Zum Hauptinhalt

De Divinatione Liber Prior von Cicero

1 Abschnitt, 1439 Zeilen, 12858 Wörter

Vetus opinio est iam usque ab heroicis 1 ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium firmata 2 consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci 3 μαντική appellant, id est praesensionem et scientiam rerum futurarum. 4 Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad 5 deorum vim natura mortalis possit accedere. Itaque ut alia nos melius 6 multa quam Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a divis, 7 Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt. 8 Gentem quidem nullam video neque tam humanam atque doctam neque tam 9 immanem tamque barbaram, quae non significari futura et a quibusdam 10 intellegi praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab ultimis 11 auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum quas 12 incolebant, cum caelum ex omni parte patens atque apertum intuerentur, 13 traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus notati, quid 14 cuique significaretur memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei, non 15 ex artis sed ex gentis vocabulo nominati, diuturna observatione 16 siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique 17 eventurum et quo quisque fato natus esset. Eandem artem etiam Aegyptii 18 longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti 19 putantur Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma Pamphylia, 20 quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibus que 21 certissimis signis declarari res futuras putant. 22 Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, 23 Italiam sine Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? Aut quod bellum 24 susceptum ab ea sine consilio deorum est? 25

Nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. 26 Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera complexus 27 est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato urbem 28 condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse traditur. Deinde 29 auguribus et reliqui reges usi, et exactis regibus nihil publice sine 30 auspiciis nec domi nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur 31 esse et impetriendis consulendisque rebus et monstris interpretandis ac 32 procurandis in haruspicum disciplina, omnem hanc ex Etruria scientiam 33 adhibebant, ne genus esset ullum divinationis quod neglectum ab iis 34 videretur. Et cum duobus modis animi sine 35 ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno 36 furente, altero somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime 37 versibus contineri arbitrati eorum decem interpretes delectos e 38 civitate esse voluerunt. Ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum 39 furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Corneli Culleoli, 40 audiendas putaverunt. Nec vero somnia graviora, si quae ad rem publicam 41 pertinere visa sunt, a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam 42 memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui cum P. Rutilio 43 consul fuit, de senatus sententia refecit ex Caeciliae, Baliarici 44 filiae, somnio. 45

Atque haec, ut ego arbitror, veteres 46 rerum magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt. 47 Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera 48 divinatio, conlecta sunt; e quibus, ut de antiquissumis loquar, 49 Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret, divinationem 50 funditus sustulit; reliqui vero omnes, praeter Epicurum balbutientem de 51 natura deorum, divinationem probaverunt, sed non uno modo. Nam cum 52 Socrates omnesque Socratici Zenoque et ii qui ab eo essent profecti 53 manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et 54 Peripateticis consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem 55 Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, 56 plurumisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum 57 futurarum comprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis 58 genera sustulit, somniorum et furoris reliquit, Cratippusque, 59 familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, isdem 60 rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit. Sed 61 cum Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in suis 62 commentariis quasi semina quaedam sparsisset et ea Cleanthes paulo 63 uberiora fecisset, accessit acerrumo vir ingenio, Chrysippus, qui totam 64 de divinatione duobus libris explicavit sententiam uno praeterea de 65 oraclis, uno de somniis; quem subsequens unum librum Babylonius 66 Diogenes edidit, eius auditor, duo Antipater, quinque noster 67 Posidonius. Sed a Stoicis vel princeps eius disciplinae, Posidoni 68 doctor, discipulus Antipatri, degeneravit Panaetius, nec tamen ausus 69 est negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. Quod illi in 70 aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit, nos ut in reliquis 71 rebus faciamus a Stoicis non concedetur? praesertim cum id, de quo 72 Panaetio non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur 73 clarius. Sed haec quidem laus Academiae praestantissumi philosophi iudicio et testimonio comprobata est. 74

Etenim nobismet ipsis quaerentibus quid sit de divinatione 75 iudicandum, quod a Carneade multa acute et copiose contra Stoicos 76 disputata sint, verentibusque ne temere vel falsae rei vel non satis 77 cognitae adsentiamur, faciendum videtur ut diligenter etiam atque etiam 78 argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris 79 quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus temeritas in 80 adsentiendo errorque turpis est, tum in eo loco maxime, in quo 81 iudicandum est quantum auspiciis rebusque divinis religionique 82 tribuamus; est enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut 83 susceptis anili superstitione obligemur. 84

Quibus de rebus et alias saepe et paulo 85 accuratius nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est. 86 Nam cum ambulandi causa in Lyceum venissemus (id enim superiori 87 gymnasio nomen est), "Perlegi," ille inquit, "tuum paulo ante tertium de 88 natura deorum, in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit 89 sententiam meam, non funditus tamen sustulit." "Optime vero," inquam; 90 "etenim ipse Cotta sic disputata ut Stoicorum magis argumenta confutet 91 quam hominum deleat religionem." Tum Quintus: "Dicitur quidem istuc," 92 inquit, "a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia iura migrare 93 videatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur 94 funditus tollere. Eius orationi non sane 95 desidero quid respondeam; satis enim defensa religio est in secundo 96 libro a Lucilio, cuius disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio 97 scribis, ad veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermissum est 98 in illis libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id 99 quaeri deque eo disseri), id est de divinatione, quae est earum rerum 100 quae fortuitae putantur praedictio atque praesensio, id, si placet, 101 videamus quam habeat vim et quale sit. Ego enim sic existimo, si sint 102 ea genera divinandi vera de quibus accepimus quaeque colimus, esse 103 deos, vicissimque, si di sint, esse qui divinent." 104

"Arcem tu quidem Stoicorum," inquam, 105 "Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si divinatio 106 sit, di sint et, si di sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile 107 quam tu arbitraria conceditur. Nam et natura significari futura sine deo 108 possunt et, ut sint di, potest fieri ut nulla ab iis divinatio generi 109 humano tributa sit." Atque ille: "Mihi vero," inquit, "satis est 110 argomenti et esse deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara 111 et perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid ipse sentiam, 112 si placet, exponam, ita tamen, si vacas animo neque habes aliquid quod 113 huic sermoni praevertendum putes." "Ego 114 vero," inquam, "philosophiae, Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, 115 cum sit nihil aliud quod lubenter agere possim, multo magis aveo audire 116 de divinatione quid sentias." "Nihil," inquit, "equidem novi, nec quod 117 praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam, tum 118 omnium populorum et gentium consensu comprobatam sequor. Duo sunt enim 119 divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae. 120 Quae est autem gens aut quae civitas, quae non aut extispicum aut 121 monstra aut fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut 122 sortium (ea enim fere artis sunt) aut somniorum aut vatìcinationum 123 (haec enim duo naturale putantur) praedictione moveatur? Quarum quidem 124 rerum eventa magis arbitror quam causas quaeri oportere. Est enim vis et 125 natura quaedam, quae tum observatis longo tempore significationibus, 126 tum aliquo instinctu inflatuque divino futura praenuntiat. 127

Quare omittat urguere Carneades, quod faciebat etiam Panaetius, 128 requirens Iuppiterne cornicem a laeva, corvum ab dextera canere 129 iussisset. Observata sunt haec tempore immenso et [in significatione 130 eventus] animadversa et notata. Nihil est autem quod non longinquitas 131 temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque 132 adsequi possit. Mirari licet quae sint 133 animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus 134 bestiarum, ad oculorum morbos, ad vulnera, quorum vini atque naturam 135 ratio numquam explicavit, utilitate et ars est et inventor probatus. 136 Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt 137 similiora, videamus: 138

"Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, 139 saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere voces, aut densus 140 stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus." 141

Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. 142 Quis igitur elicere causas praesensionum potest? Etsi video Boëthum 143 Stoicum esse conatum, qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem 144 rerum explicaret, quae in mari caelove fierent. Illa vero cur eveniant, quis probabiliter dixerit? 145

"Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti 146 nuntiat horribilis clamans instare procellas 147 haud modicos tremulo fundens e guttere cantus. 148 Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen 149 et matutinis acredula vocibus instat, 150 vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, 151 cum primum gelidos rores aurora remittit; 152 fuscaque non numquam cursans per litora cornix 153 demersit caput et fluctum cervice recepit." 154

Videmus haec signa numquam fere ementientia nec tamen cur ita fiat videmus. 155

"Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, 156 cum clamore paratis inanis fundere voces 157 absurdoque sono fontis et stagna cietis." 158

Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? Sed inest in 159 ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid, per se ipsa satis 160 certa, cognitioni autem hominum obscurior. 161

"Mollipedesque boves, spectantes lumina caeli, 162 naribus umiferum duxere ex aëre sucum." 163

"lam vero semper viridis semperque gravata 164 lentiscus, triplici solita grandescere fetu, 165 ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi." 166

Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter 167 fioreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet; hoc sum 168 contentus, quod, etiamsi cur quidque fiat ignorem, quid fiat 169 intellego. Pro omni igitur divinatione idem quod pro rebus iis quas 170 commemoravi respondebo. 171

Quid scammoneae radix ad purgandum, quid aristolochia ad morsus 172 serpentium possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam inventor 173 ex somnio - posse video, quod satis est; cur possit, nescio. Sic 174 ventorum et imbrium signa, quae dixi, rationem quam habeant non satis 175 perspicio; vim et eventum agnosco, scio, adprobo. Similiter, quid 176 fissum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa sit, nescio. 177 Atque horum quidem plena vita est; extis enim omnes fere utuntur. Quid? 178 de fulgurum vi dubitare num possumus? Nonne cum multa alia mirabilia, 179 tum illud in primis: cum Summanus in fastigio Iovis optumi maxumi, qui 180 tum erat fictilis, e caelo ictus esset nec usquam eius simulacri caput 181 inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt, idque 182 inventum est eo loco, qui est ab haruspicibus demonstratus. 183

Sed quo potius utar aut auctore 184 aut teste quam te? Cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos 185 in secundo [de] consulatu Urania Musa pronuntiat: 186

