Incerti Avctoris De Bello Africo Liber von Cäsar
1 Abschnitt, 1 Paragraphen, 3732 Wörter
Caesar itineribus iustis confectis nullo die intermisso a. d. XIIII Kal. Ian. Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC. Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit nequis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet. Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae: equitatus infinitus, legiones regiae IIII, levis armaturae magna vis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures. Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat. Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia. 1 Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianam quae est a Lilybaeo… commoratus bona paucorum publice vendit, deinde Allieno praetori qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis ipse navem conscendit a. d. VI Kal. Ian. et reliquas naves statim est consecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit. Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et oppida non longe a mari relinquit. 2 Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C. Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu + Hadrumetum + Cn. Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar ante portum commoratus dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda. Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad se defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra. Non nemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi. Quod minime Caesarem fefellerat; namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur. 3 L. Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem. Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo dat perferendas in oppidum ad Considium. Quo simulatque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, 'Unde' inquit 'istas?' Tum captivus: 'Imperatore a Caesare.' Tum Considius, 'Unus est' inquit 'Scipio imperator hoc tempore populi Romani'; deinde in conspectu suo statim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas. 4 Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo adventu convulnerari exercitum volebat et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erat accessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias venire, non est visa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne dum in ea re Caesar esset occupatus, circumventus a tergo ab equitatu hostium laboraret. 5 Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egressus et iter facere coeperat, occupant et eius agmen extremum insequi coeperunt. Quae res cum animadversa esset, subito legionarii consistunt, et equites quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis, ex veteranis quas secum habebat, in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire et pollicere frumentum paratosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam. 6 Kal. Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum Leptim liberam civitatem et immunem. Legati ex oppido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis, nequis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum litus facit castra. Eodemque naves onerariae et longae nonnullae casu advenerunt; reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum Uticam versus petere visae sunt. Interim Caesar a mari non digredi neque mediterranea petere propter navium errorem equitatumque in navibus omnem continere, ut arbitror ne agri vastarentur; aquam in naves iubet comportari. Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter convalles + et subito existunt, non ut in campo comminus depugnent +. 7 Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit. Interim cum X navibus longis ad reliquas naves onerarias conquirendas quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci. Item C. Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam versus quam adversarii tenebant, cum parte navium ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Haec ita imperabat unicuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio. Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari – regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat – tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes. 8 Caesar a. d. IIII Non. Ian. castra movet; Lepti sex cohortium praesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie venerat, Ruspinam cum reliquis copiis convertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum villas frumentatum oppidanisque imperat ut plostra iumentaque omnia sequantur. Itaque magno numero frumenti invento Ruspinam redit. Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret. 9 Itaque ibi relicto P. Saserna fratre eius quem Lepti proximo oppido reliquerat, cum legione iubet comportari ligna in oppidum quam plurima. Ipse cum cohortibus vii quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit. Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ac tristimonia sollicitabantur. Parva enim cum copia et ea tironum neque omni eita in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum[que] innumerabilem se eitos videbant neque quicquam solacium in praesentia neque auxilium in suorum consilio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris vultu vigore mirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat. Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant. 10 Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo albente cum proficisci conaretur, subito navium pars de qua timebat, ex errore eodem conferebatur. Hac re cognita Caesar celeriter de navibus imperat omnes egredi atque in litore armatos reliquos advenientes milites expectare. Itaque sine mora navibus eis in portum receptis et advectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam redit atque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXX frumentatum est profectus. Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu imprudentes suae naves in classem adversariorum inciderent, neque eam rem eos voluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent. 11 Interim cum iam Caesar progressus esset a castris circiter milia passuum III, per speculatores et antecessores equites nuntiatur ei copias hostium haud longe ab sese visas. Et hercule cum eo nuntio pulvis ingens conspici coeptus est. Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum universum cuius copiam habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum parvus numerus, ex castris arcessi, atque ordinatim signa se leniter consequi; ipse antecedere cum paucis armatis. Iamque cum procul hostis conspici posset, milites in campo iubet galeari et ad [eam] pugnam parari; quorum omnino numerus fuit XXX cohortium cum equitibus CCCC, sagittariis CL. 12 Hostes interim quorum dux erat Labienus et duo Pacidei, aciem derigunt mirabili longitudine non peditum, sed equitum confertam, et inter eos levis armaturae Numidas et sagittarios pedites interposuerant et ita condensaverant ut procul Caesariani pedestres copias arbitrarentur; dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmaverant. Interim Caesar aciem derigit simplicem ut poterat propter paucitatem; sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur: existimabat enim se acie instructa cum pedestribus copiis dimicaturum. 13 Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cum suorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quam viribus decernendum videret, subito adversariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promovere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt. Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant. Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt. Hic cum Caesariani in eos impetum fecissent, illorum equites refugiebant. Pedites interim resistebant, dum equites rursus cursu renovato peditibus suis succurrerent. 14 Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet. Equitatus interim Labieni suorum multitudine confisus Caesaris paucitatem circuire conatur: qui equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis convulneratis paulatim cedere, hostis magis magisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu circumventis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes coniecti pugnare cogebantur. 15 Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: 'Quid tu' inquit 'miles tiro, tam feroculus es? Vos quoque iste verbis infatuavit? In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereor vestri.' Tum miles, 'Non sum' inquit 'tiro Labiene, sed de legione X veteranus.' Tum Labienus, 'Non agnosco' inquit 'signa decumanorum.' Tum ait miles: 'Iam me quis sim intelleges'; simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait: 'Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse.' Omnium tamen animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula vitare. 16 Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertit neque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit. Idem altera pars equitum peditumque Caesaris fecit. His rebus gestis ac procul hostibus repulsis convulneratisque ad sua praesidia sese, sicut erat instructus, recipere coepit. 