Zum Hauptinhalt

Ad Atticum V von Cicero

Scr. Menturnis iii aut prid. Non. Mai. a. 703 (49). 1 CICERO ATTICO SAL. 2

ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis. quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. de Annio Saturnino curasti probe. 3 de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des. et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio factum est (ut) volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur. 4 nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic habet. Vt veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. ille sic dies. postridie ex Arpinati profecti sumus. Vt in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. Nosti hunc fundum. quo ut venimus, humanissime Quintus 'Pomponia' inquit 'tu invita mulieres, ego viros accivero.' nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis 'ego ipsa sum' inquit 'hic hospita,' id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus 'en' inquit mihi haec ego patior cotidie.' 5 dices 'quid quaeso istuc erat?' Magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit. illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse (et) cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim. 6

Scr. in Pompeiano vi Id. Mat a. 703 (51). 7 CICERO ATTICO SAL. 8

A. d. vi Idus Maias, cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium. deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. in Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias. in quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi ad eam causam etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore. 9 habuimus in Cumano quasi pusillam Romam. tanta erat in his locis multitudo; cum interim rufio noster, quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit; nam ad me non accessit. itane? cum Hortensius veniret et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit? non, inquam.'non vidisti igitur hominem?' inquies. qui potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam iussi valere cum me exiens e sua villa numquid vellem rogasset. hunc hominem parum gratum quisquam putet aut non in eo ipso laudandum quod laudari non laborarit? 10 sed redeo ad illud. noli putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. de re publica scribas ad me velim si quid erit quod +operare+. nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis eos iussos iiii viros creare. quod si ita est, magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam. 11

Scr. in. Trebulano v Id. Mai. a. 703 (51). 12 CICERO ATTICO SAL. 13

A. d. vi Idus Maias veni in Trebulanum ad Pontium. ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. eodem autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem. qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem sed multa inania. quid de his cogites et quando scire velim. 14 ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis Maus datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. quam vereor ne quid fuerit spoudaioteron in iis quas non accepi quibus rescribi vis! (apud) Lentulum ponam te in gratia. 15 Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. iam deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie. nostra continentia et diligentia +esse satis faciemus satis. A Pontio ex Trebulano a. d. v Idus Maias. 16

Scr. Bemaeventi iv Id. Mai a. 701 (51). 17 CICERO ATTICO SAL. 18

Beneventum veni a. d. v Idus Majas. ibi accepi eas litteras quas tu superioribus litteris significaveras te dedisse; ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano a Pontio. ac binas quidem tuas Beneventi accepi quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. gratissima est mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. ac +me ille illud labat+, non quo —, sed inopia cogimur eo contenti esse. de illo altero quem scribis tibi visum esse non alienum, vereor adduci ut nostra possit, et tu ais dusdiagnoston esse. equidem sum facilis, sed tu aberis et me absente res (haerebit). habebis mei rationem. nam posset aliquid, si utervis nostrum adesset, agente Servilia Servio fieri probabile. nunc si iam res placeat, agendi tamen viam non video. 19 nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit in quo praesertim sit compendium populi. de Torquato probe. de Masone et Ligure, cum venerint. de illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque 'prosneusin sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curandus est? curandus autem hactenus ne qutd ad senatum 'consule!' aut 'numera!' nam de ceteris — sed tamen commode, quod cum Scrofa. de Pomptino recte scribis. est enim ita ut, si ante Kal. Iunias Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M'. Anneius et (L. )Tullius. 20 quae de Sicinio audisti ea mihi probantur, modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum sed considerabimus, rem enim probo. de nostro itinere quod statuero, de quinque praefectis quid Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro faciam ut scias. de Oppio bene curasti quod ei de d_c_c_c_ exposuisti idque, quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et ut agam planius, si me amas, prius quam proficiscaris effice. Magna me cura levaris. 21 habes ad omnia. etsi paene praeterii chartam tibi deesse. mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis. tu vero aufer ducentos; etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat. dum acta et rumores vel etiam si qua certa babes de Caesare exspecto. Litteras et aliis et Pomptino de omnibus rebus diligenter dabis. 22

