Ad Familiares I von Cicero
1 Abschnitt, 20 Paragraphen, 4603 Wörter
Scripta est epistula Romae Idibus Ianuariis a.u.c. 698. 1 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 2
Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satisfacio omnibus, mihi ipse numquam satisfacio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego, quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt: Ammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat, res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis: is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest. Res ante Idus acta sic estnam haec Idibus mane scripsi: Hortensii et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu teneri enim res aliter non potest, sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tres legatos ex iis, qui privati sint. Huic assentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcatium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui assentitur Volcatio, quae res auget suspicionem Pompeii voluntatis [,nam advertebatur Pompeii familiares assentiri VoIcatio]. Laboratur vehementer; inclinata res est: Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompeii familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur, cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici; non in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur: nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent; si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus. 3
Scr. Romae a.d. XVI. Kal. Februarias a.u.c. 698. 4 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 5
Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Caninii tribuni pl. Eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. Itaque postridie placuit ut breviter sententiam diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque perspexeram; itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcatii, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur: quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. Proxima erat Hortensii sententia, cum Lupus, tribunus pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consulares. eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est, erat enim et iniqua et nova; consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebantid quod est factum, perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quamquam aperte Volcatio assentirentur; multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierant. Hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. Ego eo die casu apud Pompeium coenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere: quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiares omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam. Haec scripsi a.d. XVI. Kal. Februarias ante lucem: eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. De his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror: de ceteris rebus, quidquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura opera, diligentia gratia providebo. 6
Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 698. 7 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 8
A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla et expedita habet, multos annos utor valde familiariter: is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore; quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos procuratores familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intelligat meam commendationem non vulgarem fuisse. 9
Scr. Romae mense Ianuario (XV. Kal. Febr.) a.u.c. 698. 10 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 11
A.d. XVI. Kal. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum, cum sententia Volcatii, res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis; causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. Eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Kalendas Februarias per legem Pupiam, id quod scis, non potest, neque mense Februario toto nisi perfectis aut reiectis legationibus. Haec tamen opinio est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandream vellet ire. Dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum: qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo latrocinio si quae conabuntur agere, satis mihi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent. Ego neque de meo studio neque de nonnullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum assecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? Ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum: vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum. 12
Va. Scr. Romae a.d. III. Non. Februar. a.u.c. 698. 13 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 14
Tametsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, delude a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer, tamen afficior summo dolore eiusmodi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere: te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi. Nos cum maxime consilio studio, labore gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus, et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. De Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satisfacturum, sed vereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur, quorum utrum minus velim, non facile possum existimare; sed, si res coget, est quiddam tertium, quod nec Q. Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere regem pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur: tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex its rebus, quas tibi fortuna largita est, nonnullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui. 15
Vb. Scr. Romae mense Februario (post VI. Idus) a.u.c. 698. 16 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 17
Hic quae agantur quaeque acta sint, [ea] te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. Posteaquam Pompeius et apud populum a.d. VIII. Idus Februarias, cum pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus; itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra estnihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest, videtur ab illo plane esse deposita. Nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te: quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paullum mode ostenderit sibi placere, faciet, sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem; nos tamen nihil, quod ad eam rem pertinent, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati: tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare. 18
Scr. Romae mense Februario a.u.c. 698. 19 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 20
Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem [in] tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum; facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus: illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam. 21
Scr. Romae mense Martio a.u.c. 698. 22 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 23
Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile perspicias: quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime colloquar. Quod si rarius fiet, quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere: quoties mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam. Quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis: unum illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, qui te et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae, quam laudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui, studiosum Lucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem beneficii tui fortasse plerisque officii maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae. Praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studii erga te aut officii aut amici animi esse testis: etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. Mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non iucunda solum, sed etiam admirabilis visa est; virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum nonnihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistola retinuisti, qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. Quare ea, quae scribam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea perscripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperii dignitatis Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege collocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream, ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum; ita fore, ut et per te restituatur, quemadmodum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quemadmodum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. Sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus et optamus, omnes te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos: quare, quid assequi possis, non tam facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare; nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non esse conandum. Illud tibi affirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore, ut absens a multis, cum redieris, ab omnibus collaudere, offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video; sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines esse facturos. Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel negligendo impedires. In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat, to facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum putavi te scire oportere. Quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate, de levitate et imbecillitate Clodii gratularis, minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari: quamquam est incredibilis hominum perversitasgraviore enim verbo uti non libet, qui nos, quos favendo in communi causa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat. Quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae, in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam, multum enim interest, utrum laus imminuatur, an salus deseratur; me meae tamen ne nimis poeniteret, tua virtute perfectum est, curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna videretur. Te vero emoneo cum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. Magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui: haec profecto vides quanto expressiora quantoque illustriora futura sint, cum aliquantum ex provincia atque ex imperio laudis accesserit; quamquam te ita gerere volo, quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque id, quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus intelligas, te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum civitatis: quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibus crederes, quos caveres. Quod scribis te velle scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sod contentio dispar; nam, qui plus opibus, armis, potentia valent, profecisse tantum mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum, ut etiam auctoritate iam plus valerent: itaque perpaucis adversantibus omnia, quae ne per populum quidem sine seditione se assequi arbitrabantur, per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est et decem legati et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. Quod eo ad te brevius scribo, quia me status hic rei publicae non delectat; scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute. Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adolescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tun in primis imitatione tui fac erudias, nulla enim erit hac praestantior disciplina: quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus. 24
Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 699. 25 CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. 26
De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit his rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae quales sint, non facile est scribere: sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur. Ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti; sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verumtamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione, tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur, neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, cum pares esse non possent, pugnare desisterent. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum: quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit; quae enim proposita fuerant nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata tota sunt, nec mihi magis quam omnibus, nam aut assentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae: otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus: amissa culpa est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt. Sed, ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille affixum habebit neque a me ulla res, quae ad te pertineat, negligetur, neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, cum me esse gratum videbit. Tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes, idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfacere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum. Rem te valde bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti, quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt, cum etiam plus contenderimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus. 27
Scr. Romae exeunte mense Octobri a.u.c. 700. 28 CICERO S. D. P. LENTULO IMP. 29
Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatemquid enim dicam benevolentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur?; quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt, tibi autem multo notior atque illustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et Romae fuissemus: nam in eo ipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemusde qua ostendam equidem paullo post qui sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae quaeris, sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe, usus essesquamquam tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo, laetor, sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et praestantiores praesens capere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intelligis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem, quamquam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese, ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis, sed ne libertatis quidem partem reliquit. Te autem, etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede, quam ego maximo dolore cognoram; de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris. Certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere ascribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim, quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis, sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostris sermonibus collocutionibusque ipsi vidisti. Etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monumentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt: quae cum videremneque erant obscura, non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant; itaque, quamquam et Pompeio plurimum, te quidem ipso praedicatore ac teste, debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam. Ego sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me eam M. Bibuli fortunam, quam ille afflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent, et qui me coegissent: tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus; in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque vero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu: quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus assensus, ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur; num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? Hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram: nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius, cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit; ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus; sane moleste Pompeium id ferre constabat, quod ego, cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi, quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat, convenisset, "te", inquit, "ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere: nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti"; quid multa? questus est graviter: sua merita commemoravit; quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est; cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit, ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri. Haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, collegi ipse me et cum ipsa quasi re publica collocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem meis actionibus 30