17 Interim M. Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis + MC + electis peditatuque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidio suis occurrunt. Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renovatis animis legionarios conversis equitibus recipientes novissimos adoriri et impedire coeperunt quominus se in castra reciperent. Hac re animadversa Caesar iubet signa converti et medio campo redintegrari proelium. Cum ab hostibus eodem modo pugnaretur nec comminus ad manus rediretur Caesarisque equites iumenta ex nausea recenti siti languore paucitate vulneribus defatigata ad insequendum hostem perseverandumque cursum tardiora haberent dieique pars exigua esset iam reliqua, cohortibus equitibusque circumitis cohortatus ut uno ictu contenderent neque remitterent, donec ultra ultimos colles hostes reppulissent atque eorum essent potiti. Itaque signo dato cum iam hoste languide tela neglegenterque mittente, subito immittit cohortes turmasque suorum; atque puncto temporis hostibus nullo negotio campo pulsis, post colle deiectis nacti locum atque ibi paulisper commorati, ita uti erant instructi, leniter se ad suas recipiunt munitiones. Itemque adversarii male accepti tum demum se ad sua praesidia contulerunt. 18 Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugae plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque. Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu venisse, ut novo atque inusitato genere proelii tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi opprimerentur, et ita Iubam dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris subministraturum, ut etiam caedendo in ipsa victoria defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe + quis in illorum + sibi confideret, primum quod audierat Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam velle transire; deinde quod triennio in Africa suos milites consuetudine retentos fideles sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum levisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a + Brundisio + transportaverat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis libertinis servisque conscripserat, armaverat equoque uti frenato condocefecerat, praeterea regia auxilia, + elephantis CXX equitatusque innumerabilis +, deinde legiones conscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII milibus. Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio adhibito equitibus MDC, peditum ac levis armaturae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus: his copiis prid. Non. Ian., post diem VI quam Africam [Caesar] attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreius graviter ictus ex acie recessit. 19 Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur – officinas ferrarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fundere, sudes comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur. Etiam animum advertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse. 20 Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat. Eo parce utebantur. Opera interim ipse cotidie circuire et alteras cohortes in statione habere propter hostium multitudinem. Labienus saucios suos, quorum maximus numerus fuit, iubet in plostris delegatos Hadrumetum deportari. Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum. Quas singulas scaphae adversariorum complures adortae incendebant atque expugnabant. Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusque disposuit, quo tutius commeatus subportari posset. 21 M. Cato interim qui Uticae praeerat, Cn. Pompeium filium multis verbis assidueque obiurgare non desistebat. 'tuus' inquit 'pater istuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exilio multatos patria civitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemque Romanum in libertatem vindicavit, idemque Siciliam Africam Numidiam Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit. Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus. Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?' 22 His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero servorum liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit. In quo oppido praesidium fuit regium. Pompeio adveniente oppidani us que eo passi propius accedere, donec ad ipsas portas ac murum adpropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in mare navesque passim compulerunt. Ita re male gesta Cn. Pompeius filius naves inde avertit neque postea litus adtigit classemque ad insulas Baleares versus convertit. 23 Scipio interim cum his copiis quas paulo ante demonstravimus, Uticae grandi praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi paucos dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni et Petrei copiis coniungit, atque unis castris factis III milia passuum longe considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallum progressi essent, excipere. Ita omnes adversarios intra munitiones continere. Quare Caesariani gravi annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant. Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebant pabulique inopia premebantur. Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant. 24 Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate non est visum dari spatium convalescendi augendarumque eius opum. Itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio sociis egressus e regno ire contendit. P. Sittius interim et rex Bocchus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admovere, Cirtamque oppidum opulentissimum eius regni adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret ut oppido excederent idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes. Inde progressus agros oppidaque vexare non destitit. Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est. 25 Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio in provincia esset neque quisquam crederet ipsum, sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, conscriptis litteris circum provinciam omnes civitates facit de suo adventu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset stativis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suis adversariis gerere,… instituit litteris[que] celeriter in Siciliam ad Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut sine mora ac nulla excusatione hiemis ventorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africam [provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis; quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare depositos derectosque haberet. Nec mirum: animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi; eis se [in] miseris suamque fidem implorantibus auxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites interim in opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere. 26 Scipio interim elephantos hoc modo condoce facere instituit. Duas instruxit acies, unam funditorum contra elephantos quae quasi adversariorum locum obtineret et contra eorum frontem adversam lapillos minutos mitteret; deinde in ordine elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab adversariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem. Quod aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multorum annorum doctrina usuque vetusto vix edocti tamen communi periculo in aciem producuntur. 27 Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administrantur, C. Vergilius praetorius qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum advertisset naves singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum vagari, occasionem nactus navem quam ibi habuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas de navibus adiungit ac singulas naves Caesarianas consectari coepit. Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in navem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T. Salienus centurio legionis eiusdem qui M. Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. Hic propter conscientiam peccatorum suorum persuasit adulescentibus, ne repugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti. Qui cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius a centurionibus uti se priorem quam fratrem interficerent, idque ab eis facile impetrasse, atque ita esse interfectos. 28 Turmae interim equitum quae pro vallo in stationibus esse solebant [ab utrisque ducibus], cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt. Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppi dum cui praeerat Saserna cum cohortibus VI, oppugnare ac vi inrumpere conabatur. Quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et cum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad ecum adfixo, reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare. 29 Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passus CCC instruere aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra se recipere. Quod cum sae 30