Zum Hauptinhalt

Ad Familiares X von Cicero

1 Abschnitt, 32 Paragraphen, 4232 Wörter

Scr. Romae post K. Sept. et ante XIV. K. Oct. a.u.c. 710. 1 CICERO PLANCO. 2

Et afui proficiscens in Graeciam et postea, quam de medio cursu rei publicae sum voce revocatus, numquam per M. Antonium quietus fui, cuius tanta est, non insolentianam id quidem vulgare vitium est, sed immanitas, non modo ut vocem, sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. Itaque mihi maximae curae est, non de mea quidem vita, cui satisfeci vel aetate vel factis vel, si quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque, mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit, ut possimus ad id tempus rei publicae spiritum ducere; quae potest enim spes esse in ea re publica, in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis oppressa sunt omnia et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis? Sed, quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat, quod singulis de rebus scriberem; illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum, sed etiam auxi, monere te atque hortari, ut in rem publicam omni cogitatione curaque incumberes: quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est; ut perducatur autem, magnae cum diligentiae est, tum etiam fortunae. Sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei publicae consulere debemus, etiam tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum consilium studium, officium operam, laborem diligentiam ad amplitudinem tuam conferamus: ita facillime et rei publicae, quae mihi carissima est, et amicitiae nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intelligo satisfacturum. Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat, nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quidquid in eum iudicii officiique contuleris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse. 3

Scr. Romae post V. Idus Decembres a.u.c. 710. 4 CICERO PLANCO SAL. 5

Meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto in senatum aut honeste venire potuissem; sed nec sine periculo quisquam libere de re publica sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum nec nostrae dignitatis videtur esse ibi sententiam de re publica dicere, ubi me et melius et proprius audiant armati quam senatores. Quapropter in privatis rebus nullum neque officium neque studium meum desiderabis, ne in publicis quidem, si quid erit, in quo me interesse necesse sit, umquam deero, ne cum periculo quidem meo, dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae. 6

Scr. Romae eodem fere tempore, quo ep. II. 7 CICERO PLANCO SAL. 8

Cum ipsum Furnium per se vidi libentissime, tum hoc libentius, quod illum audiens te videbar audire; nam et in re militari virtutem et in administranda provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea mihi non ignotam in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam; adiunxit praeterea summam erga se liberalitatem: quae omnia mihi iucunda, hoc extremum etiam gratum fuit. Ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra ante aliquanto, quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua, confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo, tum iudicio tuo constitutam: his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem. Omnia summa consecutus es virtute duce, comite fortuna, eaque es adeptus adolescens multis invidentibus, quos ingenio industriaque fregisti: nunc, me amantissimum tui, nemini concedentem, qui tibi vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae vitae dignitatem ex optimo rei publicae statu acquires. Scis profectonihil enim te fugere potuitfuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea, quae patiebare, probare etiam arbitrarer; sed, cum intelligerem, quid sentires, te arbitrabar videre, quid posses. Nunc alia ratio est: omnium rerum tuum iudicium est idque liberum. Consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate rei publicae virorum talium: incumbe, per deos immortales! in eam curam et cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam afferat; unus autem est, hoc praesertim tempore, per tot annos re publica divexata, rei publicae bene gerendae cursus ad gloriam. Haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi, quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere; sciebam enim ex iisdem te haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram: quare modum faciam. Nunc tantum significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum, quam ostentarem prudentiam. Interea, quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor, studiose diligenterque curabo. 9

Scr. in Gallia Transalpina post V. Idus Decembres a.u.c. 710. 10 PLANCUS CICERONI. 11

Gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furnii sermone te scripsisse animadverti. Ego autem praeteriti temporis excusationem affero, quod te profectum audieram nec multo ante redisse scii, quam ex epistula tua cognovi; nullum enim in te officium, ne minimum quidem, sine maxima culpa videor posse praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel meae a pueritia observantiae vel tui erge me mutui amoris. Quare, mi Cicero, quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse, in quo ego colendo patriam mihi constituerim sanctitatem. Omnia igitur tua consilia mihi non magis prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea conscientia metior: quare, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me reprimere, aut, si dubitarem, hortatio impellere posset, ut id sequerer, quod tu optimum putares; nunc vero quid est, quod me in aliam partem trahere possit? quaecumque in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta, etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi iudicio tanta sunt, ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur. Quare hoc unum tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere potuero, hoc omne rei publicae semper futurum. Non est ignotus mihi sensus tuus: neque, si facultas, optabilis mihi quidem, tui praesentis esset, umquam a tuis consiliis discreparem, nec nunc committam, ut ullum meum factum reprehendere iure possis. Sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. Interim maximam hic sollicitudinem curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam putent occasionem. Quod si proinde, ut ipse mereor, mihi successerit, certe et tibi cui maxime cupio, et omnibus viris bonis satisfaciam. Fac valeas meque mutuo diligas. 12

Scr. Romae ante Non. Martias a.u.c. 711. 13 CICERO PLANCO SAL. 14

Binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae, intellexi enim te laborare, ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur. Ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem publicam pluris aestimandum putarem. Est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. Itaque commemoratio tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant, incredibilem mihi laetitiam attulerat. Rursus declaratio animi tui, quem haberes de re publica quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima, eoque maior erat haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. Itaque te non hortor solum, mi Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem publicam incumbas: nihil est, quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quidquam ex omnibus rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re publica bene mereri. Adhuc enimpatitur tua summa humanitas et sapientia me, quod sentiam, libere dicerefortuna suffragante videris res maximas consecutus, quod quamquam sine virtute non potuisses, tamen ex maxima parte ea, quae es adeptus, fortunae temporibusque tribuuntur: his temporibus difficillimis rei publicae quidquid subveneris, id erit totum et proprium tuum. Incredibile est omnium civium latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu, magna exspectatio, cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas. Sic moneo ut filium, sic suadeo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum. 15

Scr. Romae XIII. Kal. Apriles a.u.c. 711. 16 CICERO PLANCO. 17

Quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem publicam, ea gratissima fuerunt senatui, populo Romano probatissima; quae autem recitatae litterae sunt in senatu, nequaquam consentire cum Furnii oratione visae sunt; pacis enim auctor eras, cum collega tuus, vir clarissimus, a foedissimis latronibus obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam postulant, victoria pax, non pactione parienda est. Sed, de pace litterae vel Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex C. Furnio poteris cognoscere. Me autem impulit tui caritas, ut, quamquam nec tibi ipsi consilium deesset et fratris Furniique benevolentia fidelisque prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. Crede igitur mihi, Plance, omnes, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sises autem adeptus amplissimos, eos honorum vocabula habituros, non dignitatis insignia, nisi te cum libertate populi Romani et cum senatus auctoritate coniunxeris. Seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum iudicium, sed temporum vincla coniunxerunt. Complures in perturbatione rei publicae consulares dicti, quorum nemo consularis habitus est nisi qui animo exstitit in rem publicam consulari. Talem igitur te esse oportet, qui primum te ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse iudices non in armis positis, sed in abiecto armorum et servitutis metu. Haec si et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam consul et consularis; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non modo dignitas nulla erit, sed erit summa deformitas. Haec impulsus benevolentia scripsi paullo severius, quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est, vera esse cognosces. D. XIII. Kal. Apr. 18

Scr. in Gallia Transalpina mense Martio a.u.c. 711. 19 PLANCUS CICERONI. 20

Plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem verbosius, quo magis iudicares omnia me rei publicae praestitisse, quae et tua exhortatione excepi et mea affirmatione tibi recepinon minus enim a te probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi, quam praedicatorem meritorum meorum esse volui; sed breviorem me duae res faciunt: una, quod publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M. Varisidium, equitem Romanum, familiarem meum, ipsum ad te transire iussi, ex quo omnia cognoscere posses. Non medius fidius mediocri dolore afficiebar, cum alii occupare possessionem laudis viderentur, sed usque mihi temperavi, dum perducerem eo rem, ut dignum aliquid et consulatu meo et vestra exspectatione efficerem; quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum, ut maximo praesidio rei publicae nos fuisse et nunc sentiant homines et in posterum memoria teneant. A te peto, ut dignitati meae suffrageris et, quarum rerum spe ad laudem me vocasti, harum fructu in reliquum facias alacriorem. Non minus posse te quam velle exploratum mihi est. Fac valeas meque mutuo diligas. 21