Scr. Venusiae ii aut prid. Id. Mai. a. 703 (51). 23 CICERO ATTICO SAL. 24

plane deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. tantum tamen scito, Idibus Maus nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in senatu. sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est. 25 nos Tarenti quos cum Pompeio dialogous de re publica habuerimus ad te perscribemus. etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS x_x_ et d_c_c_c_. hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar. 26

Scr. Tarenti xiv K. Iun. a. 703 (51). 27 CICERO ATTICO SAL. 28

Tarentum veni at d. xv Kal. Iunias. quod Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cotidie. quod concessi libenter. multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium. 29 sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus. quod tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse (te) putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus profectionis tuae. 30

Scr. Tarenti xi K. Iun. a. 705 (49). 31 CICERO ATTICO SAL. 32

cotidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto; cotidie enim magis suspicor te in Epirum iam profectum. sed tamen ut mandatum scias me curasse, quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis iudiciariae causa. ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a. d. xi Kal. Iunias. civem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum (ut) ubi sis sciam. 33

Scr. Brundisi iv aut iii Nomm. Iun. a. 703 (51). 34 CICERO ATTICO SAL. 35

me et incommoda valetudo, (e) qua iam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus. 36 tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram. eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae .quoi cautum ille esse voluisset ratum esset. erat etiam illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus. nunc rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nihil nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, (ad Caelium), ad Lamiam eoque magis quod non confidebam Romae te esse. summa erit haec. statues ut ex fide, fama reque mea videbitur. 37

Scr. Acti xvii. K. Quint. a. 703 (51). 38 CICERO ATTICO SAL. 39

Actium venimus a. d. xvii Kal. Quintilis, cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et philoprosenestata nobis congesserant epulati essemus Saliarem in modum. Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum. ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis, faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet, nostra praestabimus. 40 tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus. id unis diligenter litteris datis quae ad me utique perferantur consequere. illud tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi recepisti, memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cotidie pluris facio et me hercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit. 41

Scr. Athenis prid. K. aut K. Quint. a. 703 (51). 42 CICERO ATTICO SAL. 43

Vt Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam. eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non me hercule alius ullus sermo nisi de te. 44 sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt. adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum. nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere. sed haec tum laudemus cum erunt perorata. 45 reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. O rem minime aptam meis moribus! o illud verum erdoi tis! dices 'quid adhuc? nondum enim in negotio versaris?' sane scio et puto molestiora restare. etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia dusexeileta sunt. itaque admirabere meam bathuteta cum salvi redierimus; tanta mihi melete huius virtutis datur. 46 ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo (sed) ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum. 47 quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te et in nos quadam benevolentia; +sed multum ea philosophia sursum deorsum+, si quidem est in Aristo, apud quem eram. nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque (tempore), maxime quando Romae futurus sis. 48

Scr. Athenis pr. Non. Quint. a. 703 (51). 49 CICERO ATTICO SAL. 50

Hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades, quicquid provideri (poterit) provide. non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram. 51 Marcellus foede in Comensi. etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. ita mihi videtur non minus stomachi nostro (quam) Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit. 52 Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis a Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere. ergo Graecus incumbet. valet autem auctoritas eius apud illum plurimum. 53 ego has pr. Nonas Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid epikopon. de Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent! 54 nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae. quod superest, si verum illud est hoiaper he despoina, certe permanebunt. nihil enim a me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius. nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, anexian in unum annum meditatus sum. proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar. 55 nunc redeo ad quae mihi mandas. +in praefectis excusatio iis+, quos voles deferto. non ero tam meteoros quam in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito tuo feci. nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patro mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago hupomnematismon tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri. non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum. 56 tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim tibi, tu illi nihil dixeris. accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae. abstuli, aperui, legi. valde scripta est sumpathos. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem. nam illam nomanaria me excusationem.ne acceperis. cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas. 57

