Zum Hauptinhalt

Epistulae II von Horaz

I

Cum tot sustineas et tanta negotia solus, 1 res Italas armis tuteris, moribus ornes, 2 legibus emendes, in publica commoda peccem 3 si longo sermone morer tua tempora, Caesar. 4 Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, 5 post ingentia facta deorum in templa recepti, 6 dum terras hominumque colunt genus, aspera bella 7 componunt, agros adsignant, oppida condunt, 8 plorauere suis non respondere fauorem 9 speratum meritis. Diram qui contudit hydram 10 notaque fatali portenta labore subegit, 11 comperit inuidiam supremo fine domari. 12 Vrit enim fulgore suo qui praegrauat artes 13 infra se positas; extinctus amabitur idem. 14 Praesenti tibi maturos largimur honores 15 iurandasque tuom per numen ponimus aras, 16 nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. 17 Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno 18 te nostris ducibus, te Grais anteferendo 19 cetera nequaquam simili ratione modoque 20 aestimat et, nisi quae terris semota suisque 21 temporibus defuncta uidet, fastidit et odit, 22 sic fautor ueterum ut tabulas peccare uetantis, 23 quas bis quinque uiri sanxerunt, foedera regum 24 uel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis, 25 pontificum libros, annosa uolumina uatum 26 dictitet Albano Musas in monte locutas. 27 Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque 28 scripta uel optima, Romani pensantur eadem 29 scriptores trutina, non est quod multa loquamur: 30 nihil intra est oleam, nil extra est in nuce duri; 31 uenimus ad summum fortunae: pingimus atque 32 psallimus et luctamur Achiuis doctius unctis. 33 Si meliora dies, ut uina, poemata reddit, 34 scire uelim chartis pretium quotus adroget annus. 35 Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter 36 perfectos ueteresque referri debet an inter 37 uilis atque nouos? Excludat iurgia finis. 38 'Est uetus atque probus centum qui perficit annos.' 39 Quid? Qui deperiit minor uno mense uel anno, 40 inter quos referendus erit? Veteresne poetas 41 an quos et praesens et postera respuat aetas? 42 'Iste quidem ueteres inter ponetur honeste 43 qui uel mense breui uel toto est iunior anno.' 44 Vtor permisso caudaeque pilos ut equinae 45 paulatim uello et demo unum, demo etiam unum, 46 dum cadat elusus ratione ruentis acerui 47 qui redit in fastos et uirtutem aestimat annis 48 miraturque nihil, nisi quod Libitina sacrauit. 49 Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus, 50 ut critici dicunt, leuiter curare uidetur 51 quo promissa cadant et somnia Pythagorea. 52 Naeuius in manibus non est et mentibus haeret 53 paene recens? Adeo sanctum est uetus omne poema. 54 Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert 55 Paccuuius docti famam senis, Accius alti, 56 dicitur Afrani toga conuenisse Menandro, 57 Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi, 58 uincere Caecilius grauitate, Terentius arte. 59 Hos ediscit et hos arto stipata theatro 60 spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas 61 ad nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo. 62 Interdum uolgus rectum uidet, est ubi peccat. 63 Si ueteres ita miratur laudatque poetas 64 ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat; 65 si quaedam nimis antique, si pleraque dure 66 dicere credit eos, ignaue multa fatetur, 67 et sapit et mecum facit et Ioue iudicat aequo. 68 Non equidem insector delendaue carmina Liui 69 esse reor, memini quae plagosum mihi paruo 70 Orbilium dictare; sed emendata uideri 71 pulchraque et exactis minimum distantia miror. 72 Inter quae uerbum emicuit si forte decorum, 73 si uersus paulo concinnior unus et alter, 74 iniuste totum ducit uenditque poema. 75 Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse 76 compositum inlepideue putetur, sed quia nuper, 77 nec ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci. 78 Recte necne crocum floresque perambulet Attae 79 fabula si dubitem, clament periisse pudorem 80 cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner 81 quae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit, 82 uel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, 83 uel quia turpe putant parere minoribus et, quae 84 inberbes didicere, senes perdenda fateri. 