Zum Hauptinhalt

Ad Atticum VII von Cicero

1 Abschnitt, 18 Paragraphen, 4706 Wörter

Scr. Athenis xvii K. Nov. a. 704 (50). 1 CICERO ATTICO SAL. 2

Dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse pr. Idus Octobris, e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse tecum ut videres ne quid philotimia eius quem nosti nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem exposui breviter. haec fere sunt in illa epistula. 3 nunc audi reliqua. per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium problema, quaeso, suscipe. videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem. all' emon oupote thumon eni stethessin epeithes sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior. 4 haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum esse cum Pompeio. tanta erat illorum coniunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur. 5 verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. 'DIC, M. TVLLI.' quid dicam? 'exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam '? non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem? 'ubi illae sunt densae dexterae?' nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero; aideomai non Pompeium modo sed troas kai Troiadas. Pouludamas moi protos elencheien katathesei. 6 quis? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum. hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum? itaque +ut stultus+ primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius. nam hodou parergon volo te hoc scire. omnia illa prima quae etiam (tu) tuis litteris in caelum ferebas epitekta fuerunt. 7 quam non est facilis virtus: quam vero difficilis eius diuturna simulatio! Cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS +cI[c]+, ingemuit nostra cohors omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum et Cilicum aerariis quam nostro. sed me non moverunt; nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. sed haec fuerit ut ait Thucydides, ekbole logou non inutilis. 8 tu autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, euporiston. iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione. quam qui non decrevit, plus decrevit quam si omnis decresset triumphos. ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit. sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicationem eum mihi non decrevisse. 9 redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare; perfice. habes Scrofam, habes Silium. ad eos ego et iam antea scripsi ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mitterem. verum dicebat. ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram. 10 atque haec de rebus forensibus; redeamus domum. Diiungere me ab illo volo. merus est phurates germanus Lartidius. alla ta men protetuchthai easomen achnumenoi per. reliqua expediamus, hoc primum—quod accessit cura dolori meo,—sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum lis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. ita puto amempta fore; verum ut libebit. hanc quoque suscipe curam quem ad modum experiamur. id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro (an) Athenis datis et in eo ego te adiuvabo. 11

Scr. Brundisi v K. Dec. a. 704 (50). 12 CICERO ATTICO SAL. 13

Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites. hunc spondeiazonta si cui voles ton neoteron pro tuo vendito. 14 valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita est, (est) quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et temperantia te consecutum. 15 venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis), probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et eo sum admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas autochthon in homine urbanitas. eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret. 16 filiola tua te delectari laetor et probari tibi phusiken esse ten pros ta tekna. etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur. 'bene eveniat!' inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, (numquam) quicquam alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti. 17 redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius. erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres. hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum. 18 de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est. A quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis. 19 de raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem Bibulo dierum xx. ignosce mihi; non possum haec ferre nec feram. 20 cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo. illud tamen de Chrysippo— nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius. Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui discedere a puero insciente me! Mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius. itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar. uni tuae disertissimae epistulae non rescripsi in qua est de periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus. sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt qui repente Bibulum semivivum reliquerunt. 21

Scr. in Tretulano v Id. Dec. a. 704 (50). 22 CICERO ATTICO SAL. 23

A. d. viii Idus Decembr. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit. E quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile. 24 sed 'quid si hoc melius?' (saepe) opportune dici videtur ut in hoc ipso. Sive enim ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus ametameletos debet esse. quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam qui illos libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica libere. sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit antiquius. 25 nam quod putas utilius esse vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit. habet enim res deliberationem; etsi ex parte magna tibi adsentior. de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe iudicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio Caninioque acta scribis valde consentiunt. quae si secus essent totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer Volcacium aut Servium quibus tu es contentus, sed aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere. quod quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est. 26 de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis. nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? his ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam valenti resisteret. 27 sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, pou skaphos to ton Atreidon; mihi skaphos unum erit quod a Pompeio gubernabitur. illud ipsum quod ais, 'quid fiet, cum erit dictum, DIC, M. TVLLI?'—suntoma 'CN. POMPEIO ADSENTIOR.' ipsum tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. sic enim sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura qui in urbe estis. verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato, declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere. 28 nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. ad privata venio. unum etiam de Caelio tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror. 29 de Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti. 30 de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius. sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam. 31 ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto. Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam. 32 venio ad 'Piraeea,' in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus 'Piraeea' scripserim, non 'Piraeum' (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim '(in).' non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, mane ut ex portu in Piraeum (malus enim auctor latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum, et idem, Mercator hoc addebat, captam e sunio. quod si demous oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi zetema persolveris, magna me molestia liberans. 33 ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam sed scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis? 'solvamus' inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, 'iube sodes nummos curare. 34 quid superest? etiam. gener est suavis mihi, Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel humanitatis, +satis+; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos +aperierimus+. qui omnes praeter eum de quo per te egimus, +reum+ me facerent. ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data v Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano. 35