"Principio aetherio flammatus Iuppiter igni 187 vertitur et totum conlustrat lumine mundum 188 menteque divina caelum terrasque petessit, 189 quae penitus sensus hominum vitasque retentat, 190 aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. 191 Et, si stellarum motus cursusque vagantis 192 nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, 193 quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, 194 re vera certo lapsu spatioque feruntur, 195 omnia iam cernes divina mente notata. 196

Nam primum astrorum volucris te consule motus 197 concursusque gravis stellarum ardore micantis 198 tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis 199 lustrasti et laeto mactasti laete Latinas, 200 vidisti et claro tremulos ardore cometas, 201 multaque misceri nocturna strage putasti, 202 quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, 203 cum claram speciem concreto lumine luna 204 abdidit et subito stellanti nocte perempta est. 205 Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli 206 quae magnum ad columen flammato ardore volabat, 207 praecipitis caeli partis obitusque petessens? 208 aut cum terribili perculsus fulmine civis 209 luce serenanti vitalia lumina liquit, 210 aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? 211 Iam vero variae nocturno tempore visae 212 terribiles formae bellum motusque monebant, 213 multaque per terras vates oracla furenti 214 pectore fundebant tristis minitantia casus, 215

atque ea, quae lapsu tandem cecidere, vetusto, 216 haec fore perpetuis signis clarisque frequentans 217 ipse deum genitor caelo terrisque canebat. 218

Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta 219 Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, 220 omnia fixa tuus glomerans determinat annus. 221 Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo 222 ipse suos quondam tumulos ac templa petivit 223 et Capitolinis iniecit sedibus ignis. 224 Tum species ex aere vetus venerataque Nattae 225 concidit, elapsaeque vetusto numine leges, 226 et divom simulacra peremit fulminis ardor. 227

Hic silvestris erat Romani nominis altrix 228 Martia, quae parvos Mavortis semine natos 229 uberibus gravidis vitali rore rigabat; 230 quae tum cum pueris flammato fulminis ictu 231 concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. 232 Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans 233 voces tristificas chartis promebat Etruscis? 234 Omnes civilem generosa stirpe profectam 235 volvier ingentem cladem pestemque monebant; 236 tum legum exitium constanti voce ferebant, 237 templa deumque adeo fiammis urbemque iubebant 238 eripere et stragem horribilem caedemque vereri; 239 atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, 240 ni prius excelsum ad columen formata decore 241 sancta Iovis species claros spectaret in ortus: 242 tum fore ut occultos populus sanctusque senatus 243 cernere conatus posset, si solis ad ortum 244 conversa inde patrum sedes populique videret. 245

Haec tardata diu species multumque morata 246 consule te tandem celsa est in sede locata 247 atque una fixi ac signati temporis hora 248 Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, 249 et clades patriae flamma ferroque parata 250 vocibus Allobrogum patribus populoque patebat. 251

Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis 252 qui populos urbisque modo ac virtute regebant, 253 rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque 254 praestitit et longe vicit sapientia cunctos, 255 praecipue colucre vigeiiti numine divos. 256 Haec adeo penitus cura videre sagaci, 257 otia qui studiis laeti tenuere decoris, 258

inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo 259 fuderunt claras fecundi pectoris artis. 260 E quibus ereptum primo iam a flore iuventae 261 te patria in media virtutum mole locavit. 262 Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, 263 quod patriae vacat, his studiis nobisque sacrasti." 264

Tu igitur animum poteris inducere contra ea quae a me disputantur de 265 divinatione, dicere, qui et gesseris ea, quae gessisti, et ea quae 266 pronuntiavi, accuratissume scripseris? Quid 267 quaeris, Carneades, cur haec ita fiant aut qua arte perspici possint? 268 Nescire me fateor, evenire autem ipsum dico videre. "Casu," inquis. 269 Itane vero? Quicquam potest casu esse factum, quod omnes habet in se 270 numeros veritatis? Quattuor tali iacti casu Venerium efficiunt; num 271 etiam centum Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros 272 putas? Adspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere 273 possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse adspersione 274 fortuita putas? Sus rostro si humi A litteram impresserit, num 275 propterea suspicari poteris Andromacham Enni ab ea posse describi? 276 Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis saxo diffisso caput 277 exstitisse Panisci; credo, aliquam non dissimilem figuram, sed certe 278 non talem, ut eam factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res 279 habet, ut numquam perfecte veritatem casus imitetur. 280

"At non numquam ea, quae praedicta 281 sunt, minus eveniunt." Quae tandem id ars non habet? Earum dico artium, 282 quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non 283 putanda est? Quam tamen multa fallunt. Quid? Gubernatores nonne 284 falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita 285 profecti sunt ab Ilio, ut "profectione laeti piscium lasciviam 286 intuerentur," ut ait Pacuvius, "nec tuendi satietas capere posset"? 287

"Interea prope iam occidente sole inhorrescit mare, 288 tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum occaecat nigror." 289

Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem 290 gubernandi? Aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus 291 imperator nuper fugit amisso exercitu? Aut num propterea nulla est rei 292 publicae gerendae ratio atque prudente, quia multa Cn. Pompeium, 293 quaedam M. Catonem, non nulla etiam te ipsum fefellerunt? Similis est 294 haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim 295 nititur, ultra quam progredi non potest. 296 Ea fallit fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime 297 dirigit; est enim ab omni aeternitate repetita, in qua, cum paene 298 innumerabiliter res eodem modo evenirent isdem signis antegressis, ars 299 est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando. 300

Auspicia vero vestra quam constant! Quae quidem nunc a Romanis 301 auguribus ignorantur (bona hoc tua venia dixerim), a Cilicibus, 302 Pamphyliis, Pisidis, Lyciis tenentur. Nam 303 quid ego hospitem nostrum, clarissumum atque optumum virum, Deiotarum 304 regem, commemorem? Qui nihil umquam nisi auspicato gerit. Qui cum ex 305 itinere quodam proposito et constituto revertisset aquilae admonitus 306 volatu, conclave illud, ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima 307 nocte corruit. Itaque, ut ex ipso audiebam, 308 persaepe revertit ex itinere, cum iam progressus esset multorum dierum 309 viam. Quoius quidem hoc praeclarissimum est, quod, posteaquam a Caesare 310 tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se tamen eorum 311 auspiciorum, quac sibi ad Pompeium proficiscenti secunda evenerint, 312 paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque 313 imperii dignitatem suis armis esse defensam, sibique eas aves, quibus 314 auctoribus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse; 315 antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriari. Ille mihi 316 videtur igitur vere augurari. Nam nostri quidem magistratus auspiciis 317 utuntur coactis; necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli 318 ore, cum pascitur; quod autem scriptum 319 habetis, [aut] tripudium fieri, si ex ea quid in solidum ceciderit, hoc 320 quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum dicitis. Itaque multa 321 auguria, multa auspicia, quod Cato ille sapiens queritur, neglegentia 322 collegii amissa plane et deserta sunt. 323

Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne privatim quidem 324 gerebatur, quod etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui re omissa 325 nomen tantum tenent. Nam ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto 326 minus quam olim), sic tum avibus magnae res impetriri solebant. Itaque, 327 sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus. 328 Ut P. Claudius, Appi Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis 329 maxumas perdiderunt, cum vitio navigassent. Quod eodem modo evenit 330 Agamemnoni; qui,cum Achivi coepissent 331

"inter sese strepere aperteque artem obterere extispicum 332 solvere imperat secundo rumore adversaque avi." 333

Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit videmus, dirarum 334 obnuntiatione neglecta. In quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex 335 te audire soleo, non satis scienter virum bonum e civem egregium censor 336 Ateium notavit, quod ementitu auspicia subscriberet. Esto; fuerit 337 hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod 338 adscripsit ob ea causam populum Romanum calamitatem maxumam cepisse. Si 339 enim ea causa calamitatis fuit, non in eo est culpa, qui obnuntiavit, 340 sed in eo, qui non paruit. Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait 341 idem augur et censor, exitus adprobavit; quae si falsa fuisset, nullam 342 adferre potuisset causam calamitatis. Etenim dirae, sicut cetera 343 auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt, cur quid eveniat, sed 344 nuntiant eventura, nisi provideris. Non 345 igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto 346 monuit Crassum quid eventurum esset, nisi cavisset. Ita aut illa 347 obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat, valuit, id valuit, 348 ut peccatum haereat non in eo qui monuerit, sed in eo qui non 349 obtemperarit. 350

Quid? Lituus iste vester, quod clarissumum est insigne auguratus, 351 unde vobis est traditus? Nempe eo Romulus regiones direxìt tum, cum 352 urbem condidit. Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a 353 summo inflexu bacillum, quod ab eius litui, quo canitur, similitudine 354 nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio 355 eaque defiagravisset, inventus est integer. Quid? 356 Multis annis post Romulum, Prisco regnante Tarquinio, quis veterum 357 scriptorum non loquitur quae sit ab Atto Navio per lituum regionum 358 facta discriptio? Qui cum propter paupertatem sues puer pasceret, una 359 ex iis amissa, vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum, 360 quae maxima esset in vinea; itaque, sue inventa, ad meridiem spectans 361 in vinea media dicitur constitisse, cumque in quattuor partis vineam 362 divisisset trisque partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat 363 reliqua, in regiones distributa, mirabili magnitudine uvam, ut scriptum 364 videmus, invenit. Qua re celebrata, cum vicini omnes ad eum de rebus 365 suis referrent, erat in magno nomine et gloria. 366 Ex quo factum est, ut eum ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum 367 temptaret scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id 368 possetne fieri, consuluit. Ille augurio acto posse respondit. 369 Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem novacula posse praecidi; tum 370 Attum iussisse experiri. Ita cotem in comitium allatam inspectante et 371 rege et populo novacula esse discissam. Ex eo evenit ut et Tarquinius 372 augure Atto Navio uteretur et populus de suis rebus ad eum referret. 373 Cotem autem illam et novaculam defossam in comitio supraque impositum 374 puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus annales, fiera haec esse 375 dicamus, quidvis denique potius quam deos res humanas curare fateamur; 376 quid quod scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et 377 haruspicum comprobat disciplinam? Qui cum tabernaculum vitio cepisset 378 inprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia 379 consulibus rogandis habuit. Nota res est et a te ipso mandata 380 monumentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem 381 confessione errati sui comprobavit, et haruspicum disciplinae magna 382 accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti 383 negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse. 384