85 Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud 86 quod mecum ignorat solus uolt scire uideri, 87 ingeniis non ille fauet plauditque sepultis, 88 nostra sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit. 89 Quodsi tam Graecis nouitas inuisa fuisset 90 quam nobis, quid nunc esset uetus? Aut quid haberet 91 quod legeret tereretque uiritim publicus usus? 92 Vt primum positis nugari Graecia bellis 93 coepit et in uitium fortuna labier aequa, 94 nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, 95 marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit, 96 suspendit picta uoltum mentemque tabella, 97 nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis; 98 sub nutrice puella uelut si luderet infans, 99 quod cupide petiit mature plena reliquit. 100 Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas? 101 Hoc paces habuere bonae uentique secundi. 102 Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa 103 mane domo uigilare, clienti promere iura, 104 cautos nominibus rectis expendere nummos, 105 maiores audire, minori dicere per quae 106 crescere res posset, minui damnosa libido. 107 Mutauit mentem populus leuis et calet uno 108 scribendi studio; pueri patresque seueri 109 fronde comas uincti cenant et carmina dictant. 110 Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus, 111 inuenior Parthis mendacior et prius orto 112 sole uigil calamum et chartas et scrinia posco. 113 Nauim agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro 114 non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est 115 promittunt medici; tractant fabrilia fabri: 116 scribimus indocti doctique poemata passim. 117 Hic error tamen et leuis haec insania quantas 118 uirtutes habeat, sic collige: uatis auarus 119 non temere est animus; uersus amat, hoc studet unum; 120 detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet; 121 non fraudem socio pueroue incogitat ullam 122 pupillo; uiuit siliquis et pane secundo; 123 militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, 124 si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari. 125 Os tenerum pueri balbumque poeta figurat, 126 torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, 127 mox etiam pectus praeceptis format amicis, 128 asperitatis et inuidiae corrector et irae, 129 recte facta refert, orientia tempora notis 130 instruit exemplis, inopem solatur et aegrum. 131 Castis cum pueris ignara puella mariti 132 disceret unde preces, uatem ni Musa dedisset? 133 Poscit opem chorus et praesentia numina sentit, 134 caelestis implorat aquas docta prece blandus, 135 auertit morbos, metuenda pericula pellit, 136 impetrat et pacem et locupletem frugibus annum; 137 carmine di superi placantur, carmine Manes. 138 Agricolae prisci, fortes paruoque beati, 139 condita post frumenta leuantes tempore festo 140 corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem, 141 cum sociis operum pueris et coniuge fida 142 Tellurem porco, Siluanum lacte piabant, 143 floribus et uino Genium memorem breuis aeui. 144 Fescennina per hunc inuenta licentia morem 145 uersibus alternis opprobria rustica fudit, 146 libertasque recurrentis accepta per annos 147 lusit amabiliter, donec iam saeuos apertam 148 in rabiem coepit uerti iocus et per honestas 149 ire domos impune minax. Doluere cruento 150 dente lacessiti, fuit intactis quoque cura 151 condicione super communi; quin etiam lex 152 poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam 153 describi; uertere modum, formidine fustis 154 ad bene dicendum delectandumque redacti. 155 Graecia capta ferum uictorem cepit et artes 156 intulit agresti Latio; sic horridus ille 157 defluxit numerus Saturnius, et graue uirus 158 munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum 159 manserunt hodieque manent uestigia ruris. 160 Serus enim Graecis admouit acumina chartis 161 et post Punica bella quietus quaerere coepit, 162 quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent. 163 Temptauit quoque rem si digne uertere posset, 164 et placuit sibi, natura sublimis et acer; 165 nam spirat tragicum satis et feliciter audet, 166 sed turpem putat inscite metuitque lituram. 167 Creditur, ex medio quia res arcessit, habere 168 sudoris minimum, sed habet comoedia tanto 169 plus oneris, quanto ueniae minus. Aspice, Plautus 170 quo pacto partis tutetur amantis ephebi, 171 ut patris attenti, lenonis ut insidiosi, 172 quantus sit Dossennus edacibus in parasitis, 173 quam non adstricto percurrat pulpita socco; 174 gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc 175 securus, cadat an recto stet fabula talo. 176 Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curru 177 exanimat lentus spectator, sedulus inflat; 178 sic leue, sic paruum est animum quod laudis auarum 179 subruit aut reficit. Valeat res ludicra, si me 180 palma negata macrum, donata reducit opimum. 