Scr. in Pompeiano iv aut iii Id. Dec. a. 704 (50). 36 CICERO ATTICO SAL. 37

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus Decembris. 38 fuimus una horas duas fortasse. Magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi tekmeriodes videbatur esse alienationis. 39 quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad urbem cogito. 40

Scr. in Formiano xv K. Ian.. a. 704 (50). 41 CICERO ATTICO SAL. 42

multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam curam tibi adferre maiorem sentio. 43 date igitur operam ut valeatis. de Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum. 44 Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non venisse in Arcanum miror. de Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est tois apantosin et habet alia duschresta. sed de Formiano Tarracinam pridie Kal. Ian. Inde Pomptinam summam, inde (in) Albanum Pompei. ita ad urbem iii Nonas natali meo. 45 de re publica cotidie magis timeo. non enim boni, ut putantur, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed haec propediem coram. iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus. reliquum est iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. 'quid senties igitur? ' inquis. nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas. aliquando apotripsai quartanam istam diligentia quae in te summa est. 46

Scr. in Formiano xiv K. Ian. a. 704 (50). 47 CICERO ATTICO SAL. 48

plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem istuc euntem sine litteris dimittamus. 49 de re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. est illa quidem impudens postulatio, opinione valentior cur autem nunc primum ei resistamus? ou gar de tode meizon epi kakon quam cum quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. dices, 'quid tu igitur sensurus es?' non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. sed rursus hoc permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere. 50

Scr. in Formiano inter xiiii et x K. Iun. a. 704 (50). 51 CICERO ATTICO SAL. 52

'Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Ian. et litteras a te mihi reddidit.' tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud +putato+ non adscribis, 'et tibi gratias egit.' atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. mihi autem nulla de eo palinoidia datur propter superioris epistulae testimonium. sit igitur sane bonus vir. hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. Eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses xliii. Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset. ego quoniam iiii Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, (ne) molestus familiae veniam. iii non. Ian. igitur; inde ad urbem pridie Nonas. tua lepsis quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetudinis tuae nolo. 53 de honore nostro nisi quid occulte Caesar per suos tribunos molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus qui totum istuc aequi boni facit et eo magis quod iam a multis audio constitutum esse Pompeio et eius consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam. id est Abderitikon. nec enim senatus decrevit nec populus iussit me imperium in Sicilia habere. sin hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? itaque si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primum videro. nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut sat bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego. ipse nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus; nam singulares sunt boni viri. verum in dissensionibus ordines bonorum et genera quaerenda sunt. senatum bonum putas per quem sine imperio provinciae sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam senatus sequi noluit; ex quo factum est ut Caesari non succederetur), an publicanos qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas quibus optatissimum est otium? nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. quid ergo? 54 exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. annorum enim decem imperium et ita latum (placet)? placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. Cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio. 55 'depugna' inquis 'potius quam servias.' ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias? 'quid ergo' inquis 'facturus es?' idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges. ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. quid sit optimum male contractis rebus plane video. nemini est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. empoliteuomai soi iam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna desereret. ad summam 'DIC, M. TVLLI.' adsentior Cn. Pompeio, id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens factus est (id enim agere videbatur), salvere iubeas velim. 56

Scr. in Formiano vi aut v K. Ian. a. 704 (50) . 57 CICERO ATTICO SAL. 58

quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis. 59 diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Ianuar. sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero die? 60 Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen. est politikon skemma rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. sed id philosophoteron dieukrinesomen, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente. 61 quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium (me) consecutus est. una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus. quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, sunchusin tes politeias fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro xunos Enualios occurrebat, tamen levabar cura virum forte m et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens politikos de pacis simulatae periculis disserentem. habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Ianuar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus ille 'quid censes' aiebat 'facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?' quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. ex illa autem sententia +i+ relinquendae urbis movet hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. est enim amorphon antipoliteuomenou chreopheileten esse. sed haec et multa alia coram. 62

Scr. in Formiano v aut iv K. Ian. a. 704 (50). 63 CICERO ATTICO SAL. 64

'cotidiene' inquis 'a te accipiendae litterae sunt?' si habebo cui dem, cotidie. 'at iam ipse ades.' tum igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas quas L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum Basili vulneratus et despoliatus est. 65 videbis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit et simul hoc dieukrineseis problema sane politikon. Cum sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur (et) tamen quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut 66

Prosa