Iis igitur adsentior, qui duo genera 385 divinationum esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, 386 quod arte careret. Est enim ars in iis, qui novas res coniectura 387 persequuntur, veteres observatione didicerunt. Carent autem arte ii qui 388 non ratione aut coniectura observatis ac notatis signis, sed 389 concitatione quadam animi aut soluto liberoque motu futura 390 praesentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non numquam 391 vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut Epimenides Cres, ut 392 Sibylla Erythrea. Cuius generis oracla etiam habenda sunt, non ea quae 393 aequatis sortibus ducuntur, sed illa quae instinctu divino adflatuque 394 funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si et auctoritatem habet 395 vetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus; quae 396 tamen ductae ut in rem apte cadant fieri credo posse divinitus. Quorum 397 omnium interpretes, ut grammatici poetarum, proxime ad eorum, quos 398 interpretantur, divinationem videntur accedere. 399 Quae est igitur ista calliditas, res vetustate robustas calumniando 400 velle pervertere? "Non reperio causam." Latet fortasse obscuritate 401 involuta naturae; non enim me deus ista scire, sed his tantum modo uti 402 voluit. Utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut 403 eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter portenta 404 interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus 405 multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera 406 praedixerint. Quid? qui inridetur partus hic 407 mulae nonne, quia fetus exstitit in sterilitate naturae, praedictus 408 est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus 409 Publi filius, qui bis consul et censor fuit, idemque et summus augur et 410 vir sapiens civisque praestans, nonne, ut C. Gracchus, filius eius, 411 scriptum reliquit, duobus anguibus domi comprehensis haruspices 412 convocavit? Qui cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi 413 tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius esse censuit se 414 maturam oppetere mortem quam P. Africani filia adulescentem; feminam 415 emisit, ipse paucis post diebus est mortuus. 416

Inrideamus haruspices, vanos, futtiles esse dicamus quorumque 417 disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac re comprobavit 418 contemnamus; [condemnemus] etiam Babylonem et eos qui e Caucaso caeli 419 signa servantes numeris motibus stellarum cursus persequuntur; 420 condemnemus, in quam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut impudentiae, 421 qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut ipsi dicunt, monumentis 422 comprehensa continenti et mentiri iudicemus ne saeculorum reliquorum 423 iudicium, quod de ipsis futurum sit pertimescere. 424 Age, barbari vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia mentita 425 est? quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae 426 Atheniensibu quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae 427 Corinthiis responderit, quis ignorat? Conlegit innumerabilia oracula 428 Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia 429 nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc numquam illud oraclum 430 Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum 431 omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraclorum illorum 432 veritatem esse experta. "Idem iam diu non 433 facit." Ut igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum veritas 434 excellit, sic tum, nisi summa veritate, in tanta gloria non fuisset. 435 Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae divino adflatu 436 concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse 437 amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. Sed ut vis 438 acciderit (magna enim quaestio est), modo maneat id quod negari non 439 potest nisi omnem historiam perverterimus: multis saeclis verax fuisse 440 id oraculum. 441

Sed omittamus oracula, veniamus ad 442 somnia. De quibus disputans Chrysippus, multis et minutis somniis 443 configendis, facit idem quod Antipater, ea conquirens quae, Antiphontis 444 interpretatione esplicata, declarant illa quidem acumen interpretis, 445 sed exemplis grandioribus decuit uti. Dionysi mater, eius qui 446 Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum est, et doctum 447 hominem et diligentem et aequalem temporum illorum, cum praegnans hunc 448 ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. 449 Huic interpretes portentorum, qui Galeotae tum in Sicilia nominabantur, 450 responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum 451 Graeciae diuturna cum fortuna fore. Num te ad fabulas revoco vel nostrorum vel Graecorum poetarum? Narrat enim et apud Ennium Vestalis illa: 452

"Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen, 453 talia tum memorat lacrimans, exterrita somno. 454 Eurydica prognata, pater quam noster amavit, 455 vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. 456 Nam me visus homo pulcher per amoena salicta 457 et ripas raptare locosque novos. Ita sola 458 postilla, germana soror, errare videbar 459 tardaque vestigare et quaerere te, neque posse 460 corde capessere: semita nulla pedem stabilitat. 461

Exim compellare pater me voce videtur 462 his verbis: O gnata, tibi sunt ante gerendae 463 aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet. 464 Haec ecfatus pater, germana, repente recessit 465 nec sese dedit in conspectum corde cupitus, 466 quamquam multa manus ad caeli caerula templa 467 tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. 468 Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit." 469

Haec, etiamsi ficta sunt a poeta, non 470 absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud 471 commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia 472

"mater gravida parere se ardentem facem 473 visa est in somnis Hecuba; quo facto pater 474 rex ipse Priamus somnio, mentis metu 475 perculsus, curis sumptus suspirantibus, 476 exsacrificabat hostiis balantibus. 477 Tum coniecturam postulat pacem petens, 478 ut se edoceret obsecrans Apollinem 479 quo sese vertant tantae sortes somnium. 480 Ibi ex oraclo voce divina edidit 481 Apollo: puerum, primus Priamo qui foret 482 postilla natus, temperaret tollere: 483 eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo." 484

Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque 485 adiungatur etiam Aeneae somnium, quod nimirum in Fabi Pictoris Graecis 486 annalibus eius modi est, ut omnia quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi 487 acciderunt, ea fuerint quae ei secundum quietem visa sunt. 488

Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquini somnium, de quo in Bruto Acci loquitur ipse? 489

"Quoniam quieti corpus nocturno impetu 490 dedi, sopore placans artus languidos, 491 visust in somnis pastor ad me appellere 492 pecus lanigerum eximia pulchritudine; 493 duos consanguineos arietes inde eligi 494 praeclarioremque alterum immolare me; 495 deinde eius germanum cornibus conitier, 496 in me arietare, eoque ictu me ad casum dari; 497 exim prostratum terra, graviter saucium, 498 resupinum in caelo contueri maxumum ac 499 mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum 500 radiatum solis liquier cursu novo." 501

Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta videamus: 502

"Rex, quae in vita usurpant homines, cogitant curant vident, 503 quaeque agunt vigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt, 504 minus mirandum est; sed in re tanta haud temere visa se offerunt. 505 Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, 506 is sapientia munitum pectus egregium gerat 507 teque regno expellat; nam id, quod de sole ostentum est tibi, 508 populo commutationem rerum portendit fore 509 perpropinquam. Haec bene verruncent populo! Nam quod ad dexteram 510 cepit cursum ab laeva signum praepotens, pulcherrume 511 auguratum est rem Romanam publicam summam fore." 512

Age nunc ad externa redeamus. Matrem 513 Phalaridis scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et 514 discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae 515 ipsa domi consecravisset; ex iis Mercurium e patera, quam dextera manu 516 teneret, sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, 517 refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine redundaret. Quod 518 matris somnium immanis filii crudelitas comprobavit. Quid ego, quae 519 magi Cyro illi principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis fibris 520 proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum 521 scribit frustra adpetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur 522 et abiret; ei magos dixisse, quod genus sapientium et doctorum 523 habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum 524 regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam ad septuagesimum 525 pervenit, cum quadraginta natus annos regnare coepisset. 526

Est profecto quiddam etiam in barbaris 527 gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens 528 Cafianus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, "O praeclarum 529 discessum," inquit, "e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore 530 cremato, in lucem animus excesserit! " Cumque Alexander eum rogaret, si 531 quid vellet, ut diceret, " Optume, " inquit; " propediem te videbo. " 532 Quod ita contigit; nam Babylone paucis post diebus Alexander est 533 mortuus. Discedo parumper a somniis, ad quae mox revertar. Qua nocte 534 templum Ephesiae Dianae deflagravit, eadem, constat ex Olympiade natum 535 esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem 536 ac perniciem Asiae proxuma nocte natam. 537

Haec de Indis et magis; redeamus ad 538 somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum columnam auream, quae esset in 539 fano Iunonis Laciniae, auferre vellet dubitaretque utrum ea solida 540 esset an extrinsecus inaurata, perterebravisse, cumque solidam 541 invenisset, statuisse tollere. Ei secundum quietem visam esse Iunonem 542 praedicere ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam ut eum 543 quoque oculum, quo bene videret, amitteret; idque ab homine acuto non 544 esso neglectum; itaque ex eo auro, quod exterebratum esset, buculam 545 curasse faciendam et eam in summa columna conlocavisse. 546 Hoc item in Sileni, quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is 547 autem diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum 548 cepisset Saguntum, visum esse in somnis a Iove in deorum concilium 549 vocari; quo cum venisset, Iovem imperavisse, ut Italiae bellum 550 inferret, ducemque ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum 551 exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum praecepisse ne 552 respiceret; illum autem id diutius facere non potuisse elatumque 553 cupiditate respexisse; tum visam beluam vastam et immanem 554 circumplicatam serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, 555 virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse de deo quodnam 556 illud esset tale monstrum, et deum respondisse vastitatem esse Italiae 557 praecepisseque ut pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret ne 558 laboraret. Apud Agathoclem scriptum in 559 historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, 560 visum esse audire vocem se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is 561 dies inluxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et 562 Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, improviso 563 eos in castra inrupisse Hamilcaremque ab iis vivum esse sublatum: ita 564 res somnium comprobavit. Plena exemplorum est historia, tum referta 565 vita communis. At vero P. Decius ille Quinti 566 filius, qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum M. 567 Valerio A. Cornelio, consulibus, a Samnitibusque premeretur noster 568 exercitus, cum pericula proeliorum iniret audacius monereturque, ut 569 cautior esset, dixit, quod exstat in annalibus, sibi in somnis visum 570 esse, cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxuma gloria. Et 571 tum quidem incolumis exercitum obsidione liberavit; post triennium 572 autem, cum consul esset, devovit se et in aciem Latinorum inrupit 573 armatus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini. Cuius mors ita 574 gloriosa fuit, ut eandem concupisceret filius. 575

