Zum Hauptinhalt

Ad Familiares III von Cicero

1 Abschnitt, 23 Paragraphen, 4746 Wörter

&nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp &nbsp 1

Scr. Romae exeunte a.u.c. 702. 2 CICERO APPIO IMP. S. D. 3

Si ipsa res publica tibi narrare posset, quomodo sese haberet, non facilius ex ea cognoscere posses, quam ex liberto tuo Phania: ita est homo non modo prudens, verum etiam, quod iuvet, curiosus; quapropter ille tibi omnia explanabit, id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res providentius. De mea autem benevolentia erga te, etsi potes ex eodem Phania cognoscere, tamen videnter, etiam aliquae meae partes: sic enim tibi persuade, carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingenii, officii, humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intelligo omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima; quod cum ita sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum, quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum Pallăda, sed etiam ÉAppiăda nominabo. Cilix, libertus tuus, antea mihi minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et officii, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum: iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me haberes quotidie, mini narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris, ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus, quem cum Romam remittes, quod, ut putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a me voles, mandata des velim. L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed ita etiam, si non est iure consultus, melius enim ei cavere volo, quam ipse aliis solet. Valde hominem diligo: est ex meis domesticis atque intimis familiaribus. Omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum apud te pondus habituras: id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo. 4

Scr. Romae ineunte a.u.c. 703 (ante Non. Maias). 5 CICERO PROCOS. S. D. APPIO PULCHRO IMP. 6

Cum et contra voluntatem meam et praetor opinionem accidisset, ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior, quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere, qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere; quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto, ut, quibuscumque rebus poteris— poteris autem plurimis—, prospicias et consulas rationibus meis. Vides ex senatus consulto provinciam esse habendam: si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. Quid in eo genere efficere possis, tui consilii est: ego te, quod tibi veniet in mentem mea interesse, valde rogo. Pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res verba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur: hoc velim tibi persuadeas, si rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam voluptatem esse capturum. 7

Scr. Brundisii exeunte mense Maio a.u.c. 703. 8 CICERO S. D. AP. PULCHRO. 9

A. d. XI. Kalendas Iunias Brundisium cum venissem, Q. Fabius Virgilianus, legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi, ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere, ut in Italia supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur: id cum Sulpicius consul passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus fuit, ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. Nunc, quod a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit, ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia tua complectare, ut omnes intelligant nec me benevolentiori cuiquam succedere nec te amiciori potuisse provinciam tradere. Ex iis litteris, quarum ad me exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse: id si ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam minime imminueris; qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse arbitror. Equidem pro eo, quanti te facio, quidquid feceris, approbabo, sed te quoque confido ea facturum, quae mihi intelliges maxime esse accommodata. Ego C. Pomptinum, legatum meum, Brundisii exspectabam eumque ante Kalendas Iunias Brundisium venturum arbitrabar; qui cum venerit, quae primum navigandi nobis facultas data erit, utemur. 10

Scr. Brundisii Nonis Iuniis a.u.c. 703. 11 CICERO S. D. AP. PULCHRO. 12

Pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisii, litteras tuas accepi, quibus erat scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles: eum sane exspectabam, ut ea, quae a te afferret, quam primum cognoscerem. Meum studium erga te et officium, tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi existimationem et dignitatem carissimam esse. Mihi et Q. Fabius Virgilianus et C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicarum maximeque illo libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. Mea in te omnia summae necessitudinis officia constabunt; nam cum te ipsum, ex quo tempore tu me diligere coepisti, quotidie pluris feci, tum accesserunt etiam coniunctiones necessariorum tuorum—duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn. Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum—collegiique coniunctio, praesertim tam honorifice a te approbata, non mediocre vinculum mihi quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. Sed et, si Clodium convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam primum videam. Quod scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id mihi, ne mentiar, est gratum. 13