181 Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, 182 quod numero plures, uirtute et honore minores, 183 indocti stolidique et depugnare parati 184 si discordet eques, media inter carmina poscunt 185 aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet. 186 Verum equitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas 187 omnis ad incertos oculos et gaudia uana. 188 Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas 189 dum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae; 190 mox trahitur manibus regum fortuna retortis, 191 esseda festinant, pilenta, petorrita, naues, 192 captiuum portatur ebur, captiua Corinthus. 193 Si foret in terris, rideret Democritus, seu 194 diuersum confusa genus panthera camelo 195 siue elephans albus uolgi conuerteret ora; 196 spectaret populum ludis attentius ipsis 197 ut sibi praebentem nimio spectacula plura; 198 scriptores autem narrare putaret asello 199 fabellam surdo. Nam quae peruincere uoces 200 eualuere sonum, referunt quem nostra theatra? 201 Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum, 202 tanto cum strepitu ludi spectantur et artes 203 diuitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor 204 cum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae. 205 Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo? 206 Lana Tarentino uiolas imitata ueneno. 207 Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, 208 cum recte tractent alii, laudare maligne, 209 ille per extentum funem mihi posse uidetur 210 ire poeta meum qui pectus inaniter angit, 211 inritat, mulcet, falsis terroribus implet, 212 ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis. 213 Verum age et his, qui se lectori credere malunt 214 quam spectatoris fastidia ferre superbi, 215 curam redde breuem, si munus Apolline dignum 216 uis complere libris et uatibus addere calcar, 217 ut studio maiore petant Helicona uirentem. 218 Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae 219 (ut uineta egomet caedam mea), cum tibi librum 220 sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum 221 si quis amicorum est ausus reprehendere uersum; 222 cum loca iam recitata reuoluimus inreuocati; 223 cum lamentamur non apparere labores 224 nostros et tenui deducta poemata filo; 225 cum speramus eo rem uenturam ut, simul atque 226 carmina rescieris non fingere, commodus ultro 227 arcessas et egere uetes et scribere cogas. 228 Sed tamen est operae pretium cognoscere qualis 229 aedituos habeat belli spectata domique 230 uirtus, indigno non committenda poetae. 231 Gratus Alexandro regi Magno fuit ille 232 Choerilos, incultis qui uersibus et male natis 233 rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos. 234 Sed ueluti tractata notam labemque remittunt 235 attramenta, fere scriptores carmine foedo 236 splendida facta linunt. Idem rex ille, poema 237 qui tam ridiculum tam care prodigus emit, 238 edicto uetuit nequis se praeter Apellen 239 pingeret aut alius Lysippo duceret aera 240 fortis Alexandri uoltum simulantia. Quodsi 241 iudicium subtile uidendis artibus illud 242 ad libros et ad haec Musarum dona uocares, 243 Boeotum in crasso iurares aere natum. 244 At neque dedecorant tua de se iudicia atque 245 munera, quae multa dantis cum laude tulerunt 246 dilecti tibi Vergilius Variusque poetae, 247 nec magis expressi uoltus per aenea signa 248 quam per uatis opus mores animique uirorum 249 clarorum apparent. Nec sermones ego mallem 250 repentis per humum quam res componere gestas 251 terrarumque situs et flumina dicere et arces 252 montibus impositas et barbara regna tuisque 253 auspiciis totum confecta duella per orbem, 254 claustraque custodem pacis cohibentia Ianum 255 et formidatam Parthis te principe Romam, 256 si, quantum cuperem, possem quoque; sed neque paruom 257 carmen maiestas recipit tua, nec meus audet 258 rem temptare pudor, quam uires ferre recusent. 259 Sedulitas autem stulte quem diligit urget, 260 praecipue cum se numeris commendat et arte; 261 discit enim citius meminitque libentius illud 262 quod quis deridet quam quod probat et ueneratur. 263 Nil moror officium quod me grauat, ac neque ficto 264 in peius uoltu proponi cereus usquam 265 nec praue factis decorari uersibus opto, 266 ne rubeam pingui donatus munere et una 267 cum scriptore meo capsa porrectus operta 268 deferar in uicum uendentem tus et odores 269 et piper et quicquid chartis amicitur ineptis. 270

Dichtung

II