Sed, veniamus nunc, si placet, ad 576 somnia philosophorum. Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia 577 publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post tertium die esse 578 moriendum; vidisse se in somnis pulchritudine eximia feminam, quae se 579 nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi versum: 580

quod, ut est dictum, sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus (qui 581 vir et quantus!) in ea militia qua cum Cyro minor perfunctus est sua 582 scribit somnia, quorum eventus mirabile exstiterunt. 583 Mentiri Xenophontem an delirare dicemus? Quid, singolari vir ingenio 584 Aristoteles et paene divino ipsene errat an alios vult errare, cum 585 scribit Eudemum Cyprium familiarem suum, iter in Macedoniam facientem 586 Pheras venis se, quae erat urbs in Thessalia tum admodum nobilis, ab 587 Alexandro autem tyranno crudeli dominatu tenebatur; in igitur oppido 588 ita graviter aegrum Eudemum fuisse, ut omne medici diffiderent; ei 589 visum in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi 590 convalesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum 591 autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita quidem 592 prima statim scribit Aristoteles consecuta: et convaluisse Eudemum et 593 ab uxoris fratribus interfectum tyrannum; quinto autem anno exeunte, 594 cum esset spes ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse 595 rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex quo ita illud 596 somnium esse interpretatum, ut, cum animus Eudemi e corpore excesserit, 597 tum domum revertisse videatur. Adiungamus 598 philosophis doctissimum hominem, poëtam quidem divinum, Sophoclem; qui, 599 cum aede Herculis patera aurea gravis subrepta esset, in somni vidit 600 ipsum deum dicentem qui id fecisset. Quod semel ille iterumque 601 neglexit. Ubi idem saepius, ascendit in Ariu pagum, detulit rem; 602 Areopagitae comprehendi iubent eum, qui a Sophocle erat nominatus; is 603 quaestione adhibita confessus est pateramque rettulit. Quo facto fanum 604 illud Indicis Herculis nominatum est. 605

Sed quid ego Graecorum? Nescio quo 606 modo me magis nostra delectant. Omnes hoc historici, Fabii, Gellii, se 607 proxume Coelius: cum bello Latino ludi votivi maxumi primum fierent, 608 civitas ad arma repente est excitata, itaque ludis intermissis 609 instaurativi constituti sunt. Qui ante quam fierent, cumque iam populus 610 consedisset, servus per circum cum virgis caederetur, furcam ferens 611 ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire qui 612 diceret praesulem sibi non placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse 613 eum senatui nuntiare; illum non esse ausum. Iterum esse idem iussum et 614 monitum, ne vim suam experiri vellet; ne tu quidem esse ausum. Exin 615 filium eius esse mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. 616 Tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de 617 sententia lecticula in curiam esse delatum, cumque senatui somnium 618 enarravisset, pedibus suis salvum domum revertisse. Itaque somnio 619 comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos memoriae proditum 620 est. Gaius vero Gracchus multi dixit, ut 621 scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis quaesturam petenti 622 Tiberium fratrem visum esse dicere, quam vellet cunctaretur, tamen 623 eodem sibi leto, quo ipse interesse esse pereundum. Hoc, ante quam 624 tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse scribit Coelius 625 et dixisse multis. Quo somnio quid inveniri potest certius? 626

Quid? illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a 627 Stoicis, quis tandem potest contemnere? Unum de Simonide: qui, cum 628 ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque 629 in animo nave conscendere, moneri visus est, ne id faceret, ab eo quem 630 sepultura adfecerat; si navigavisset, eum naufragio esse periturum; 631 itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent. 632 Alterum ita traditum clarum admodum somnium: cum duo quidam Arcades 633 familiares iter una facerent et Megaram venissent, alterum ad cauponem 634 devertisse, ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia 635 nocte visum esse in somnis ei qui erat in hospitio illum alterum orare 636 ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur; eum primo, 637 perterritum somnio, surrexisse; dein, cum se conlegisset idque visum pro 638 nihilo habendum esse duxisset, recubuisse; tum ei dormienti eundem 639 illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem 640 suam ne inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum a caupone 641 esse coniectum et supra stercus iniectum; petere, ut mane ad portam 642 adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio 643 commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid 644 esset in plaustro; illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse, 645 cauponem re patefacta, poenas dedisse. Quid hoc somnio dici potest 646 divinius? 647

Sed quid aut plura aut vetera 648 quaerimus? Saepe tibi meum narravi, saepe ex te audivi tuum somnium: 649 me, cum Asiae pro consule praeessem, vidisse in quiete, cum tu, equo 650 advectus ad quandam magni fluminis ripam, provectus subito atque 651 delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore 652 perterritum; tum te repente laetum exstitisse eodemque equo adversam 653 ascendisse ripam, nosque inter nos esse complexos. Facilis coniectura 654 huius somnii, mihique a peritis in Asia praedictum est fore eos eventus 655 rerum qui acciderunt. Venio nunc ad tuum. 656 Audivi equidem ex te ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, 657 cum in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in villa quadam 658 campi Atinatis maneres magnamque partem noctis vigilasses, ad lucem 659 denique arte [te] et graviter dormitare coepisse; itaque, quamquam iter 660 instaret, tamen silentium fieri iussisse [se] neque esse passum te 661 excitari; cum autem experrectus esses hora secunda fere, te sibi 662 somnium narravisse: visum tibi esse, cum in locis solis maestus errares, 663 Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te quid tristis esses, 664 cumque te tu patria vi pulsum esse dixisses, prehendisse eum dextram 665 tuam et bono animo te iussisse esse lictorique proxumo tradidisse ut te 666 in monumentum suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore. Tum 667 et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi celerem et gloriosum 668 paratum, et te ipsum visum somnio delectari. Nam illud mihi ipsi 669 celeriter nuntiatum est, ut audivisses in monumento Mari de tuo reditu 670 magnificentissumum illud senatus consultum esse factum, referente 671 optumo et clarissumo viro consule, idque frequentissimo theatro 672 incredibili clamore et plausu comprobatum, dixisse te nihil illo 673 Atinati somnio fieri posse divinius. 674

"At multa falsa," Immo obscura 675 fortasse nobis. Sed sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? Quae 676 quidem multo plura evenirent, si ad quietem integrì iremus. Nunc onusti 677 cibo et vino perturbata et confusa cernimus. Vide quid Socrates in 678 Platonis Politia loquatur. Dicit enim cum dormientibus ea pars animi 679 quae mentis et rationis sit particeps sopita langueat, illa autem in 680 qua feritas quaedam sit atque agrestis immanitas cum sit immoderato 681 obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno immoderateque 682 iactari. "Itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac ratione vacua, ut 683 aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel nomine 684 vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare aliquem et impie cruentari 685 multaque facere impure atque taetre cum temeritate et impudentia. 686 At qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit ea 687 parte animi quae mentis et consilii est agitàta et erecta saturataque 688 bonarum cogitationum epulis, eaque parte animi quae voluptate alitur 689 nec inopia eneeta nec satietate adfluenti (quorum utrumque 690 praestringere aciem mentis solet, sive deest naturae quippiam, sive 691 abundat atque adfluit), illa etiam tertia parte animi, in qua irarum 692 exsistit ardor, sedata atque restincta, tum eveniet, duabus animi 693 temerariis partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis 694 eluceat et se vegetam ad somniandum acremque praebeat: tum ei visa 695 quietis occurrent tranquilla atque veracia." Haec verba ipsa Platonis 696 expressi. 697

Epicurum igitur audiemus potius? Namque 698 Carneades concertationis studio modo ait hoc, modo illud; at ille quod 699 sentit: sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum. Hunc ergo 700 antepones Platoni et Socrati? Qui ut rationem non redderent, 701 auctoritate tamen hos minutos philosophos vincerent. Iubet igitur Plato 702 sic ad somnum proficisci corporibus adfectis, ut nihil sit, quod 703 errorem animis perturbationemque adferat. Ex quo etiam Pythagoreis 704 interdictum putatur, ne faba vescerentur, quod habet infiationem magnam 705 is cibus tranquillitati mentis quaerenti vera contrariam. 706 Cum ergo est somno sevocatus animus a societate et a contagione 707 corporis, tum meminit praeteritorum, praesentia cernit, futura 708 providet; iacet enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et vivit 709 animus. Quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore 710 excesserit. Itaque adpropinquante morte multo est divinior. Nam et id 711 ipsum vident, qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti, instare 712 mortem; itaque iis occurrunt plerumque imagines mortuorum, tumque vel 713 maxume laudi student, eosque, qui secus quam decuit vixerunt, 714 peccatorum suorum tum maxume paenitet. Divinare 715 autem morientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod adfert, 716 Rhodium quendam morientem sex aequales nominasse et dixisse, qui primus 717 eorum, qui secundus, qui deinde deinceps moriturus esset. Sed tribus 718 modis censet deorum adpulsu homines somniare: uno, quod provideat 719 animus ipse per sese, quippe qui deorum cognatione teneatur; altero, 720 quod plenus aer sit immortalium animorum, in quibus tamquam insignitae 721 notae veritatis appareant; tertio, quod ipsi di cum dormientibus 722 conloquantur. ldque, ut modo dixi, facilius evenit adpropinquante 723 morte, ut animi futura augurentur. Ex quo et illud est Calliani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat. 724

Neque enim illud verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res nulla esset omnino: 725

"praesagibat animus frustra me ire, cum exirem domo." 726

Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire 727 volunt, et sagaces dicti canes. Is igitur qui ante sagit quam oblata 728 res est, dicitur praesagire, id est futura ante sentire. 729