Scr. in Gallia Transalpina mense Martio a.u.c. 711. 22 PLANCUS IMP. COS. DESIG. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE. 23

Si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei publicae de mea voluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam de insequenti officio quidquam ulli pollicendum; non enim praeteritam culpam videri volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iampridem maturo tempore enuntiare. Non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores ex ea re complures consecutos videbam; sed, cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse volui. Nam quis in ea fortuna, quae mea est, et ab ea vita, quam in me cognitam hominibus arbitror, et cum ea spe, quam in manibus habeo, aut sordidum quidquam pati aut perniciosum concupiscere potest? Sed aliquantum nobis temporis et magni labores et multae impensae opus fuerunt, ut, quae rei publicae bonisque omnibus polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona voluntate, sed cum facultatibus accederemus. Confirmandus erat exercitus nobis, magnis saepe praemiis sollicitatus, ut ab re publica potius moderata quam ab uno infinita speraret; confirmandae complures civitates, quae superiore anno largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent; alliciendae etiam voluntates reliquorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praesunt, ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus, quam cum paucioribus funestam orbi terrarum victoriam partiremur. Muniendi vero nosmet ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis, ut, cum praeferremus sensus aperte, tum, etiam invitis quibusdam, sciri, quid defensuri essemus, non esset periculosum. Ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod, praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset, ex casu collegae videbam. Quo nomine etiam C. Furnio legato, viro forti atque strenuo, plura etiam verbo quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad vos perferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri et nos armari conveniret praecepimus. Ex quo intelligi potest curam rei publicae summae defendundae iampridem apud nos excubare. Nunc, cum deum benignitate ab omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines, sed explorate iudicare volumus: legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei publicae coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentes, provinciam omnium civitatium consensu paratissimam et summa contentione ad officia certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias, quantas hae gentes ad defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt; ipse ita sum animo paratus vel provinciam tueri vel ire, quo res publica vocet, vel tradere exercitum, auxilia provinciamque, ut vel omnem impetum belli in me convertere non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum possim morari. Haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis polliceor, in damno meae laudis rei publicae commodo laetabor; sin ad societatem integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. Mihi quidem ipsi fructus meritorum meorum in rei publicae incolumitate satis magnus est paratus; eos vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis, petendum videtur. 24

Scr. in Gallia Narbonensi exeunte mense Aprili a.u.c. 711. 25 PLANCUS CICERONI SAL. 26

Nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor: certe hoc maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea volui esse nota. In dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te spero, cogniturum magis recipio. Quod ad me attinet, mi Ciceroita ab imminentibus malis res publica me adiuvante liberetur!sic honores praemiaque vestra suspicio, conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo studio perseverantiaque sim remissurus: nisi in multitudine optimorum civium impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem accedere volo suffragatione vestra. Concupisco autem nihil mihicontra quod ipse pugno: et temporis et rei te moderatorem facile patior esse; nihil aut sero aut exigue a patria civi tributum potest videri. Exercitum a. d. VI. Kal. Maias Rhodanum traieci magnis itineribus. Vienna equites mille via breviore praemisi. Ipse, si ab Lepido non impediar, celeritate satisfaciam; si autem itineri meo se opposuerit, ad tempus consilium capiam. Copias adduco et numero et genere et fidelitate firmissimas. Te, ut diligas me, si mutuo te facturum scis, rogo. Vale. 27