Scr. Trallibus a. d. VI. Kal. Sext. a.u.c. 703. 14 CICERO S. D. AP. PULCHRO. 15

Tralles veni a. d. VI. Kal. Sextilis. Ibi mihi praesto fuit L. Lucillius cum litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem prudentioremve mittere; ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi Lucillium diligenter. Nunc, quoniam et tu ita sentis—scribis enim, quae de nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam ex alto repetita sint, non necessaria te putasse—et re vera confirmata amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem orationis praetermittam; tibi tamen agam, ut debeo, gratias, animadverti enim et didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi consuleres praestitueresque et praeparares quodammodo omnia, quo mea ratio facilior et solutior esse posset. Hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me tibi esse amicissimum; quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle magis nos hoc amino esse quam non intelligere videntur; sed profecto intelligent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur. Sed haec fieri melius quam dici aut scribi volo. Quod itinerum meorum ratio te nonnullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea res sic se habet: Brundisii cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum, quo to maxime velle arbitraretur; tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles decedere, per fore accommodatum tibi, si ad illam maritimam partem provinciae navibus accessissem; dixi me esse facturum, itaque fecissem, nisi mihi L. Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laodiceae fore ad meum adventum: erat id mihi multo brevius multoque commodius, cum praesertim te ita malle arbitrarer; tua ratio postea est commutata. Nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: pr. Kalendas Sextiles puto me Laodiceae fore; perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor; deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter Idus Sextiles putem me ad Iconium fore. Sed, si quid nunc me fallit in scribendo—procul enim aberam ab re ipsa et a locis—, simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. Oneris tibi imponere nec audeo quidquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest, ut te videam ante, quam decedas: quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras, quam desperaro coram me tecum agere posse. Quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante adventum meum provincia, praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quidquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret. Ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse. 16

Scr. in castris ad Iconium pr. Kal. Sept. a. u. c. 703. 17 CICERO S. D. AP. PULCHRO. 18

Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo. Ego enim Brundisii quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga to perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem; cum ille mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse, quam si ad Sidam navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum. Idem ego; cum L. Clodium Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem, quam Phania rogasset, primum venirem; tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno opere a me petivit, ut Laodiceam protinus irem; te in prima provincia velle esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse—quod quidem erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere—; respondi Clodio me ita esse facturum ac multo quidem libentius, quam si illud esset faciendum, quod promiseram Phaniae: itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas litteras misi, quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse perlatas. Hoc ego meo facto valde detector, nihil enim potuit fieri amantius; considera nunc vicissim tuum: non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut tuum factum iis, qui, quo animo inter nos simus, ignorant, alieni hominis, ut levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi esse videatur. Ac mihi tamen, antequam in provinciam veni, redditae sunt a te litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam spem mei conveniendi afferebas, cum interea, credo equidem, malevoli homines—late enim patet hoc vitium et est in multis—. sed tamen probabilem materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te voluntatem meam, qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, quam posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent. Horum ego sermone non movebar, quin etiam, credas mihi velim, si quid tu ageres, levari me putabam molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim mensum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor detractus esset: illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse tres cohortes, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem fero, quod, te ubi visurus sim, nescio, eoque ad te tardius scripsi, quod quotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem. Itaque virum fortem mihique in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi videretur, cohortes traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negotii gerere possem: in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero; sed plane, quando aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum. Ego, ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intelligant, curabo: de tuo in me animo iniquis secus existimandi videris nonnihil loci dedisse; id si correxeris, mihi valde gratum erit. Et, ut habere rationem possis, quo loco me salva lege Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie Kalendas Sextiles, iter in Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie Kalendas Septembres. Nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die. 19

Scr. Laodiceae circiter Id. Februarias a.u.c. 704. 20 CICERO S. D. AP. PULCHRO. 21

