Zum Hauptinhalt

Tusculan Disputations IV von Cicero

1 Abschnitt, 16 Paragraphen, 3792 Wörter

Cum multis locis nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum expetita in hanc civitatem e Graecia transtulerunt. Nam cum a primo urbis ortu regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p. liberata. Nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur; aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos de re publica scripsimus. 1 Hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur. Erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. Quis enim est qui putet, cum floreret in Italia Graecia potentissumis et maximis urbibus, ea quae magna dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythagoreorum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures clausas fuisse? 2 Quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum a posterioribus existimatum. Nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cognoscerent regisque eius aequitatem et sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates autem et tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse. 3

Et de coniectura quidem hactenus. Vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. Nam cum carminibus soliti illi esse dicantur et praecepta quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes; ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse discriptos vocum sonis et carmina. 4 Quamquam id quidem etiam duodecim tabulae declarant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt. Nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae. Mihi quidem etiam Appi Caeci carmen, quod valde Panaetius laudat epistola quadam, quae est ad Q. Tuberonem, Pythagoreum videtur. Multa etiam sunt in nostris institutis ducta ab illis; quae praetereo, ne ea, quae repperisse ipsi putamur, aliunde didicisse videamur. 5 Sed ut ad propositum redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poetae, qui autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut velle coepissent. 6

Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. Sapientiae studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laeli aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. Quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenaeus alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. Qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, vita magis quam litteris persecuti sunt. 7

[ ] Itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt: aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant. 8 Post Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant. 9

Sed defendat, quod quisque sentit; sunt enim iudicia libera: 10 nos institutum tenebimus nullisque unius disciplinae legibus adstricti, quibus 11 in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, 12 semper requiremus. Quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. 13 Itaque expositis tridui disputationibus quartus dies hoc libro concluditur. 14 Ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus 15 diebus, acta res est sic: 16 - Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit. 17 - Non mihi videtur omni animi perturbatione posse sapiens vacare. 18 - Aegritudine quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis 19 causa nobis adsentiebare. 20 - Minime vero; nam mihi egregie probata est oratio tua. 21 - Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem? 22 - Prorsus non arbitror. 23 - Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. 24 Quid enim? metusne conturbet? At earum rerum est absentium metus, quarum praesentium 25 est aegritudo; sublata igitur aegritudine sublatus est metus. Restant duae perturbationes, 26 laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper mens erit 27 tranquilla sapientis. 28 - Sic prorsus intellego. 29 - Utrum igitur mavis? statimne nos vela facere an quasi 30 e portu egredientis paululum remigare? 31 - Quidnam est istuc? non enim intellego. 32

Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus 33 disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis occupati sunt, illa 34 eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, 35 Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi 36 praetermittunt. Quaerebam igitur, utrum panderem vela orationis statim an eam 37 ante paululum dialecticorum remis propellerem. 38 - Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque 39 perfectius. 40 - Est id quidem rectius; sed post requires, si quid fuerit 41 obscurius. 42 - Faciam equidem; tu, tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam 43 dicuntur a Graecis. 44 - Enitar equidem, sed intento opus 45 est animo, ne omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci 46 pa/qh 47 vocant, nobis perturbationes appellari 48 magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae 49 primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt: 50 alteram rationis participem faciunt, alteram expertem; in participe rationis 51 ponunt tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera 52 motus turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi. 53 Sit igitur hic fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime. 54

Est igitur Zenonis haec definitio, 55 ut perturbatio sit, quod pa/qoj ille dicit, aversa a recta ratione contra naturam animi commotio. Quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. Partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, ut sit laetitia praesentium bonorum libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim venientis metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instantia. 56 Laetitia autem et libido in bonorum opinione 57 versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta et inflammata rapiatur, 58 laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. Natura enim 59 omnes ea, quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem simul 60 obiecta species est cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit 61 ipsa natura. Id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem 62 Stoici bou/lhsin appellant, nos appellemus v o l u n t a t e m. Eam illi putant in solo esse sapiente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. Quae autem ratione adversante incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur. 63 Itemque cum ita movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. Nam cum ratione animus movetur placide atque constanter, tum illud g a u d i u m dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. Quoniamque, ut bona natura adpetimus, sic a malis natura declinamus, quae declinatio si cum ratione fiet, c a u t i o appelletur, eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus; est igitur metus ratione aversa cautio. 64 Praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. Itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio. Sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam aegritudini nulla constantia opponitur. 65

Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et opinione. Itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae, sed etiam quam in nostra sint potestate. Est ergo a e g r i t u d o opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, l a e t i t i a opinio recens boni praesentis, in quo ecferri rectum esse videatur, m e t u s opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videatur, l i b i d o opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse. 66 Sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido effrenatam adpetentiam. Opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem. 67 Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut a e g r i t u d i n i invidentia - utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur-, aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem. Sub m e t u m autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, v o l u p t a t i malevolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, l u b i d i n i ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi. 68 Haec autem definiunt hoc modo: 69 invidentiam esse dicunt a e g r i t u d i n e m susceptam propter 70 alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti. (Nam si qui doleat eius 71 rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur invidere, ut si Hectori 72 Agamemno; qui autem, cui alterius commoda nihil noceant, tamen eum doleat is 73 frui, is invideat profecto.) Aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut 74 et in laude et in vitio nomen hoc sit; nam et imitatio virtutis aemulatio 75 dicitur - sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis-, et est aemulatio 76 aegritudo, si eo quod concupierit alius potiatur, ipse careat. Obtrectatio autem 77 est, ea quam intellegi zhlotupi/an volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit. 78 Misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio cordia commovetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit Ďnteritu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. 79 Quae autem subiecta sunt sub m e t u m, ea 80 sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris, terrorem metum 81 concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium 82 crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pavorem metum mentem 83 loco moventem, ex quo illud Enni: 84

Exanimationem metum subsequentem et quasi comitem 85 pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum 86 permanentem. 87

. 88 V o l u p t a t i s autem partes hoc modo describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate auditus animum deleniens; et qualis est haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quae sunt omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae voluptates, Iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolentius. 89 Quae autem l i b i d i n i subiecta 90 sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur laesisse 91 iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo existens, quae 92 qu/mwsij Graece dicitur, odium ira inveterata, inimicitia ira 93 ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo et corde 94 concepta, indigentia libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum 95 adsit, videndi. Distinguunt illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae 96 dicuntur, de quodam aut quibusdam, quae kathgorh/mata dialectici appellant, ut habere divitias, capere honores, indigentia rerum ipsarum sit, ut honorum, ut pecuniae. 97 Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est [a] tota mente a recta ratione defectio, sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri queant. Quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica intemperantia omnem animi statum infiammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae perturbationes omnes gignuntur ex ea. 98 Quem ad modum, cum sanguis corruptus 99 est aut pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, 100 sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter te repugnantia sanitate 101 spoliat animum morbisque perturbat. Ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, 102 quae vocant illi nosh/mata, eaque quae sunt eis morbis contraria, quae 103 habent ad res certas vitiosam o f f e n s i o n e m atque fastidium, deinde 104 a e g r o t a t i o n e s, quae appellantur a Stoicis a)rrwsth/mata 105 , isque item oppositae contrariae offensiones. Hoc loco nimium operae consumitur 106 a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis corporum comparatur morborum animi 107 similitudo; qua oratione praetermissa minime necessaria ea, quae rem continenti 108 pertractemus. 109 Intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu esse semper; cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum existet et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae. 110

Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur ex libidine et ex laetitia. Nam cum est concupita pecunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia; 111 similiterque ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut 112 mulierositas, ut ita appellem eam quae Graece filoguni/a dicitur, 113 ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur. Quae autem sunt his 114 contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale 115 in misgu/nw Atili est, in hominum universum genus, quod 116 accepimus de Timone qui misa/nqrwpoj appellatur, ut inhospitalitas est: quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt. 117 Definiunt autem animi a e g r o t a t i o n e m opinationem vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. Quod autem nascitur ex o f f e n s i o n e, ita definiunt: opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda; haec autem opinatio est iudicatio se scire, quod nesciat. Aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia, et si qua similia. Est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum. 118 Offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita; similiterque definitur et mulierum odium, ut Hippolyti, et, ut Timonis, generis humani. 119