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni, 1 siquis forte uelit puerum tibi uendere natum 2 Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: 'Hic et 3 candidus et talos a uertice pulcher ad imos 4 fiet eritque tuus nummorum milibus octo, 5 uerna ministeriis ad nutus aptus erilis, 6 litterulis Graecis inbutus, idoneus arti 7 cuilibet; argilla quiduis imitaberis uda; 8 quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti. 9 Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo 10 laudat uenalis qui uolt extrudere merces. 11 Res urget me nulla; meo sum pauper in aere. 12 Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me 13 quiuis ferret idem. Semel hic cessauit et, ut fit, 14 in scalis latuit metuens pendentis habenae'; 15 des nummos, excepta nihil te si fuga laedit, 16 ille ferat pretium poenae securus, opinor. 17 Prudens emisti uitiosum, dicta tibi est lex; 18 insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? 19 Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi 20 talibus officiis prope mancum, ne mea saeuos 21 iurgares ad te quod epistula nulla rediret. 22 Quid tum profeci, mecum facientia iura 23 si tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod 24 expectata tibi non mittam carmina mendax. 25 Luculli miles collecta uiatica multis 26 aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem 27 perdiderat; post hoc uehemens lupus, et sibi et hosti 28 iratus pariter, ieiunis dentibus acer, 29 praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, 30 summe munito et multarum diuite rerum. 31 Clarus ob id factum donis ornatur honestis, 32 accipit et bis dena super sestertia nummum. 33 Forte sub hoc tempus castellum euertere praetor 34 nescio quod cupiens hortari coepit eundem 35 uerbis quae timido quoque possent addere mentem; 36 'I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto, 37 grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?' 38 Post haec ille catus, quantumuis rusticus: 'Ibit, 39 ibit eo, quo uis, qui zonam perdidit' inquit. 40 Romae nutriri mihi contigit atque doceri 41 iratus Grais quantum nocuisset Achilles. 42 Adiecere bonae paulo plus artis Athenae, 43 scilicet ut uellem curuo dinoscere rectum 44 atque inter siluas Academi quaerere uerum. 45 Dura sed emouere loco me tempora grato 46 ciuilisque rudem belli tulit aestus in arma 47 Caesaris Augusti non responsura lacertis. 48 Vnde simul primum me dimisere Philippi, 49 decisis humilem pinnis inopemque paterni 50 et laris et fundi paupertas impulit audax 51 ut uersus facerem; sed quod non desit habentem 52 quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, 53 ni melius dormire putem quam scribere uersus? 54 Singula de nobis anni praedantur euntes; 55 eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum; 56 tendunt extorquere poemata; quid faciam uis? 57 Denique non omnes eadem mirantur amantque; 58 carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, 59 ille Bioneis sermonibus et sale nigro. 60 Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur, 61 poscentes uario multum diuersa palato. 62 Quis dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter; 63 quod petis, id sane est inuisum acidumque duobus. 64 Praeter cetera me Romaene poemata censes 65 scribere posse inter tot curas totque labores? 66 Hic sponsum uocat, hic auditum scripta, relictis 67 omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, 68 hic extremo in Auentino, uisendus uterque; 69 interualla uides humane commoda. 'Verum 70 purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.' 71 Festinat calidus mulis gerulisque redemptor, 72 torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, 73 tristia robustis luctantur funera plaustris, 74 hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus; 75 i nunc et uersus tecum meditare canoros. 76 Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, 77 rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra; 78 tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos 79 uis canere et contracta sequi uestigia uatum? 80 Ingenium, sibi quod uacuas desumpsit Athenas 81 et studiis annos septem dedit insenuitque 82 libris et curis, statua taciturnius exit 83 plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum 84 fluctibus in mediis et tempestatibus urbis, 85 uerba lyrae motura sonum conectere digner? 86 Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter 87 alterius sermone meros audiret honores, 88 Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. 89 Qui minus argutos uexat furor iste poetas? 90 Carmina compono, hic elegos, 'mirabile uisu 91 caelatumque nouem Musis opus.' Aspice primum 92 quanto cum fastu, quanto molimine circum 93 spectemus uacuam Romanis uatibus aedem; 94 mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi 95 quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam. 96 Caedimur et totidem plagis consumimus hostem, 97 lento Samnites ad lumina prima duello. 98 Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? 