Pluribus verbis ad te scribam, cum plus otii nactus ero: haec scripsi subito, cum Bruti pueri Laodiceae me convenissent et se Romam properare dixissent; itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras. Legati Appiani mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod eorum aedificationem litteris meis impedissem; eadem autem epistula petebas, ut eos quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem, priusquam ego re cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere non possem, nisi cum ad hiemem me ex Cilicia recepissem. Ad omnia accipe et cognosce aequitatem expostulationis tuae: primum, cum ad me aditum esset ab iis, qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me scribere, ne facerent, antequam ego rem causamque cognossem? Non poteram, credo, ante hiemem; sic enim scribis: quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi ad me venire debuerint. "Tam longe?" inquis. Quid? cum dabas iis litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt ridicule; quas enim litteras afferebant, ut opus aestate facere possent, eas mihi post brumam reddiderunt. Sed scito et multo plures esse, qui de tributis recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse facturum. De Appianis hactenus. A Pausania, Lentuli liberto, accenseo meo, audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non prodissem. Scilicet contempsi te, nec potest fieri me quidquam superbius! cum puer tuus ad me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem, tuum familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi. Mandavi utrique eorum, ut ante ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem: currens Lepta venit mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse; confestim Iconium veni; cetera iam tibi nota sunt. An ego tibi obviam non prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde, quod caput est, amico? qui in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam, quam honos meus et dignitas postulat. Sed haec hactenus: illud idem Pausania dicebat te dixisse: "quid? Appius Lentulo, Lentulus Ampio processit obviam, Cicero Appio noluit?" Quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae est virtus, ut Stoici rectissime putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas? Cum ea consecutus nondum eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar: postea vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem neque ad gloriam acquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis me speravi esse factum. Nec mehercule aliter vidi existimare vel Cn. Pompeium, quem omnibus, qui umquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono: tu si aliter existimas, nihil errabis, si paullo diligentius, ut, quid sit eugeneia, quid sit nobilitas, intelligas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus dicat, attenderis. Sed, ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam amicissimum existimes velim: profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita esse vere possis iudicare. Tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura: 22

par' emoige kai alloi 23 hoi ke me timęsousi, malista de mętieta Zeus. 24

Si autem natura es philaitios, illud non perficies quo minus tua causa velim, hoc assequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem. Haec ad te scripsi liberius fretus conscientia officii mei benevolentiaeque, quam a me certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo. 25

Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d. VIII. Idus Octobres a.u.c. 703. 26 CICERO S. D. AP. PULCHRO. 27

Etsi, quantum ex tuis litteris intelligere potui, videbam te hanc epistulam, cum ad urbem esses, lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum provincialium, tamen, cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione scripsisses, faciendum mihi putavi, ut tuis litteris brevi responderem. Sed prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodammodo relinquenda sunt; nihil enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate significasse tibi non esse amicum, idque pro tribunali, cum aliquid ageretur, et nonnullis in conviviis intelligi potuisse. Hoc totum nihil esse possum intelligere; sed, cum sit nihil, ne qui dicatur quidem intelligo: illud quidem scio, meos multos et illustres et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos cum tua summa laude et cum magna significatione nostrae familiaritatis ad te vere potuisse deferri. Nam, quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut elegantius aut iustius, quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus? nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat. Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent. Hic ego multa simul cogitavi. Primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse: primum Ap. Claudium senatui populoque Romano non Midaeensium testimonio—in ea enim civitate mentio facta est—, sed sua sponte esse laudatum; deinde me ita vidisse accidere multis, ut eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse [me] ullum tempus laudandi ant locum dari; studia mihi eorum placere, quod in te bene merito grati essent, consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. Quid in me reprehendi potest? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. Iam non tam mihi videntur iniuriam facere ii, qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc disputationem patent. Romae composui edictum; nihil addidi, nisi quod, publicani me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis transferrem in meum. Diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad minuendos sumptus civitatum: quo in capite sunt quaedam nova, salutaria civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est me exquisisse aliquid, in quo te offenderem, tralaticium est. Neque enim eram tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui, et tibi non privato et pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi, ne quis iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans Taurum persequi non possent; nam id est maxime in tuis litteris irridendum; quid enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego Laodicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium, quae cis Taurum sunt, omniumque earum civitatum magistratus legationesque convenirent? nisi forte postea coeperunt legare, quam ego Taurum transgressus sum: quod certe non ita est; cum enim Laodiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum Philomelii, cum Iconii essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes iam istius generis legationes erant constitutae. Atque hoc tamen te scire volo, me de isto sumptu legationum ant minuendo ant remittendo decrevisse nihil, nisi quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum inducerentur sumptus minime necessarii; ego autem, cum hoc suscepissem non solum iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut levarem miseriis perditas civitates et perditas maxime her magistratus suos, non potui in illo sumptu non necessario negligens esse. Tu, si istiusmodi sermones ad te delati de me sunt, non debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem veniant, aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale. Ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non ad generum tuum neque ad libertum Brundisii neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in locum me venire velles, rettulissem. Quare potes doctissimis hominibus auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime scripti libri, genus hoc totum orationis tollere: "disputabant; ego contra disserebam: dicebant; ego negabam." An mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod, cum me Laodiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti? quod iisdem diebus meus conventus erat Apameae, Synnadae, Philomelii, tuus Tarsi? Non dicam plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari: illud dicam, ut sentio: si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa nonnulla est. Mea ratio in tota amicitia nostra constans et gravis reperietur; quod si qui me astutiorem fingit, quid potest esse calidius quam, cum te absentem semper defenderim, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere possis? Unum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te putem nolle dici, si aut legatorum tuorum cuipiam aut praefectorum aut tribunorum militum male dicitur: quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit, me audiente ut aut gravius diceretur aut in plures, quam mecum Corcyrae Clodius est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus felicem, fuisse. Hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde repressi. Si quis est, qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te existimat; sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere non curo. Liberalitas tua, ut hominis nobilissimi, latius in provincia patuit: nostra si angustior est—etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid posterior annus propter quandam tristitiam temporum—, non debent mirari homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et temporibus, quibus alii moventur, iisdem ego movear, me esse acerbum sibi, ut sim dulcis mihi. De rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore; in quibus unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negotii aut oneris accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum collegam et familiarem, roges, ut, si umquam mea causa quidquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius. De nostris rebus quod scire vis, Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie eius diei, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae. Si quid egero, scribam ad te, neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi velim. De Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qua fuerunt admixto Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum. Tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni rei publicae statu, de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum. 28