Atque ut ad valetudinis 120 similitudinem veniamus eaque conlatione utamur aliquando, sed parcius quam 121 solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliviores - itaque dicimus 122 gravidinosos quosdam, <quosdam> torminosos, non quia iam sint, sed 123 quia saepe sint - <sic> alii ad metum, alii ad aliam perturbationem; 124 ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur. Quae ab ira 125 differt, estque aliud iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab 126 angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui anxii, semper 127 anguntur), ut inter ebrietatem <et ebriositatem> interest, aliudque est amatorem esse, aliud amantem. Atque haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes; 128 in multis etiam vitiis apparet, sed nomen res non 129 habet. Ergo et invidi et malivoli [et lividi] et timidi et misericordes, quia 130 proclives ad eas perturbationes <sunt>, non quia semper feruntur. Haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine corporis aegrotatio dicatur, dum ea intellegatur ad aegrotandum proclivitas. Sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, f a c i l i t a s nominetur, in malis p r o c l i v i t a s, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen. 131

Quo modo autem in corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in animo. Mo r b u m appellant totius corporis corruptionem, a e g r o t a t i o n e m morbum cum imbecillitate, v i t i u m, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas. 132 Itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. Sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens. Ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia. Non enim omne vitium partis habet dissentientis, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava. Morbi autem et aegrotationes partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est. 133 Vitia enirn adfectiones sunt manentes, 134 perturbationes autem moventes, ut non possint adfectionum manentium partes 135 esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis similitudo, sic in 136 bonis. Sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo, vires valetudo, firmitas, 137 velocitas, sunt item in animo. <Ut> enim corporis temperatio, cum ea congruunt inter se e quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii obtemperantem temperantiae praeceptis et eam subsequentem nec habentem ullam speciem suam, sed sive hoc sive illud sit, in solo esse sapiente. Est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum curatione [et perturbatione] medicorum conturbatio mentis aufertur. 138 Et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur. Itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus quoque verbis animi vires nominantur. Velocitas autem corporis celeritas appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum brevi tempore percursionem. 139

Illud animorum corporumque dissimile, quod animi valentes morbo temptari non possunt, corpora possunt; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt. Itaque in hominibus solum existunt; nam bestiae simile quiddam faciunt, sed in perturbationes non incidunt. 140 Inter acutos autem et inter hebetes interest, quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item. Nec vero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit; non enim in ulla ecferata et immania; quaedam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut misericordia aegritudo metus. Aegrotationes autem morbique animorum difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria. Morbis enim manentibus vitia sublata esse [non] possunt, quia non tam celeriter sanantur quam illa tolluntur. 141 Habes ea quae de perturbationibus enucleate 142 disputant Stoici, quae logika/ appellant, quia disseruntur subtilius. 143 Ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis cotibus enavigavit oratio, reliquae 144 disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum 145 obscuritate. 146 Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt 147 cognoscenda, quaeremus alias, nunc vela, quae modo dicebas, expectamus et 148 cursum. 149 Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et 150 saepe dicendum erit - pleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque 151 pertinent, a virtutis fonte ducuntur -, quando igitur virtus est adfectio animi 152 constans conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se 153 sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae 154 voluntates sententiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus 155 brevissume recta ratio dici potest). Huius igitur virtutis contraria est 156 vitiositas - sic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci 157 kaki/an appellant; nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est, vitiositas omnium -; ex qua concitantur perturbationes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae. Inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; idem inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a temperantia et moderation plurimum dissidentem. 158 Quae si quando adepta erit id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur alacritate, ut 'nihil ei constet', quod agat, ut ille, qui 'voluptatem animi nimiam summum esse errorem' arbitratur. Eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est. 159

Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens? Cui miseriae proxumus est is qui adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque pendet animi. Quam vim mali significantes poÎtae impendere apud inferos saxum Tantalo faciunt 160

Ea communis poena stultitiae est; omnibus enim, quorum mens 161 abhorret a ratione, semper aliqui talis terror impendet. 162 Atque ut haec tabificae mentis perturbationes sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia. Ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias modestum temperantem, alias constantem continentemque dicimus; non numquam haec eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus. Quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud esset, ut iam proverbio locum optineret, 'hominem frugi omnia recte facere'. Quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur. 163 Ergo, hic, quisquis est qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec sitienter quid expetens ardeat desiderio nec alacritate futili gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum videri potest. Quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo? Nam quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum? 164 Atque idem ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat. Quod qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. HĎs autem vacuus animus perfecte atque absolute beat 165

Prosa