Scr. Romae III. Kal. Apriles a.u.c. 711. 28 CICERO PLANCO. 29

Etsi satis ex Furnio nostro cognoram, quae tua voluntas, quod consilium de re publica esset, tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicavi. Quamobrem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei publicae disceptaturquod quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore, tamen ipsa fama, quae de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus; itaque si consulem Roame habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus, quam gratus esset conatus et apparatus tuus: cuius rei non modo non praeteriit tempus, sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit; is enim denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri beneficii, sed propter magna merita claris viris defertur et datur. Quare, sit modo aliqua res publica, in qua honos elucere possit, omnibus, mihi crede, amplissimis honoribus abundabis; is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus, sed perpetuae virtutis est praemium. Quamobrem, mi Plance, incumbe toto pectore ad laudem: subveni patriae, opitulare collegae, omnium gentium consensum et incredibilem conspirationem adiuva. Me tuorum consiliorum adiutorem, dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque cognosces; ad eas enim causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate coniuncti, patriae caritas accessit, eaque effecit, ut tuam vitam anteferrem meae. III. K. Apr. 30

Scr. in Allobrogibus VI. Idus Maias a.u.c. 711. 31 PLANCUS CICERONI. 32

Immortales ago tibi gratias agamque, dum vivam; nam relaturum me affirmare non possum; tantis enim tuis officiis non videor mihi respondere posse, nisi forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me referre gratiam putes, cum memoria tenebo. Si de filii tui dignitate esset actum, amabilius certe nihil facere potuisses. Primae tuae sententiae infinitis cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae, oratio assidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me notissima mihi sunt: non mediocris adhibenda mihi est cura, ut rei publicae me civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. Quod reliquum est, tuum munus tuere et me, si, quem esse voluisti, eum exitu rebusque cognoscis, defende ac suscipe. Cum Rhodanum copias traiecissem fratremque cum tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi: animadverti nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in has partes, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram exercitus. Quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum Antonio fuerunt, equitatum revocavi; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde ad omnia paratus essem ac res me moneret. Si nudus huc se Antonius conferet, facile mihi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur; si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen, ne quid detrimenti fiat, dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant. Hoc tibi spondeo, mi Cicero, neque animum nec diligentiam mihi defuturam. Cupio mehercules nullam residuam sollicitudinem esse; sed, si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae cuiusquam pro vobis cedam. Do quidem ego operam, ut etiam Lepidum ad huius rei societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor, si modo rem publicam respicere volet; utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et Laterense et Furnio nostro; non me impedient privatae offensiones, quo minus pro rei publicae salute etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero, nihilo minus maximo sum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis satisfaciam. Fac valeas meque mutuo diligas. 33

Scr. Romae a. d. III. Idus Apriles a.u.c. 711. 34 CICERO PLANCO. 35

Etsi rei publicae causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidii, tantum opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te victorem complectar re publica recuperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas affert, quam et esse iam et futuram amplissimam intelligo; cave enim putes ullas umquam litteras gratiores quam tuas in senatu esse recitatas, idque contigit cum meritorum tuorum in rem publicam eximia quadam magnitudine, tum verborum sententiarumque gravitate. Quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus consilia cognita, sed senatui maiora visa sunt, quam erant exspectata, non quo umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec, quantum facere posses, nec, quoad progredi velles, exploratum satis habebat. Itaque, cum a. d. VII. Idus Apriles mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili gaudio sum elatus, cumque magna multitudo optimorum virorum et civium me de domo deduceret, feci continuo omnes participes meae voluptatis. Interim ad me venit Munatius noster, ut consuerat: at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat; nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paullo post idem mihi Munatius eas litteras legendas dedit, quas ipsi miseras, et eas, quas publice. Placuit nobis, ut statim ad M. Cornutum praetorem urbanum litteras deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum: senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque exspectationem tuarum litterarum. Recitatis litteris oblata religio Cornuto est pullariorum admonitu, non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a nostro collegio comprobatum est; itaque res dilata est in posterum. Eo autem die magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio, qui cum gratia effecisset, ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum frequenter assentiretur senatus, rogatu Servilii P. Titius intercessit: res in posterum dilata. Venit paratus Servilius, Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. Hunc quemadmodum fregerim quantaque contentione Titium intercessorum abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere; unum hoc ex meis: senatus gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit, quam tum fuit, nec vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas; mirabiliter enim populus Romanus universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem publicam conspiravit. Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati, atque haec omnia, quae habent speciem gloriae collectam inanissimis splendoris insignibus, contemne, brevia, fugacia, caduca existima. Verum decus in virtute positum est, quae maxime illustratur magnis in rem publicam meritis: eam facultatem habes maximam; quam quoniam complexus es, tene: perfice, ut ne minus res publica tibi quam tu rei publicae debeas. Me tuae dignitatis non modo fautorem, sed etiam amplificatorem cognosces: id cum rei publicae, quae mihi vita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere me iudico. Atque in his curis, quas contuli ad dignitatem tuam, cepi magnam voluptatem, quod bene cognitam mihi T. Munatii prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius incredibili erga te benevolentia et diligentia. III. Idus Apr. 36