Inest igitur in animis praesagatio 730 extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius, 731 furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu 732 concitatur: 733

H, "Sed quid oculis rabere visa es derepente ardentibus? 734 ubi illa paululo ante sapiens virginalis modestia?" 735 "Mater, optumatum multo mulier melior mulierum, 736 missa sum superstitiosis hariolationibus, 737 meque Apollo fatis fandis dementem invitam ciet. 738 Virgines vereor aequalis; patris mei meum factum pudet, 739 optumi viri; mea mater, tui me miseret; mei piget. 740 Optumam progeniem Priamo peperisti extra me: hoc dolet: men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi!" 741

O poema tenerum et moratum atque molle! Sed hoc minus ad rem; illud, quod volumus, expressum est, ut vaticinari furor vera soleat: 742

"Adest, adest fax obvoluta sanguine atque incendio. 743 multos annos latuit; cives, ferte opem et restinguite!" 744

Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra loquitur. 745

"lamque mari magno classis cita 746 texitur; exitium examen rapit; 747 adveniet, fera velivolantibus 748 navibus complebit manus litora." 749

Tragoedias loqui videor et fabulas. 750 At ex te ipso non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis audivi: 751 Coponium ad te venisse Dyrrachium, cum praetorio imperio classi 752 Rhodiae praeesset, cum primo bominem prudentem atque doctum, eumque 753 dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum madefactum 754 iri minus xxx diebus Graeciam sanguine, rapinas Dyrrachii et 755 conscensionem in naves cum fuga fugientibusque miserabilem respectum 756 incendiorum fore; sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum 757 itionem dari. Tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem 758 et M. Catonem, qui tum ibi erant, doctos homines, vehementer esse 759 perterritos. Paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga venisse Labienum; 760 qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi 761 esse confecta. Nam et ex horreis direptum 762 effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves 763 subito perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum respicientes 764 flagrantis onerarias, quas incenderant milites quia sequi noluerant, 765 videbatis; postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse 766 sensistis. 767

Exposui quam brevissime potui somnii et 768 furoris oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum generum una 769 ratio est, qua Cratippus noster uti solet, animos hominum quadam ex 770 parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse 771 extra divinum animum, humanus unde ducatur), humani autem animi eam 772 partem, quae sensum, quae motum, quae adpetitum habeat, non esse ab 773 actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque 774 intellegentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum plurimum absit a 775 corpore. Itaque expositis exemplis verarum 776 vaticinationum et somniorum Cratippus solet rationem concludere hoc 777 modo: "Si sine oculis non potest exstare officium et munus oculorum, 778 possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita 779 est usus oculis, ut vera cerneret, is habet sensum oculorum vera 780 cernentium. Item igitur, si sine divinatione non potest et officium et 781 munus divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem habeat, 782 errare aliquando nec vera cernere, satis est ad confirmandam 783 divinationem semel aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito 784 cecidisse videatur. Sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur 785 divinationem confitendum est." 786

Quae vero aut coniectura explicantur 787 aut eventis animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut supra 788 dixi, non naturale, sed artificiosa dicuntur; in quo haruspices, 789 augures coniectoresque numerantur. Haec inprobantur a Peripateticis, a 790 Stoicis defenduntur. Quorum alia sunt posata in monumentis et 791 disciplina, quod Etruscorum declarant, et haruspicini et fulgurales et 792 rituales libri, vestri etiam augurales; alia autem subito ex tempore 793 coniectura explicantur, ut apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero 794 belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae scriptum historia 795 videmus, quod te inspectante factum est, ut, cum ille in agro Nolano 796 immolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum 797 quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum 798 educeret; id cum Sulla fecisset, tum ante oppidum Nolam florentissuma 799 Samnitium castra cepit. Facta coniectura 800 etiam in Dionysio est, paulo ante quam regnare coepit; qui cum per 801 agrum Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flumen, submersus 802 equus voraginibus non exstitit; quem cum maxima contentione non 803 potuisset extrahere, discessit, ut ait Philistus, aegre ferens. Cum 804 autem aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinnitum 805 respexitque et equum alacrem laetus adspexit, cuius in iuba examen apium 806 consederat. Quod ostentum babuit hanc vim, ut Dionysius paucis post 807 diebus regnare coeperit. 808

Quid? Lacedaemoniis paulo ante 809 Leuctricam calamitatem quae significatio facta est, cum in Herculis 810 fano arma sonuerunt Herculisque simulacrum multo sudore manavit! At 811 eodem tempore Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae 812 clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque, quae fixa in 813 parietibus fuerant, ea sunt humi inventa. Cumque eodem tempore apud 814 Lebadiam Trophonio res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic 815 adsidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum augures dixisse 816 Boeotios Thebanorum esse victoriam, propterea quod avis illa victa 817 siliere soleret, canere, si vicisset. 818 Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae 819 calamitas denuntiabatur. Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum 820 clarissumus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite corona 821 subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, stellaeque aureae quae 822 Delphis erant a Lacedaemoniis positae post navalem illam victoriam 823 Lysandri qua Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et 824 Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur, - eorum 825 insignia deorum, stellae aureae, quas dixi, Delphis positae, paulo ante 826 Leuctricam pugnam deciderunt neque repertae sunt. Maximum 827 vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab love 828 Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique [vas] illud in 829 quo inerant sortes collocavissent, simia, quam rex Molossorum in 830 deliciis habebat, et sortes ipsas et cetera quae erant ad sortem parata 831 disturbavit et aliud alio dissupavit, Tum ea, quae praeposita erat 832 oraclo, sacerdos dixisse dicitur de salute Lacedaemoniis esse, non de 833 victoria cogitandum. 834

Quid? Bello Punico secundo nonne C. 835 Flaminius, consul iterum, neglexit signa rerum futurarum magna cum 836 clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum Arretium versus castra 837 movisset et contra Hannibalem legiones duceret, et ipse et equus eius 838 ante signum lovis Statoris sine causa repente concidit nec eam rem 839 habuit religioni, obiecto signo, ut peritis videbatur, ne committeret 840 proelium. Idem, cum tripudio auspicaretur, pullarius diem proelii 841 committendi differebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit, si ne postea 842 quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret. Cum ille quiescendum 843 respondisset, Flaminius: "Praeclara vero auspicia, si esurientibus 844 pullis res geri poterit, saturis nihil geretur!" Itaque signa convelli 845 et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer primi hastati signum non 846 posset movere loco, nec quicquam proficeretur plures cum accederent, 847 Flaminius re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis 848 concisus exercitus atque ipse interfectus est. 849 Magnum illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso, cum hoc 850 calamitosum proelium fìeret, tantos terrae motus in Liguribus, Gallia 851 compluribusque insulis totaque in Italia factos esse, ut multa oppida 852 conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desiderint 853 fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare 854 influxerit. 855

Fiunt certae divinationum coniecturae a peritis. Midae illi 856 Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana 857 congesserunt. Divitissumum fore praedictum est; quod evenit. At Platoni 858 cum in cunis parvulo dormienti apes in labellis consedissent, 859 responsum est singolari illum suavitate orationis fore: ita futura 860 eloquente provisa in infante est. Quid? 861 amores ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium 862 totum mentiebatur? Qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, 863 qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix 864 animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. Quo 865 aspectu exterrita clamorem sustulit. Pater autem Rosci ad haruspices 866 rettulit, qui responderunt nihil illo pucro clarius, nihil nobilius 867 fore. Atque hanc speciem Pasiteles caelavit argento et noster expressit 868 Archias versibus. 869 Quid igitur expectamus? An dum in foro nobiscum 870 di immortales, dum in viis versentur, dum domi? Qui quidem ipsi se 871 nobis non offerunt, vim autem suam longe lateque diffundunt, quam tum 872 terrae cavernis includunt, tum hominum naturis implicant. Nam terrae vis 873 Pythiam Delphis incitabat, naturae Sibyllam. Quid enim? Non videmus 874 quam sint varia terrarum genera? Ex quibus et mortifera quaedam pars 875 est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia quae vidimus, et 876 sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae quae acuta 877 ingenia gignant, aliae quae retusa: quac omnia fiunt et ex caeli 878 varietate et ex disparili adspiratione terrarum. 879 880 Fit etiam saepe specie quadam, saepe vocum gravitate et cantibus, ut 881 pellantur animi vehementius, saepe etiam cura et timore, qualis est 882 illa 883

"flexanima tamquam lymphata aut Bacchi sacris 884 commota in tumulis Teucrum commemorans suum." 885

Atque etiam illa concitatio declarat vini in animis esse 886 divinam. Negat enim sine furore Democritus quemquam poetam magnum esse 887 posse, quod idem dicit Plato. Quem, si placet, appellet furorem, dum 888 modo is furor ita laudetur ut in Phaedro [Platonis] laudatus est. Quid? 889 Vestra oratio in causis, quid? ipsa actio potest esse vehemens et 890 gravis et copiosa, nisi est animus ipse commotior? Equidem etiam in te 891 saepe vidi et, ut ad leviora veniamus, in Aesopo, familiari tuo, tantum 892 ardorem vultuum atque motuum, ut eum vis quaedam abstraxisse a sensu 893 mentis videretur. 894 Obiciuntur etiam 895 saepe formae, quae reapse nullae sunt; speciem autem offerunt; quod 896 contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis 897 Delphici nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt ex oraclo ecfatam 898 esse Pythiam: 899

Ex quo factum ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus. 900

Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio furerent 901 et melancholici dicerentur, censebat habere aliquid in animis 902 praesagiens atque divinum. Ego autem haud scio an nec cardiacis 903 tribuendum hoc sit nec phreneticis; animi enim integri, non vitiosi est 904 corporis divinatio. 905