Scr. Laodiceae mense Februario (inter Idus et VI. Kal. Mart.) a.u.c. 704. 29 CICERO AP. PULCHRO S. 30

Vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, officii, diligentiae. Aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit: nam, quas ex itinere, antequam ex Asia egressus es, ad me litteras misisti, unas de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum aedificatione impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo, dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo inter nos sumus, esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. Itaque quanti illud me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam relaturum! tu vero facile facies; nihil est enim, quod studio et benevolentia vel amore potius effici non possit. Ego, etsi et ipse ita iudicabam et fiebam crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam causam, quo ipse facilius consequerer—nam id quidem 'EpixoĘreion est—, sed mehercule, quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per se: quare, quoniam plures tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris, si ad me, simulatque adeptus eris, quod et tu confidis et ego opto, litteras miseris. Longi subsellii, ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem tibi item unum alterumve diem abstulerit—quid enim potest amplius?—, tua tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad me litteras, ut quam primum laetitia afficiar, mittito. Et velim, reliquum quod est promissi ac muneris tui, mihi persolvas: cum ipsam cognitionem iuris augurii consequi cupio, tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque delector. Quod autem a me tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est, quonam te remunerer potissimum genere; nam profecto non est meum, qui in scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere, ut negligens in scribendo fuisse videar, praesertim cum id non modo negligentis, sed etiam ingrati animi crimen futurum sit. Verum haec videbimus: illud, quod polliceris, velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata amicitia cures et enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam primumque decernatur. Omnino serius misi litteras, quam vellem, in quo cum difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse credo meas litteras; sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo, idque a me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis rebus additis aestivisque confectis litteras miserim. Haec igitur tibi erunt curae, quemadmodum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis. 31

Scr. Laodiceae mense Maio (inter Kal. et Nonas) a.u.c. 704. 32 CICERO AP. PULCHRO S. 33

Cum est ad nos allatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent, etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me collegi, cetera mihi facillima videbantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam multaque mihi veniebant in mentem, quamobrem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane moleste tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio esse tibi ereptum videbam: quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum iustissimum; ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer ut inimicos tuos poeniteat intemperantiae suae. De me tibi sic contestans omnes deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate—malo enim ita dicere, quam pro salute—in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia atque 34

Prosa