Scr. Romae mense Maio (ante Id.) a.u.c. 711. 37 CICERO PLANCO. 38

Ut primum mihi potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore verborum: id ex ipso senatus consulto poteris cognoscere; ita enim est perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est, quam senatus frequens secutus est summo studio magnoque consensu. Ego quamquam ex tuis litteris, quas mihi misisti, perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiamsi tu nihil postulares, quantum tibi a re publica deberetur. Tu contexes extrema cum primis: qui enim Antonium oppresserit, is bellum confecerit; itaque Homerus non Aiacem nec Achillem, sed Ulixem appellavit ptolipŇryion. 39

Scr. Romae III. Nonas Maias a.u.c. 711. 40 CICERO PLANCO SAL. 41

O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de celeritate, de copiis! Atqui etiam hostibus fusis spes omnis est in te; fugisse enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces; est autem non minus gratum extrema delere quam prima depellere. Equidem exspectabam iam tuas litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei publicae temporibus admonitum tecum et reip.[ublicae] esse facturum. In illam igitur curam incumbe, mi Plance, ut ne quae scintilla taeterrimi belli relinquatur; quod si erit factum, et rem publicam divino beneficio affeceris et ipse aeternam gloriam consequere. D. III. Non Mai. 42

Scr. in Allobrogibus mense Maio (pr. aut III. Id.) a.u.c. 711. 43 PLANCUS CICERONI. 44

His litteris scriptis, quae postea accidissent, scire te ad rem publicam putavi pertinere. Sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei publicae tulit fructum: namque assiduis internuntiis cum Lepido egi, ut omissa omni contentione reconcilataque voluntate nostra communi consilio rei publicae succurreret, se, liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret obsequioque meo, si ita faceret, ad omnes res abuteretur. Profeci: itaque per Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua non potuisset, bello persecuturum, me, ut venirem copiasque coniungerem, rogavit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat; nam etiam ex paucitate eius non multis ante diebus decem, qui optimi fuerant, ad me transierunt. Quibus rebus ego cognitis cunctatus non sum: in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum putavi. Adventus meus quid profecturus esset, vidi, vel quod equitatu meo persequi Antonium atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus Lepidi eam partem, quae corrupta est et ab re publica alienata, et corrigere et coercere praesentia mei exercitus possem. Itaque in Isara, flumine maximo, quod in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. IIII. Idus Maias traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et cohortibus ad Forum Iulii venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus, ut occurreret ei, misi a. d. V. Idus Maias; ipse maximis itineribus cum quattuor legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. Si nos mediocris modo fortuna rei publicae adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis hic finem reperiemus; quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei, cui scio nec consilium nec animum defuturum; ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam, qui sequatur, ut Italiam a vastatione defendat. Fac valeas meque mutuo diligas. 45

Scr. Romae mense Iunio (circ. Nonas) a.u.c. 711. 46 CICERO PLANCO. 47

Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, litteras; redditae sunt enim frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantes recitasset litteras Lepidi; sub eas statim recitatae sunt tuae, non sine magnis quidem clamoribus; cum rebus enim ipsis essent et studiis beneficiisque in rem publicam gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis. Flagitare senatus institit Cornutum, ut referret statim de tuis litteris; ille se considerare velle. Cum ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi rettulerunt. Servilius rogatus rem distulit; ego eam sententiam dixi, cui sunt assensi omnes ad unum: ea quae fuerit, ex senatus consulto cognosces. Tu. quamquam consilio non 48

Prosa