Quam quidem esse re vera hac Stoicorum 906 ratione concluditur: 'Si sunt di neque ante declarant hominibus quae 907 futura sint, aut non diligunt homines, aut quid eventurum sit ignorant, 908 aut existumant nihil interesse hominum scire quid sit futurum, aut non 909 censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus quae sunt 910 futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt. At neque non 911 diligunt nos (sunt enim benefici generique hominum amici), neque 912 ignorant ea quae ab ipsis constituta et designata sunt, neque nostra 913 nihil interest scire ea quae eventura sint (erimus enim cautiores, si 914 sciemus), neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim 915 beneficentia praestantius), neque non possunt futura praenoscere. 916 Non igitur sunt di nec significant futura. Sunt autem di; significant 917 ergo. Et non, si significant, nullas vias dant nobis ad significationis 918 scientiam (frustra enim significarent); nec, si dant vias, non est 919 divinatio: est igitur divinatio." 920

Hac ratione et Chrysippus et 921 Diogenes et Antipater utitur. Quid est igitur cur dubitandum sit quin 922 sint ea, quae disputavi, verissuma, si ratio mecum facit, si eventa, si 923 populi, si nationes, si Graeci, si barbari, si maiores etiam nostri, si 924 denique hoc semper ita putatum est, si summi phdosophi, si poëtae, si 925 sapientissumi viri, qui res publicas constituerunt, qui urbes 926 condiderunt? An dum bestiae loquantur exspectamus, hominum consentiente 927 auctoritate contenti non sumus? Nec vero 928 quicquam aliud adfertur cur ea quae dico divinandi genera nulla sint, 929 nisi quod difficile dictu videtur quae cuiusque divinationis ratio, 930 quae causa sit. Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in 931 bonis extis dirimat tempus et proferat diem? Quid augur, cur a dextra 932 corvus, a sinistra cornix faciat ratum? Quid astrologus, cur stella 933 Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, 934 Saturni Martisve contraria? Cur autem deus dormientes nos moneat, 935 vigilantes neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra furens 936 futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat? 937 Cur fiat quidque, quaeris. Recte omnino; sed non nunc id agitur; fiat 938 necne fiat, id quaeritur: ut si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum 939 ad se adliciat et adtrahat, rationem cur id fiat adferre nequeam, fieri 940 omnino neges. Quod idem facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et 941 audimus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante philosophiam 942 patefactam, quae nuper inventa est, hac de re communis vita dubitavit, 943 et, posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit, 944 in quo modo esset auctoritas. Dixi de 945 Pythagora, de Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter 946 Xenophanem neminem, adiunxi veterem Academiam, Peripateticos, Stoicos; 947 unus dissentit Epicurus. Quid vero hoc turpius, quam quod idem nullam 948 censet gratuitam esse virtutem? 949

Quis est autem, quem non moveat clarissumis monumentis testata 950 consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe 951 optumum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, - auspiciorum, credo, 952 scientia, non locorum. Amphilochus et 953 Mopsus Argivorum reges fuerunt, sed iidem augures, iique urbis in ora 954 marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque etiam ante hos Amphiaraus 955 et Tiresias non humiles et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium 956 est, 957

sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis admoniti futura 958 dicebant; quorum de altero etiam apud inferos Homerus ait solum sapere, 959 ceteros umbrarum vagari modo; Amphiaraum autem sic bonoravit fama 960 Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab eius solo, in quo est humatus, 961 oracla peterentur. Quid? Asiae rex Priamus 962 nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes habebat, 963 alterum auguriis, alteram mentis incitatione et permotione divina? Quo 964 in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos, apud maiores 965 nostros fuisse scriptum videmus. Quid? Polyidum Corinthium nonne 966 Homerus et aliis multa et filio ad Troiam proficiscenti mortem 967 praedixisse commemorat? Omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, 968 iidem auguria tenebant; ut enim sapere sic divinare regale ducebant: 969 [ut] testis est nostra civitas, in qua et reges augures et postea 970 privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate 971 rexerunt. 972

Eaque divinationum ratio ne in 973 barbaris quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia Druidae 974 sunt, e quibus ipse Divitiacum Haeduum hospitem tuum laudatoremque 975 cognovi, qui et naturae rationem, quam fisiologi/an Graeci appellant, 976 notam esse sibi profitebatur, et partim auguriis, partim coniectura, 977 quae essent futura dicebat, et in Persis augurantur et divinant magi, 978 qui congregantur in fano commentando causa atque inter se conloquendi, 979 quod etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis; 980 nec quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante magorum 981 disciplinam scientiamque perceperit. Licet autem videre et genera 982 quaedam et nationes huic scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua 983 in urbe excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso 984 familias duas certas habet, lamidarum unam, alteram Clutidarum, 985 haruspicinae nobilitate praestantes. In Syria Chaldaei cognitione 986 astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt. Etruria 987 autem de caelo tacta scientissume animadvertit, eademque interpretatur 988 quid quibusque ostendatur monstris atque portentis. Quocirca bene apud 989 maiores nostros senatus, tum cum florebat imperium, decrevit ut de 990 principum filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam 991 traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum a religionis 992 auctoritate abduceretur ad mercedem atque quaestum. Phryges autem et 993 Pisidae et Cilices et Arabum natio avium significationibus plurimum 994 obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus. 995

Ac mihi quidem videntur e locis 996 quoque ipsis, qui a quibusque incolebantur, divinationum opportunitates 997 esse ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium 998 aequoribus habitantes, cum ex terra nihil emineret quod contemplationi 999 caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt; 1000 Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias 1001 immolabant, extorum cognitioni se maxume dediderunt, quodque propter 1002 aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem 1003 causam multa invisitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, 1004 quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, ostentorum 1005 exercitatissumi interpretes exstiterunt. Quorum quidem vim, ut tu soles 1006 dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim 1007 ostendunt, portendunt, monstrant, praedicunt, ostenta, portenta, 1008 monstra, prodigia dicuntur. Arabes autem et 1009 Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxume utuntur, campos et 1010 montes hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium et 1011 volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae 1012 Umbriae. Tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod 1013 agros uberrumos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter 1014 fecundidatem fingi gignique possunt, in ostentis animadvertendis 1015 diligentes fuerunt. 1016

Quis vero non videt in optuma quaque 1017 re publica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? 1018 Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione 1019 divina? Neque solum in pace, sed in bello multo etiam magis, quo maius 1020 erat certamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil in bello 1021 sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi [habent auspicia]; externa 1022 videamus. Namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis 1023 divinos quosdam sacerdotes, quos ma/nteij vocant, adhibuerunt, et 1024 Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt, itemque senibus 1025 (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse voluerunt, 1026 iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone 1027 aut a Dodona petebant; Lycurgus quidem, qui 1028 Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges suas auctoritate 1029 Apollinis Delphici confirma, vit; quas cum vellet Lysander commutare, 1030 eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant 1031 Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis, in Pasiphaae fano, quod 1032 est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera 1033 quietis oracla ducebant. 1034 Ad nostra iam 1035 redeo. Quotiens senatus decemviros ad libros ire iussit! Quantis in 1036 rebus quamque saepe responsis haruspicum paruit! nam et cum duo visi 1037 soles essent, et cum tres lunae, et cum faces, et cum sol nocte visus 1038 esset, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum 1039 esset atque in eo animadversi globi. Delata etiam ad senatum labes 1040 agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desidisset 1041 Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset. Quibus portentis 1042 magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur, 1043 inque his omnibus responsa haruspicum cum Sibyllae versibus 1044 congruebant. Quid cum Cumis Apollo sudavit, 1045 Capuae Victoria? Quid, ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum 1046 fuit? Quid cum fluvius Atratus sanguine fluxit? Quid quod saepe 1047 lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis 1048 imber effluxit? Quid cum in Capitolio ictus Centaurus - caelo est, in 1049 Aventino portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Poflucis Romaeque 1050 Pietatis? Nonne et haruspices ea responderunt, quae evenerunt, et in 1051 Sibyllae libris eaedem repertae praedictiones sunt? 1052

Caeciliae Q. filiae somnio modo 1053 Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod 1054 quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice ad verbum cum re 1055 convenisse, tum insolenter, credo ab Epicureo aliquo inductus, disputat 1056 somniis credi non oportere. Idem contra ostenta nibil disputat 1057 exponitque initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et 1058 sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto auditas esse 1059 voces, quae pericula belli nuntiarent, et Lanuvii clipeos, quod 1060 haruspicibus tristissumum visum esset, a muribus esse derosos. 1061 Quid quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus 1062 praeter modum crevisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem 1063 perfugisse, eumque dixisse ex fatis, quae Veientes scripta haberent, 1064 Veios capi non posse, dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus 1065 lapsu et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo Romano; sin 1066 autem ita esset eductus, ut ad mare pervenire non posset, tum salutare 1067 nostris fore? Ex quo illa mirabilis a maioribus Albanae aquae facta 1068 deductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos ad senatum 1069 misissent, tum ex iis quidam dixisse dicitur non omnia illum transfugam 1070 ausum esse senatui dicere: in isdem enim fatis scriptum Veientes 1071 habere fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem sexennio post 1072 Veios captos factum esse videmus. 1073

Saepe etiam et in proeliis Fauni 1074 auditi et in rebus turbidis veridicae voces ex occulto missae esse 1075 dicuntur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed maxuma. Nam non 1076 multo ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palati 1077 radice in novam viam devexus est, ut muri et portae reficerentur; 1078 futurum esse, nisi provisum esset, ut Roma caperetur. Quod neglectum 1079 cum caveri poterat, post acceptam illam maximam cladem expiatum est; 1080 ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus, exadversus eum locum 1081 consecrata est. Atque etiam scriptum a multis est, cum terrae motus 1082 factus esset ut sue plena procuratio fieret, vocem ab aede Iunonis ex 1083 arce exstitisse; quocirca Iunonem iram appellatam Monetam. Haec igitur 1084 et a dis significata et a nostris maioribus iudicata contemnimus? 1085

