scyphos 33 et Chia vina aut Lesbia 34 vel quod fluentem nauseam coerceat 35 metire nobis Caecubum. 36 curam metumque Caesaris rerum iuvat 37 dulci Lyaeo solvere. 38

Dichtung

Mala soluta navis exit alite 1 ferens olentem Mevium. 2 ut horridis utrumque verberes latus, 3 Auster, memento fluctibus; 4 niger rudentis Eurus inverso mari 5 fractosque remos differat; 6 insurgat Aquilo, quantus altis montibus 7 frangit trementis ilics; 8 nec sidus atra nocte amicum adpareat, 9 qua tristis Orion cadit; 10 quietiore nec feratur aequore 11 quam Graia victorum manus, 12 cum Pallas usto vertit iram ab Ilio 13 in inpiam Aiacis ratem. 14 o quantus instat navitis sudor tuis 15 tibique pallor luteus 16 et illa non virilis heiulatio 17 preces et aversum ad Iovem, 18 Ionius udo cum remugiens sinus 19 Noto carinam ruperit 20 opima quodsi praeda curvo litore 21 porrecta mergos iuverit, 22 libidinosus immolabitur caper 23 et agna Tempestatibus. 24

Dichtung

Petti, nihil me sicut antea iuvat 1 scribere versiculos amore percussum gravi, 2 amore, qui me praeter omnis expetit 3 mollibus in pueris aut in puellis urere. 4 hic tertius December, ex quo destiti 5 Inachia furere, silvis honorem decutit. 6 heu me, per Vrbem (nam pudet tanti mali) 7 fabula quanta fui, conviviorum et paenitet, 8 in quis amantem languor et silentium 9 arguit et latere petitus imo spiritus. 10 'contrane lucrum nil valere candidum 11 pauperis ingenium' querebar adplorans tibi, 12 simul calentis inverecundus deus 13 fervidiore mero arcana promorat loco. 14 'quodsi meis inaestuet praecordiis 15 libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat 16 fomenta volnus nil malum levantia, 17 desinet inparibus certare submotus pudor.' 18 ubi haec severus te palam laudaveram, 19 iussus abire domum ferebar incerto pede 20 ad non amicos heu mihi postis et heu 21 limina dura, quibus lumbos et infregi latus. 22 nunc gloriantis quamlibet mulierculam 23 vincere mollitia amor Lycisci me tenet; 24 unde expedire non amicorum queant 25 libera consilia nec contumeliae graves, 26 sed alius ardor aut puellae candidae 27 aut teretis pueri longam renodantis comam. 28

Dichtung

Quid tibi vis, mulier nigris dignissima barris? 1 munera quid mihi quidve tabellas 2 mittis nec firmo iuveni neque naris obesae? 3 namque sagacius unus odoror, 4 polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis 5 quam canis acer ubi lateat sus. 6 qui sudor vietis et quam malus undique membris 7 crescit odor, cum pene Soluto 8 indomitam properat rabiem sedare, neque illi 9 iam manet umida creta colorque 10 stercore fucatus crocodili iamque Subando 11 tenta cubilia tectaque rumpit. 12 vel mea cum saevis agitat fastidia verbis: 13 'Inachia langues minus ac me; 14 Inachiam ter nocte potes, mihi Semper ad unum 15 mollis opus. pereat male quae te 16 Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem. 17 cum mihi Cous adesset Amyntas, 18 cuius in indomito constantior inguine nervos 19 quam nova collibus arbor inhaeret. 20 muricibus Tyriis iteratae vellera lanae 21 cui properabantur? tibi nempe, 22 ne foret aequalis inter conviva, magis quem 23 diligeret mulier sua quam te. 24 o ego non felix, quam tu fugis, ut pavet acris 25 agna lupos capreaeque leones!' 26

Dichtung

Horrida tempestas caelum contraxit et imbres 1 nivesque deducunt Iovem; nunc mare, nunc siluae 2 Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici, 3 Occasionem de die dumque virent genua 4 et decet, obducta solvatur fronte senectus. 5 tu vina Torquato move consule pressa meo. 6 cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna 7 reducet in sedem vice. nunc et Achaemenio 8 perfundi nardo iuvat et fide Cyllenea 9 levare diris pectora Sollicitudinibus, 10 nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: 11 'invicte, mortalis dea nate puer Thetide, 12 te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi 13 findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, 14 unde tibi reditum certo Subtemine Parcae 15 rupere, nec mater domum caerula te revehet. 16 illic omne malum vino cantuque levato, 17 deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.' 18

Dichtung

Mollis inertia cur tantam diffuderit imis 1 oblivionem sensibus, 2 pocula Lethaeos ut si ducentia somnos 3 arente fauce traxerim, 4 candide Maecenas, occidis Saepe rogando: 5 deus, deus nam me vetat 6 inceptos, olim promissum carmen, iambos 7 ad umbilicum adducere. 8 non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo 9 Anacreonta Teium, 10 qui persaepe cava testudine flevit amorem 11 non elaboratum ad pedem. 12 ureris ipse miser: quodsi non pulcrior ignis 13 accendit obsessam Ilion, 14 gaude sorte tua; me libertina, nec uno 15 contenta, Phryne macerat. 16

Dichtung

Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno 1 inter minora sidera, 2 cum tu, magnorum numen laesura deorum, 3 in verba iurabas mea, 4 artius atque hedera procera adstringitur ilex 5 lentis adhaerens bracchiis; 6 dum pecori lupus et nautis infestus Orion 7 turbaret hibernum mare 8 intonsosque agitaret Apollinis aura capillos, 9 fore hunc amorem mutuom, 10 o dolitura mea multum virtute Neaera: 11 nam siquid in Flacco viri est, 12 non feret adsiduas potiori te dare noctes 13 et quaeret iratus parem 14 nec semel offensi cedet constantia formae, 15 si certus intrarit dolor. 16 et tu, quicumque es felicior atque meo nunc 17 superbus incedis malo, 18 sis pecore et multa dives tellure licebit 19 tibique Pactolus fluat 20 nec te Pythagorae fallant arcana renati 21 formaque vincas Nirea, 22 heu heu, translatos alio maerebis amores, 23 ast ego vicissim risero. 24