Scr. in medio mari med. m. Quint. a. 703 (51). 58 CICERO ATTICO SAL. 59

negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. Sexto die Delum Athenis venimus. Pr. Nonas Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi omnia akra Gureon pura vidissem. 60 de Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde sunegonion. sed tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto politikoteron quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. Cum haec leges, habebimus consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis. 61 nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias. plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio mari. 62

Scr. Ephesi vii K. Sext. a. 703 (51). 63 CICERO ATTICO SAL. 64

Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut 'quid ad me attinet?' verum tamen decumani (quasi) venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci. 65 tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus. 66 redeo ad urbana. per fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem. deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. de aqua, si curae est, si quid Philippus aget animadvertes. 67

Scr. Trallibus vi K. Sext. a. 703 (51). 68 CICERO ATTICO SAL. 69

ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo. nunc iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. dederam Epheso pridie; has dedi Trallibus. in provincia mea fore me putabam Kal. Sextilibus. ex ea die, si me amas, parapegma eniausion commoveto. interea tamen haec mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Idus Quintilis persolutum. 70 nos Asia accepit admirabiliter. adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui. spero meos omnis servire laudi meae. tamen magno timore sum sed bene speramus. omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni. 71 tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud endomuchon, quo mihi scis nihil esse carius. habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt. 72

Scr. Laodiceae ili Non. Sext. a. 703 (51). 73 CICERO ATTICO SAL. 74

Laodiceam veni pridie Kal. Sextilis. ex hoc die clavum anni movebis. nihil exoptatius adventu meo, nihil carius. sed est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset. quippe, ius Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat, et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium? denique haec non desidero, lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo annuum. si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti potest, tu modo Romae sis. 75 quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus facio. mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt. iter Laodicea faciebam a. d. iii Non. Sextilis, cum has litteras dabam, in castra in Lycaoniam. Inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem. clitellae bovi sunt impositae; plane non est nostrum onus. sed feremus, modo, si me amas, sim annuus adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. mirifice sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia. qua re ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit. plura scribam +tarde tibi redditu iri+, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium. 76

Scr. in itinere a Synnada ad Philomellum inter a. d. v et iii Id. Sext. a. 703 (51). 77 CICERO ATTICO SAL. 78

etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares. itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem summatim tibi perscriberem. 79 maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal. Sextilis, moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. . audivimus nihil aliud nisi imperata epikephalaia solvere non posse, onas omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis. quid quaeris? taedet omnino eos vitae. 80 levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quemquam. scito non modo nos foenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. me hercule etiam adventa nostro reviviscunt. iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis [itaque] opiniones omnium superavit. 81 Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit Tarsum usque. ibi forum agit. de Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris nuntiabant ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet decedere. nos in castra properabamus quae aberant tridui. 82

Scr. in itinere ad castra inter iv Id. a prid. Id. Sext. a. 703 (51). 83 CICERO ATTICO SAL. 84

accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo valuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam. haud epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a quibus aberam bidui. paucis diebus habebam certos homines quibus darem litteras. itaque eo me servavi. 85 nos tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. id fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice sumphilodoxousin gloriae meae. Lepta noster mirificus est. sed nunc propero. perscribam ad te paucis diebus omnia. 86 Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex ab senatu appellatus est, secum in regnum. dum in aestivis nos essemus, illum pueris locum esse bellissimum duximus. 87 Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica et maxima cura locutus et quid tibi esset visum. amabo te, incumbe in eam rem et ad me scribe quid et possit et tu censeas. idem scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid. mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum receperat. si quicquam me amas, hunc locum muni. dici non potest quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui solos novem mensis Asiae praefuit. 88 Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum usque Laodicea. ibi forum agit, cum ego sim in provincia. quam eius iniuriam non insector. satis enim habeo negoti in sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae; quod do operam ut faciam quam minima cum illius contumelia. sed hoc Bruto nostro velim dicas, illum fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit. 89

Scr. in castris ad Cybistra xi K. Oct. a. 703 (51). 90 CICERO ATTICO SAL. 91

quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. xiiii Kal. Sextil. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil. sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, (cum) cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; host 92

Prosa