Neque solum deorum voces Pythagorei 1086 observitaverunt, sed etiam hominum, quae vocant omina. Quae maiores 1087 nostri quia valere censebant, idcirco omnibus rebus agendis "quod 1088 bonum, faustum, felix fortunatumque esset" praefabantur, rebusque 1089 divinis, quae publice fierent, ut "faverent linguis" imperabatur, inque 1090 feriis imperandis ut "litibus et iurgiis se abstinerent". Itemque in 1091 lustranda colonia ab eo qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, 1092 censor populum lustraret, bonis nominibus qui hostias ducerent 1093 eligebantur. Quod idem in dilectu consules observant, ut primus miles 1094 fiat bono nomine. Quae quidem a te scis et 1095 consule et imperatore summa cum religione esse servata. Praerogativam 1096 etiam maiores omen iustorum comitiorum esse voluerunt. 1097

Atque ego exempla ominum nota proferam. L. Paulus consul iterum, 1098 cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die 1099 domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum 1100 parva, osculans animadvertit tristiculam. "Quid est," inquit, "mea 1101 Tertia? quid tristis es?" "Mi pater," inquit, "Persa periit." Tum ille 1102 artius puellam complexus: 'Accipio," inquit, "mea filia, omen. Erat 1103 autem mortuus catellus eo nomine, L. 1104 Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, 1105 cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in 1106 quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum 1107 solebat. Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet, neque diu ulla 1108 vox exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi 1109 concederet paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: 1110 "Vero, mea puella, tibi concedo meas sedes." Quod omen res consecuta 1111 est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, cui Caecilia nupta 1112 fuerat. Haec posse contemni vel etiam rideri praeclare intellego, sed 1113 id ipsum est deos non putare, quae ab iis significantur contemnere. 1114

Quid de auguribus loquar? Tuae 1115 partes sunt, tuum, inquam, auspiciorum atrocinium debet esse. Tibi App. 1116 Claudius augur consuli nuntiavit addubitato salutis augurio bellum 1117 domesticum triste ac turbulentum fore; quod paucis post mensibus exortum 1118 paucioribus a te est diebus oppressum. Cui quidem auguri vehementer 1119 adsentior; solus enim multorum annorum memoria non decantandi augurii, 1120 sed divinandi tenuit disciplinam. Quem inridebant collegae tui eumque 1121 tum Pisidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus nulla videbatur 1122 in auguriis aut praesensio aut scientia veritatis futurae; sapienter 1123 aiebant ad opinione imperitorum esse fictas religiones. Quod longe 1124 secus est neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, ne 1125 in ipso Romulo haec calliditas esse potuit, ut ad errorem multitudinis 1126 religionis simulacra fingerent. Sed difficultas laborque discendi 1127 disertare neglegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil esse in 1128 auspiciis quam, quid sit, ediscere. Quid est illo auspicio divinius, quod apud te in Mario est? ut utar potissumum auctore te: 1129

"Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles 1130 arboris e trunco, serpentis saucia morsu, 1131 subrigit ipsa, feris transfigens unguibus anguem 1132 semianimum et varia graviter cervice micantem. 1133 Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans 1134 iam satiata animos, iam duros ulta dolores 1135 abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda 1136 seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus. 1137 Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem 1138 conspexit Marius, divini numinis augur, 1139 faustaque signa suae laudis reditusque notavit, 1140 partibus intonuit caeli pater ipse sinistris. 1141 Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen." 1142

Atque ille Romuli auguratus 1143 pastoralis, non urbanus fuit, nec fictus ad opiniones imperitorum, sed a 1144 certis acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur, ut apud 1145 Ennium est, cum fratre item augure 1146

"Curantes magna cum cura, tum cupientes 1147 regni dant operam simul auspicio augurioque. 1148 *In monte* 1149 Remus auspicio se devovet atque secundam 1150 solus avem servat; at Romulus pulcher in alto 1151 quaerit Aventino, servat genus altivolantum. 1152 Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent; 1153 omnibus cura viris uter esset induperator. 1154 Exspectant, veduti consul cum mittere signum 1155 volt, omnes avidi spectant ad carceris oras, 1156 quam mox emittat pictis e faucibus currus: 1157 sic exspectabat populus atque ore timebat 1158 rebus, utri magni victoria sit data regni. 1159 Interea sol albus recessit in infera noctis. 1160 Exin candida se radiis dedit icta foras lux, 1161 et simul ex alto longe pulcherruma praepes 1162 laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol, 1163 cedunt ce caelo ter quattuor corpora sancta 1164 avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. 1165 Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, 1166 auspicio regni stabilita scamna solumque." 1167

Sed ut, unde huc digressa est, 1168 eodem redeat oratio: si nihil queam disputare quam ob rem quidque fiat, 1169 et tantum modo fieri ea quae commemoravi doceam, parumne Epicuro 1170 Carneadive respondeam? Quid si etiam ratio exstat artificiosae 1171 praesensionis facilis, divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, 1172 quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec 1173 notata sunt observatione diuturna; adfert autem vetustas omnibus in 1174 rebus longinqua observatione incredibilem scientiam; quae potest esse 1175 etiam sine motu atque impulsu deorum, cum quid ex quoque eveniat et 1176 quid quamque rem significet crebra animadversione perspectum est. Altera 1177 divinatio est naturalis, ut ante dixi; quae physica disputandi 1178 subtditate reverenda est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis 1179 sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque 1180 omnia completa et referta sint aeterno sensu et mente divina, necesse 1181 est cognatione divinorum animorum animos humanos commoveri. Sed 1182 vigìlantes animi vitae necessitatibus serviunt diiunguntque se a 1183 societate divina vinclis corporis impediti. 1184 (Rarum est quoddam genus eorum qui se a corpore àvocent et ad 1185 divinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur). Horum sunt 1186 auguria non divini impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura 1187 praesentiunt, ut aquarum eluviones et deflagrationem futuram aliquando 1188 caeli atque terrarum; alii autem in re publica esercitati, ut de 1189 Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt. 1190 Quos prudentes possumus dicere, id est providentes, divinos nullo modo 1191 possumus, non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos 1192 convinceret ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum esset, 1193 pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam florere coepisset, in 1194 agro Milesio coemisse dicitur. Animadverterat 1195 fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus 1196 defectionem solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse 1197 fertur. 1198

Multa medici multa gubernatores, agricolae etiam multa 1199 praesentiunt, sed nullam eorum divinationem voco, ne illam quidem, qua 1200 ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta 1201 linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae motus instaret, tum 1202 cum et urbs tota corruit et e monte Taygeto extrema [montis] quasi 1203 puppis avolsa est. Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister, 1204 potius divinus habebitur quam physicus, quod, cum vidisset haustam 1205 aquam de iugi puteo, terrae motus dixit instare. 1206 Nec vero umquam animus hominis naturaliter divinat, nisi cum ita 1207 solutus est et vacuus, ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut 1208 vatibus contingit aut dormientibus. Itaque ea duo genera a Dicaearcho 1209 probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; si propterea quod ea 1210 proficiscuntur a natura, sint summa sane, modo ne sola; sin autem nihil 1211 esse in observatione putant, multa tollunt quibus vitae ratio 1212 continetur. Sed quoniam dant aliquid, idque non parvum [vaticinationes 1213 cum somniisl, nihil est quod cum his magnopere pugnemus, praesertim cum 1214 sint, qui omnino nullam divinationem probent. 1215

Ergo et ii, quorum animi spretis 1216 corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo infiammati atque 1217 incitati cernunt illa profecto quae vaticinantes pronuntiant, 1218 multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, 1219 ut ii qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur. Multos 1220 nemora silvaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum furibunda 1221 mens videt ante muto quae sint futura. Quo de genere illa sunt: 1222

"eheu videte! 1223 iudicavit inclitum iudicium inter deas tris aliquis, 1224 quo iudicio Lacedaemonia mulier, Furiarum una, adveniet." 1225

Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe praedicta sunt neque solum >solutis< verbis, sed etiam 1226

Similiter Marcius et Publicius vates 1227 cecinisse dicuntur; quo de genere Apollinis operta prolata sunt. Credo 1228 etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum, quibus inflatae mentes oracla 1229 funderent. 1230

Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis sane somniorum. 1231 Nam quae vigilantibus accidunt vatibus, eadem nobis dormientibus. 1232 Viget enim animus in somnis liber ab sensibus omnique impeditione 1233 curarum, iacente et mortuo paene corpore. Qui quia vixit ab omni 1234 aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia quae in 1235 natura rerum sunt videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus 1236 ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet. Haec somniantis est 1237 divinatio. 1238

Hic magna quaedam exoritur, neque ea 1239 naturalis, sed artificiosa somniorum [Antiphonis] interpretatio eodemque 1240 modo et oraculorum et vaticinationum: sunt enim explanatores, ut 1241 grammatici poëtarum. Nam ut aurum et argentum, aes, ferrum frustra 1242 natura divina genuisset, nisi eadem docuisset quem ad modum ad eorum 1243 venas perveniretur, nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate 1244 ulla generi bumano dedisset, nisi hearum cultus et conditiones 1245 tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi confectionis eius 1246 fabricam haberemus, sic cum omni utilitate quam di hominibus dederunt 1247 ars aliqua coniuncta est per quam illa utilitas percipi possit. Item 1248 igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant multa obscura, 1249 multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum. 1250

Quo modo autem aut vates aut somniantes 1251 ea videant, quae nusquam etiam tunc sint, magna quaestio est. Sed 1252 esplorata si sint ea quae ante quaeri debeant, sint haec quae quaerimus 1253 faciliora. Continet enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de 1254 natura deorum, quae a te secundo libro est esplicata dilucide. Quam si 1255 obtinemus, stabit illud quod hunc locum continet de quo agimus: esse 1256 deos, et eorum providentia mundum administrari, eosdemque consulere 1257 rebus humanis, nec solum universis, verum etiam singulis. Haec si 1258 tenemus, quae mihi quidem non videntur posse convelli, profecto 1259 hominibus a dis futura significari necesse est. 1260