Dichtung

Altera iam teritur bellis civilibus aetas, 1 suis et ipsa Roma viribus ruit. 2 quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi 3 minacis aut Etrusca Porsenae manus, 4 aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer 5 novisque rebus infidelis Allobrox 6 nec fera caerulea domuit Germania pube 7 parentibusque abominatus Hannibal: 8 inpia perdemus devoti sanguinis aetas 9 ferisque rursus occupabitur solum: 10 barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem 11 eques sonante verberabit ungula, 12 quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, 13 (nefas videre) dissipabit insolens. 14 forte quid expediat communiter aut melior pars, 15 malis carere quaeritis laboribus; 16 nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum 17 velut profugit exsecrata civitas 18 agros atque lares patrios habitandaque fana 19 apris reliquit et rapacibus lupis, 20 ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas 21 Notus vocabit aut protervos Africus. 22 sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda 23 ratem occupare quid moramur alite? 24 sed iuremus in haec: 'simul imis saxa renarint 25 vadis levata, ne redire sit nefas; 26 neu conversa domum pigeat dare lintea, quando 27 Padus Matina laverit cacumina, 28 in mare seu celsus procurrerit Appenninus 29 novaque monstra iunxerit libidine 30 mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, 31 adulteretur et columba miluo, 32 credula nec ravos timeant armenta leones 33 ametque salsa levis hircus aequora.' 34 haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis 35 eamus omnis exsecrata civitas 36 aut pars indocili melior grege; mollis et exspes 37 inominata perpremat cubilia. 38 vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum, 39 Etrusca praeter et volate litora. 40 nos manet Oceanus circum vagus: arva beata 41 petamus, arva divites et insulas, 42 reddit ubi cererem tellus inarata quotannis 43 et inputata floret usque vinea, 44 germinat et numquam fallentis termes olivae 45 suamque pulla ficus ornat arborem, 46 mella cava manant ex ilice, montibus altis 47 levis crepante lympha desilit pede. 48 illic iniussae veniunt ad mulctra capellae 49 refertque tenta grex amicus ubera 50 nec vespertinus circumgemit ursus ovile 51 nec intumescit alta viperis humus; 52 pluraque felices mirabimur, ut neque largis 53 aquosus Eurus arva radat imbribus, 54 pinguia nec siccis urantur semina glaebis, 55 utrumque rege temperante caelitum. 56 non huc Argoo contendit remige pinus 57 neque inpudica Colchis intulit pedem, 58 non huc Sidonii torserunt cornua nautae, 59 laboriosa nec cohors Vlixei. 60 nulla nocent pecori contagia, nullius astri 61 gregem aestuosa torret impotentia. 62 Iuppiter illa piae secrevit litora genti, 63 ut inquinavit aere tempus aureum, 64 aere, dehinc ferro duravit saecula, quorum 65 piis secunda vate me datur fuga. 66

Dichtung

'Iam iam efficaci do manus scientiae, 1 supplex et oro regna per Proserpinae, 2 per et Dianae non movenda numina, 3 per atque libros carminum valentium 4 refixa caelo devocare sidera, 5 Canidia: parce vocibus tandem sacris 6 citumque retro solve, solve turbinem. 7 movit nepotem Telephus Nereium, 8 in quem superbus ordinarat agmina 9 Mysorum et in quem tela acuta torserat. 10 unxere matres Iliae additum feris 11 alitibus atque canibus homicidam Hectorem, 12 postquam relictis moenibus rex procidit 13 heu pervicacis ad pedes Achillei. 14 saetosa duris exuere pellibus 15 laboriosi remiges Vlixei 16 volente Circa membra; tunc mens et sonus 17 relapsus atque notus in voltus honor. 18 dedi satis superque poenarum tibi, 19 amata nautis multum et institoribus. 20 fugit iuventas et verecundus color 21 reliquit ossa pelle amicta lurida, 22 tuis capillus albus est odoribus, 23 nullum a labore me reclinat otium; 24 urget diem nox et dies noctem neque est 25 levare tenta spiritu praecordia. 26 ergo negatum vincor ut credam miser, 27 Sabella pectus increpare carmina 28 caputque Marsa dissilire nenia. 29 quid amplius vis? o mare et terra, ardeo, 30 quantum neque atro delibutus Hercules 31 Nessi cruore nec Sicana fervida 32 virens in Aetna flamma; tu, donec cinis 33 iniuriosis aridus ventis ferar, 34 cales venenis officina Colchicis. 35 quae finis aut quod me manet stipendium? 36 effare; iussas cum fide poenas luam, 37 paratus expiare, seu poposceris 38 centum iuvencos sive mendaci lyra 39 voles sonare: ''tu pudica, tu proba 40 perambulabis astra sidus aureum.'' 41 infamis Helenae Castor offensus vice 42 fraterque magni Castoris, victi prece, 43 adempta vati reddidere lumina: 44 et tu, potes nam, solve me dementia, 45 o nec paternis obsoleta sordibus 46 neque in sepulcris pauperum prudens anus 47 novendialis dissipare pulveres. 48 tibi hospitale pectus et purae manus 49 tuosque venter Pactumeius et tuo 50 cruore rubros obstetrix pannos lavit, 51 utcumque fortis exsilis puerpera.' 52 'quid obseratis auribus fundis preces? 53

Dichtung