Zum Hauptinhalt

De Finibus IV von Cicero

1 Abschnitt, 14 Paragraphen, 4143 Wörter

Quae cum dixisset, finem ille. Ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, ut tam obscura, dilucide, itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum; tam enim diligenter, etiam si minus vere - nam nondum id quidem audeo dicere - , sed tamen accurate non modo fundatam, verum etiam exstructam disciplinam non est facile perdiscere. 1

Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori responderet tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? Quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. Quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio. 2 Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam. 3

Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas. 4

Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur? 5

Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere? 6

Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit. 7

Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. Quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea. 8

Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque, nisi iniquum postulo, arbitratu meo. 9

Ut placet, inquit, etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere. 10 Existimo, igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. Quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota vestra confligendum puto. 11 Qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustituiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem - quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt -, easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem a Zenone esse retentam videmus. 12 Quarum cum una sit, qua mores conformari putantur, differo eam partem, quae quasi stirps ets huius quaestionis. Qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci , graviter et copiose esse tractatum. 13

Quam multa illi de re publica scripserunt, quam multa de legibus! Quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos squalidius, illorum vides quam niteat oratio. 14 Deinde ea quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! De iustitia, de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, [de temperantia, de fortitudine] hominum non spinas vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. Itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos viros! Erat enim apud eos , ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. Nam quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam. Ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit tantam illorum utroque in genere dicendi copiam. 15 Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt aut noluerunt, certe reliquerunt. Quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat. Itaque vides, quo modo loquantur, nova verba fingunt, deserunt usitata. 16 At quanta conantur! Mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! Incendi igitur eos, qui audiunt, vides. Quantam rem agas, ut Circeis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet? 17 Quid? Ille incendat? Restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa, quae tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe: habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! Quam tantam volunt esse, ut beatum per se efficere possit. Pungunt quasi aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui venerant. Res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius. 18 Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. In his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. Res enim se praeclare habebat, et quidem in utraque parte. Quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, praetermissum est? Qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est. 19 Quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis sensibus exquiramus? Quid? Ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta sunt aut inventa sunt? De quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino relicta. 20 Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. Nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. Quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. Nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi, quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. Quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars tamen est dux certior quam natura. Aliud est enim poëtarum more verba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere. 21 Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur. 22 Inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas,in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent.Cum autem quarerentur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maximma autem re eodem modo, divina mente atque natura mundum universum et eius maxima partis administrari. Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud illos uberrimam reperiemus. 23 Quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! Quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! Quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat! Qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. Non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. Equidem etiam Epicurum, in physicis quidem, Democriteum puto. Pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. Quod idem cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam. 24

[ ] Sed haec hactenus. Nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. Hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum [qui continet philosophiam] et quis a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit allatum. Cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent. Hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere. 25 Alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia aut pleraque servantem vivere. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Illud enim rectum est - quod dicebas - contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. Tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. Hoc non est positum in nostra actione. Completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est. In sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. Itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua tu, quoque ordiebare, his prope verbis exponitur: 26 Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. Ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea numeretur in primis, quae est est vivendi ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. Idemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. Cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, <et> cum animum infinita quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque animi bonis corporis anteponebant. 27 Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut, <cum> eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret. Atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugis virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitia cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. Ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. Varietates autem iniurasque fortunae facile veteres philosophorum praeceptis instituta vita superabat. 28

[ ] Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctiorum hominum ad societatem animadvertentesque in omnibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, <et> seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est. 29 Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. Qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint, an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et salvum in suo genere et incolume vellet, an <quod>, cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. An vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? An quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? Fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni desciscendi fuisse. 30

[ ] Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri investigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. Quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valetudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? Ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda. Ea denique omni vita, quae in una virtute consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse, sed magis sumendam. Cumque ipsa virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant. 31 O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. Sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihil melius quam quivis improbissimus nec beatius vixerit. Haec videlicet est correctio philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam. Quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? 32 Patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? Haec reicienda esse, non fugienda? Nec misericordem iudicem esse oportere? In contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? An senatus, cum triumphum Africano decerneret, 'quod eius virtute' aut 'felicitate' posset dicere, si neque virtus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici potest? Quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? Praesertim cum, quod illi suis verbis significent, in eo nihil novetur, [de ipsis rebus nihil mutetur] eaedem res maneant alio modo. 33 Quid enim interest, divitias, opes, valitudinem bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? Itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitas ista verborum. 34 Sed ut proprius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. Quae sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si placet, disseramus. 35 Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. Quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora desidero. 36 A mene tu? inquam. Sed tamen enitar et, si minus multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia. 37 Sed primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos. Hoc convenit; sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. Sumus igitur homines. Ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. Quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. 38 Hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum videbatur extremum. 39

Age nunc isti doceant, vel tu potius - quis enim ista melius? -, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere - id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere - summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium. Quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint. 40 Quodsi non hominis summum bonum quaeremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus - liceat enim fingere aliquid eiusmodi, quo verum facilius reperiamus -, tamen illi animo non esset hic vester finis. Desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque, sibi constitueret secundum naturam vivere. Quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima. 41 Cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium statui deceat extremum. Cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excelleret animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur. Uno autem modo in virtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut valitudo est. 42 Sed id ne cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi. 43 Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minime sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. Sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. Itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae. 44 Quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. Ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. Bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. Habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore. 45 Hoc simile tandem est? Non risu potius quam oratione eiciendum? Ampulla enim sit necne sit, quis non iure optimo irrideatur, si laboret? At vero pravitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile, ut dixi, magnumque proelium. Deinde non quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. Una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, quae posita est in voluptate. Nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. Quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae. 46 Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa facienda. Quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus, quae propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant. Quid, de quo nulla dissensio est? Nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur, quod est ultimum rerum appetendarum. Omnis enim est natura diligens sui. Quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut vini aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? Quae autem natura suae primae institutionis oblita est? Nulla profecto <est> , quin suam vim retineat a primo ad extremum. Quo modo igitur evenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quali oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in toto homine, sed in parte hominis poneret? 47 Quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum illud ultimum, de quo quaeritur? Tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. Tale enim visum est ultimum Stoicorum. 48 Quid dubitas igitur mutare principia naturae? Quid enim dicis omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? Quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? Quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? Sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? Ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis; non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. Hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere. 49 Qualem igitur hominem natura inchoavit? et quod est munus, quod opus sapientiae? Quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat? Si est nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse virtute agere; rationis enim perfectio est virtus; si est nihil nisi corpus, summa erunt illa: valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera. 50 Nunc de hominis summo bono quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii - ne me existimes contra Stoicos solum dicere - eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit - neque enim id possum intellegere -, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. Eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt. 51 Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. In omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. Itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio. Non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit. Semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, quae prima dederit, non deserat. 52 Itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit. Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus quam optime se habeat -, sed sic intellegamus - licet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse mellus in vite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tue 53

Prosa