Sed distinguendum videtur quonam 1261 modo. Nam non placet Stoicis singulis iecorum fissis aut avium cantibus 1262 interesse deum (neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri ullo 1263 pacto potest), sed ita a principio incohatum esse mundum, ut certis 1264 rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in avibus, alia in 1265 fulgoribus, alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium 1266 visis, alia in furentium vocibus. Ea quibus bene percepta sunt, ii non 1267 saepe falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa sunt non 1268 rerum vitio, sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque 1269 concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam continentem, non 1270 difficile est, quae fieri certe videmus, ea qua ratione fiant 1271 suspicari. Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam 1272 sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare velis, 1273 extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit; 1274 parvis enim momentis multa natura aut adfingit aut mutat aut detrahit. 1275 Quod ne dubitare possimus, maximo est 1276 argumento quod paulo ante interitum Caesaris contigit. Qui cum 1277 immolaret illo die quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea 1278 veste processit, in extis bovis opimi cor non fuit. Num igitur censes 1279 ullum animal, quod sanguinem habeat, sine corde esse posse? Qua ille rei 1280 [non est] novitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse ne et 1281 consilium et vita deficeret: earum enim rerum utramque a corde 1282 proficisci. Postero die caput in iecore non fuit. Quae quidem illi 1283 portendebantur a dis irnmortalibus ut videret interitum, non ut 1284 caveret. Cum igitur eae partes in extis non reperiuntur, sine quibus 1285 victuma illa vivere nequisset, intellegendum est in ipso immolationis 1286 tempore eas partes, quae absint, interisse. 1287

Eademque efficit in avibus divina 1288 mens, ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in illa 1289 parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra parte canant oscines. 1290 Nam si animal omne, ut vult, ita utitur motu sui corporis, prono, 1291 obliquo, supino, membraque quocumque vult flectit, contorquet, porrigit, 1292 contrabit eaque ante efficit paene quam cogitat, quanto id deo est 1293 facilius, cuius numini parent omnia! 1294 Idemque mittit et signa nobis eius generis qualia permulta historia 1295 tradidit, quale scriptum illud videmus: si luna paulo ante solis ortum 1296 defecisset in signo Leonis, fore ut armis Dareus et Persae ab Alexandro 1297 et Macedonibus [proelio] vincerentur Dareusque moreretur; et si puella 1298 nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium 1299 domi; et si mulier leonem peperisse visa esset, fore, ut ab exteris 1300 gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset. Eiusdem 1301 generis etiam illud est quod scribit Herodotus, Croesi filium, cum 1302 esset infans, locutum; quo ostento regnum patris et domum funditus 1303 concidisse. Caput arsisse Servio Tullio dormienti quae historia non 1304 prodidit? Ut igitur qui se tradidit quieti praeparato animo cum bonis, 1305 cogitationibus, tum rebus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et vera 1306 cernit in somnis, sic castus animus purusque vigilantis et ad astrorum 1307 et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum veritatem est 1308 paratior. 1309

Hoc nimirum est ffiud, quod de 1310 Socrate accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe 1311 dicitur: esse divinum quiddam, quod daimo/nion appellat, cui semper 1312 ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. Et Socrates quidem 1313 (quo quem auctorem meliorem quaerimus?) Xenophonti consulenti 1314 sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit quae ipsi videbantur, "Et 1315 nostrum quidem," inquit, "humanum est consilium; sed de rebus et 1316 obscuris et incertis ad Apollinem censeo referundum, ad quem etiam 1317 Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt. Scriptum 1318 est item, cum Critonis, sui familiaris, oculum adligatum vidisset, 1319 quaesivisse quid esset; cum autem ille respondisset in agro ambulanti 1320 ramulum adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse, tum 1321 Socrates: 'Non enim paruisti mihi revocanti, cum uterer, qua soleo, 1322 praesagatione divina." Idem etiam Socrates, cum apud Delium male 1323 pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut ventum 1324 est in trivium, eadem, qua ceteri, fugere noluit. Quibus quaerentibus 1325 cur non eadem via pergeret, deterreri se a deo dixit; cum quidem ii, 1326 qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt. Permulta 1327 conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter a Socrate divinata sunt; 1328 quac praetermittam; tibi enim nota sunt, mihi ad commemorandum non 1329 necessaria. Illud tamen eius philosophi 1330 magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus 1331 esset, aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo egredienti neque 1332 illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, 1333 quod consuesset, a deo quasi mali alicuius impendentis datum. 1334

Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut 1335 coniectura divinare videantur, esse tamen divinationem; homines autem, 1336 ut in ceteris artibus, sic in hac posse falli. Potest accidere ut 1337 aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum, potest aliquod 1338 latuisse aut ipsum aut quod esset illi contrarium. Mihi autem ad hoc, 1339 de quo disputo, probandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora 1340 divine praesensa et praedicta reperiri. Quin 1341 etiam hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit praedictum 1342 praesensumque, ut, cum evenerit, ita cadat, ut praedictum sit, neque in 1343 eo quicquam casu et fortuito factum esse appareat, esse certe 1344 divinationem, idque esse omnibus confitendum. 1345

Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit, a deo, de quo satis 1346 dictum est, deinde a fato, deinde a natura vis omnis divinandi ratioque 1347 repetenda. Fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id 1348 appello, quod Graeci e)imarme)nhn , id est ordinem seriemque causarum, 1349 cum causae causa nexa rem ex se gignat. Ea est ex omni aeternitate 1350 fluens veritas sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum quod non 1351 futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum cuius non causas id 1352 ipsum efficientes natura contineat. Ex 1353 quo intellegitur ut fatum sit non id quod superstitiose, sed id quod 1354 physice dicitur, causa aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, 1355 facta sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura sint. Ita 1356 fit ut et observatione notari possit quae res quamque causam plerumque 1357 consequatur, etiamsi non semper (nam id quidem adfirmare difficile 1358 est), easdemque causas veri simile est rerum futurarum cerni ab iis qui 1359 aut per furorem eas aut in quiete videant. 1360

Praeterea, cum fato omnia fiant, id 1361 quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui 1362 conligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto 1363 fallat. Qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia 1364 teneat quae futura sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, 1365 relinquendum est homini, ut signis quibusdam consequentia declarantibus 1366 futura praesentiat. Non enim illa quae futura sunt subito exsistunt, 1367 sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi 1368 efficientis et primum quidque replicantis. Quod et ii vident, quibus 1369 naturalis divinatio data est, et ii, quibus cursus rerum observando 1370 notatus est. Qui etsi causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et 1371 notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia et monumentis 1372 superiorum efficitur ea divinatio, quae artificiosa dicitur, extorum, 1373 fulgorum, ostentorum signorumque caelestium. 1374 Non est igitur ut mirandum sit ea praesentiri a divinantibus quac 1375 nusquam sint; sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in 1376 seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in 1377 causis conditae sunt res futurae, quas esse futuras aut concitata mens 1378 aut soluta somno cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut ii 1379 qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus, obitus motusque 1380 cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit multo ante praedicunt, 1381 sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate 1382 pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile est, plerumque, 1383 quodsi ne id quidem conceditur, non numquam certe quid futurum sit 1384 intellegunt. Atque haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta, cur 1385 sit divinatio, ducuntur a fato. 1386

A natura autem alia quaedam ratio 1387 est, quae docet, quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus, 1388 quod maxime contingit aut dormientibus aut mente permotis. Ut enim 1389 deorum animi sine oculis, sine auribus, sine lingua sentiunt inter se 1390 quid quisque sentiat (ex quo fit ut homines, etiam cum taciti optent 1391 quid aut voveant, non dubitent quin di illud exaudiant), sic animi 1392 hominum, cum aut somno soluti vacant corpore aut mente permoti per se 1393 ipsi liberi incitati moventur, cernunt ea quae permixti cum corpore 1394 [animi] videre non possunt. Atque hanc 1395 quidem rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id genus 1396 divinationis, quod ex arte profectum dicimus; sed tamen id quoque 1397 rimatur, quantum potest, Posidonius. Esse censet in natura signa 1398 quaedam rerum futurarum. Etenim Ceos accepirnus ortum Caniculae 1399 diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere, ut scribit 1400 Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit: nam si 1401 obscurior quasi caligit nosa stella exstiterit, pingue et concretum 1402 esse caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura sit; sin 1403 inlustris et perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue 1404 purumque et propterea salubre. 1405 Democritus autem censet sapienter instituisse veteres ut hostiarum 1406 immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum 1407 salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam quae 1408 sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. Quae si a natura 1409 profecta observatio atque usus agnovit, multa adferre potuit dies, quae 1410 animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus 1411 inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur: 1412

"nam isti qui linguam avium intellegunt 1413 plusque ex alieno iecore sapiunt quam ex suo 1414 magis audiendum quam auscultandum censeo. 1415

Cur, quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus dicas satis luculente: 1416

"Quidquid est hoc, omnia animat, format, alit, auget creat, 1417 sepelit recipitque in sese omnia omniumque idemst pater, 1418 indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt." 1419

Quid est igitur cur, cum domus sit omnium una, eaque communis, cumque 1420 animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ii, quid ex quoque 1421 eveniat, et quid quamque rem significet, perspicere non possint? Haec 1422 habui," inquit, "de divinatione quae dicerem. 1423

Nunc illa testabor, non me 1424 sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia 1425 quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere; non habeo 1426 denique nauci Marsum augurem, non vicanos haruspices, non de circo 1427 astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum; non enim 1428 sunt ii aut scientia aut arte divini, sed 1429

"superstitiosi vates impudentesque harioli 1430 aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, 1431 qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam; 1432 quibus divitias pollicentur, ab iis dracumam ipsi petunt. 1433 De his divitiis sibi deducant dracumam, reddant cetera." 1434

Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus esse deos censet, 1435 sed eos non curare opinatur quid agat humanum genus. Ego autem, qui et 1436 curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, 1437 vanitate, malitia exclusa divinationem probo". Quae cum dixisset 1438 Quintus, "Praeclare tu quidem," inquam," paratus**** 1439

Dichtung