99 Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere uisus, 100 fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit. 101 Multa fero ut placem genus inritabile uatum, 102 cum scribo et supplex populi suffragia capto; 103 idem finitis studiis et mente recepta 104 opturem patulas impune legentibus auris. 105 Ridentur mala qui componunt carmina; uerum 106 gaudent scribentes et se uenerantur et ultro, 107 si taceas, laudant quicquid scripsere beati. 108 At qui legitimum cupiet fecisse poema, 109 cum tabulis animum censoris sumet honesti; 110 audebit, quaecumque parum splendoris habebunt 111 et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, 112 uerba mouere loco, quamuis inuita recedant 113 et uersentur adhuc inter penetralia Vestae; 114 obscurata diu populo bonus eruet atque 115 proferet in lucem speciosa uocabula rerum, 116 quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis 117 nunc situs informis premit et deserta uetustas; 118 adsciscet noua, quae genitor produxerit usus. 119 Vehemens et liquidus puroque simillimus amni 120 fundet opes Latiumque beabit diuite lingua; 121 luxuriantia compescet, nimis aspera sano 122 leuabit cultu, uirtute carentia tollet, 123 ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui 124 nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur. 125 Praetulerim scriptor delirus inersque uideri, 126 dum mea delectent mala me uel denique fallant, 127 quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis, 128 qui se credebat miros audire tragoedos 129 in uacuo laetus sessor plausorque theatro, 130 cetera qui uitae seruaret munia recto 131 more, bonus sane uicinus, amabilis hospes, 132 comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis 133 et signo laeso non insanire lagoenae, 134 posset qui rupem et puteum uitare patentem. 135 Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus 136 expulit elleboro morbum bilemque meraco 137 et redit ad sese: 'Pol, me occidistis, amici, 138 non seruastis' ait, 'cui sic extorta uoluptas 139 et demptus per uim mentis gratissimus error.' 140 Nimirum sapere est abiectis utile nugis, 141 et tempestiuum pueris concedere ludum, 142 ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis, 143 sed uerae numerosque modosque ediscere uitae. 144 Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: 145 'Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, 146 narrares medicis; quod, quanto plura parasti, 147 tanto plura cupis, nulline faterier audes? 148 Si uolnus tibi monstrata radice uel herba 149 non fieret leuius, fugeres radice uel herba 150 proficiente nihil curarier; audieras, cui 151 rem di donarent, illi decedere prauam 152 stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo 153 plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? 154 At si diuitiae prudentem reddere possent, 155 si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, 156 uiueret in terris te siquis auarior uno. 157 Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est, 158 quaedam, si credis consultis, mancipat usus, 159 qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi, 160 cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, 161 te dominum sentit. Das nummos, accipis uuam, 162 pullos, oua, cadum temeti; nempe modo isto 163 paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis 164 aut etiam supra nummorum milibus emptum. 165 Quid refert, uiuas numerato nuper an olim? 166 Emptor Aricini quoniam Veientis et arui 167 emptum cenat holus, quamuis aliter putat, emptis 168 sub noctem gelidam lignis calefactat aenum, 169 sed uocat usque suum, qua populus adsita certis 170 limitibus uicina refugit iurgia; tamquam 171 sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae 172 nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema 173 permutet dominos et cedat in altera iura. 174 Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres 175 heredem alterius uelut unda superuenit undam, 176 quid uici prosunt aut horrea? Quid Calabris 177 saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus 178 grandia cum paruis, non exorabilis auro? 179 Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 180 argentum, uestes Gaetulo murice tinctas 181 sunt qui non habeant, est qui non curat habere. 182 Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui 183 praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter 184 diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu 185 siluestrem flammis et ferro mitiget agrum, 186 scit Genius, natale comes qui temperat astrum, 187 naturae deus humanae, mortalis in unum 188 quodque caput, uoltu 189

Dichtung